Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 2
An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium¶ Distinctionis decime quinte quaestio secunda. SEcundo quero circa hanc distinctionem decimam quintam an opus satisfactorium si ita meritorium sicut non satisfactorium.
Pro solutione nota quod opus satisfactorium nichil aliud est quam opus penale acceptum pro penitentia peccati ego peccaui a peccato: imponitur michi dicere septem psalmos: alter titius amore dei quando est de consilio vel quando de precepto dicit septem psalmos quia est beneficiatus vel in sacris etiam ex equali cha ritate: quaestio est an equaliter mereamur. Secundo sup pono haunc propositionem: non est necessarium pec catori suscipere penitentiam iniunctam a presbitero ad hoc quod sua confessio valeat et illud verum est consentiente presbitero. probatur dimittitur ei suum peccatum per contritionem et ita potest esse ita inten sa quod conferatur omnis pena: ergo cui hoc est probabile non tenetur suscipere penitentiam etiam praecipiente praesbitero.
¶ Pono duas conclusiones. Prima est opus satisfactorium in gratia factum est meritorium vite eterne. probatur. omne opus a gratia emanans est merito rium vite eterne opus satisfactorium est huiusmodi. igitur. consequentia tenet in darii. huiusmodi virtualiter accepit a parte predicati subiectum maioris: maior est brincipium theologicum. minor patet supposito quod ca piatur propter deum ex hoc sequitur contritionem esse meritoriam vite eterne. Secunda propositio opus satis factorium est ita meritorium sicut non sa tisfactorium ceteris paribus hoc est si ex equali gratia et conatu. probatur. da oppositum sortes minus me retur de premio essentiali quam plato signetur premium platonis et sit vt quatuor sortis vt duo tunc si prae mium sortis est subduplum ad premium platonis et tota causa est satisfactio sortis pro suo peccato: ergo deus secundum legem iniuste premiat sortem. patet consequentia. ponatur quod sortes debet dicere septem psalmos quatuor gradus premii prestant duobus gra dibus et dimissione parue pene dicendi psalterii. Confirmatur idem quia tunc inconsulte confessor pe nitentiam imponeret confitenti / hoc est contra con suetudinem matris ecclesie / et quod sequatur patet. melius esset vni pati penam diurnam in purgatorio et postea habere perpetuo quatuor gradus glorie quam dicere psalterium hic et postea habere praecise duos gra dus glorie quod absque dubio contingeret si minus quis meretur pro opere satisfactorio quam non satisfa ctorio. Ex hac propositione et eius probatione cla re habetur si sortes velit satisfacere pro peccato pro pter deum dicendo psalterium et plato vult dicere psalterium propter deum in equali conatu et gratia equaliter merentur. Secundo sequitur quod homo de bet libenter penitentiam iniunctam implere. patet. propter magnum meritum: non tamen nego quin est ita bonum confessori erogare penitenti interdum vnam paruam penitentiam quam dare magnam. hoc patet: capiendo magnam promittit se impleturum penitentiam: fortassis incuria sua obliuiscitur: ergo pec cat vbi fortassis si esset minor fuisset completa. Tertio sequitur quod satius est peccatori capere bonam penitentiam dum potest implere quam capere paruam hoc patet. quia tantum meretur per opus satisfactorium sicut per non satisfactorium ex secunda propositione principali et cum hoc est causa gratie. secunda pars patet vbi penitentia est minor oporter residuum pati in purgatorio vel in inferno vbi soluit ad vltimum quadrantem. dicebam dummoo verisimile est quod implebit alioquin oportunius est mittere penitentem ad purgatorium cum magna pena quam ad infernum vbi sempiternus horror et nullus ordo inhabitat. Contra secundam conclusionem arguitur tur ex ea sequitur quod equaliter merentes inequaliter prae miabuntur et hoc in eodem foro. consequens est inconueniens. deus non est acceptor personarum Actuum x. et probo consequentiam sorti dimittitur peccatum: platoni nichil dimittitur sortes et plato merentur cquale premium essentiale quia intensum vt quatuor sed plus est dimittere penam temporalem et conferre gratiam vt quatuor quam precise conferre gratiam vt quatuor: si rex dimitteret michi mille scuta platoni vero nichil et vtrique nostrum daret centum michi plus gratie faceret et hoc non nisi in remittendo mille sic facit deus michi illo casu: igitur. Pro solutione ar gumenti notabis quod holbrot tenet quod primus actus me ritorius post peccatum mortale est longe melior quam qui cunque actus sequens quinimo quam omnes sequentes et sic diceret contritionem et actum cui parua gloria respondet prestare magno actui sequenti ratio secundum eum est quia per primum actum meretur vitam eternam etiam in aliqua intensione et dimissionem pene: per secundum actum meretur solum intensionem grgodualem vite eterne proillo actu iam non meretur vitam eter nam quia eam ante meruit. Potest esse color pro eo quia aufertur peccatum et pena eterna et non per secundum actum quia iam ablata sunt. Ex hac solutione concedendum est quod nullus actus primum sequens potest esse duple bonitatis ad primum imo in nulla specie proportionis inequalitatis maioris nec minoris pri mus actus infinite excedit secundum.
¶ Contra hanc conclusionem sic arguo quia ex ea sequitur quod primum peccatum quo gratia amittitur esset pei quocunque alio peccato quantuncunque magno: consequens est inconueniens. si primum peccatum esset furtum sima plex et secundum odium dei. et probo sicut ipse probas per primum peccatum aufertur tota gratia et gloria re spondens et datur infinita pena extensiue in inferno pro odio dei. secundo peccato solum datur intensie pene secundum eum: igitur. Secundo arguitur ad idem re surgat sortes a peccato nunc primo per a actum bo num / post ad vnam horam habeat volitionem efficacem paciendi martirium sit b illa volitio per te sortes per primum actum meretur vitam eternam. quero a te pro quo capis vitam eternam oportet capere pro beatitudine formali. Forte dicis quod accipis pro perpetuitate / peto tunc a te que res est perpetuitas illa: non potes dare nisi beatitudinem formalem: sit praemium respondens a actui meritorio quo ad intensionem vnius gradus respondens b quatuor graduum vtrumque premium est perpetuum et perpetuitas premit nichil est aliud quam premium perpetuum quemadmodum illa premia respondentia a et b actibus distinguntur sic quod neutrum est pars alterius ita ille perpetuitates es sic perpetuitas debita b actui est altera a perpetuitate a actus: ergo male dicit: propter istas rationes et potissimum vltimam teneo quod primus actus meritori post peccatum frequenter est minor / secundo subdu plus subtriplus subsexquitertius subsexquiquartus secundum quod actus prouenit interdum etiam maior: sed ratione prim actus tollitur pena in inferno debita concommitanter e non ratione secundi hoc parum est secundus actus quantum est ex parte eius tantundem faceret et quo ad perpetuita tem glorie. secundus actus est multo melior sepe primo actu. Sed contra illud arguitur sit sortes in gratia eliciat vnum actum meritorium vt quatuor ita quod praemium ei respondens sic quatuor gradus sit c. pono pla tonem qui nunc primo resurgit per vnum actum cui debetur premium intensum vt vnum vocetur illud premium d iam sic arguo. maius malum est carere dquam c: ergo melius est habere d quam c. antecedens patet. si careat d ei casu sic decedendo dannabitur hoc non contingit ca rendo c: igitur. Respondetur negando quod sit mai malum carere dquam c simpliciter non est ita malum care re vno gradu sicut quatuor / sed licet per accidens et ex casu melius est non tamen simpliciter. Sed re deundo ad argumentum duplex est premium / quoddan est essentiale et nichil aliud est quam beatitudo formalis charitas non est proprie primium licet multum promoueat ad consequendum premium principale. Aliud est premium accidentale vt aureola vel gaudium de crea tura vel liberatio a pena: liberari a pena est premium concommunitans si alicui debeatur gloria liberatur a culpa et ab eternitate pene sortes nunc est in peccato do let de suo peccato pro voluntate dolendi debetur beatitudo secundum legem dei que non stat cum perpetuitate pene propterea ex consequenti quod meretur auferi ista pena eterna interdum vtor dolore pro eius causa effectiua actu: voluntatis preuia: contritio est deleti ua omnium peccatorum et etiam meritoria vite eter ne ita meritoria sicut secunda vel centesima. dato quod pec catum fuerit remissum quo ad culpam non inconuenit quod dicatur contritio alioquin si pure partibiliter eliciatur non dabis contritionem. Si dicas tunc beata magdalena habet contritionem ad hoc virtualiter responsum est supra sicut eadem tunica talaris valet tersiti ad tegendas tibias suas a frigore et eas occultandas a dedecore quia sunt abiecte. ioseph autem formoso similis vestis valet solum contra frigus sic est in proposito opus satisfactorium valet vni ad remittendam offensam et ad tegenda peccata et cum hoc ad beatitudinem alteri innocenti ad solum beatitudinem. Tunc dicis: quilibet deberet inniti dicere sine penitenta iniuncta a presbitero orationes ie iunare et similia facere pro peccatis suis et amore dei. dico quod talis prudenter agit videtur propositum currere in penitentia iniuncta et accepta. insuper tran siens romam ex penitentia iniuncta non ita feruenter proficiscitur romam sicut alter sponte transiens: ergo non tantum meretur prius numquam de roma cogitasset nisi con fessor hoc ei imposuisset. Respondetur verum est quod satisfaciens pro peccatis non cogitauit de roma quousque ei imponebatur sed hoc non impedit si ita alacer incedat sicut alius et cum tanto feruore esto quod non esset iturus nisi ob penitentiam iniunctam cum tamen eque refert incessum suum actualiter et gradualiter in deum sicut alter si autem cum murmure vel vt mauult soluere penam pusillam in hoc mundo quam atrociorem in purgatorio et non principaliter propter deum cetera sunt imperia. Forte dicis liberalius transit non satisfaciens romam quam alius cum ex precepto facit hoc ergo magis meretur quicquid sit de antecedente nego consequentiam ceteris paribus opus precepti est ita meritorium sicut opus consilii: circa antecedens vtrumque est opus liberalitatis antecedenter: confitens et con fessor possunt conuenire quod nulla penitentia imponatur etiam non est improbabile quod penitens non tenetur subire onus penitentie iniuncte cum obligetur alteranatiue hic penam luere vel alibi. Sed adhuc pono conclusiones. Prima est equaliter merentibus equale primium essentiale confertur. probatur per illud Ma thei. vii. in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis. Secunda conclusio non semper equaliter merentibus datur premium concommunitans equale. probatur hec propositio. si sint duo vnus ita malus sicut nero vel iudas alter eque malus cum petro quan do negauit christum. si ambo incipiant detestari pec cata sua in equali conatu equale premium essentiale merebuntur ex prima conclusione primo tamen dimittuntur plura peccata: secundo pautiora: ergo propo situm. Contra primam conclusionem arguitur sic si vnus decederet nunc cum equali merito sicut bonus latro talis equaliter intensiue premiabitur cum bono latrone: ergo deus non dat equaliter merentibus equale premium essentiale. probo consequentiam. quia bonus latroerat beatus nunc mille quingentis annis antequam ille titius est beatus et cum hoc equaliter postea beatificabitur intensiue et extensiue: ergo totale premium essentiale boni latronis premium to tum istius titii exuperat. Fortasse dicis vt holbot et non apparet alia fuga quod titius plus intensiue beatificabitur pro vno paruo tempore quam bonus latro quousque venit ad equiualens excessum temporis mi le quingentorum quem habuit bonus latro super ti tium. Contra hoc arguitur: paruuli decedentes cum solo originali equaliter puniuntur pena dampni et nullam penam sensus patiuntur. hoc declaratum est trigesima distinctione secundi. tunc capio vnum paruulum qui discessit sine sacramento veteris legis in diebus noec vel mathusalem sit sortes et capio platonem paruulum nunc discedentem ante ba ptismum esto quod non habeat nomen impositum pos sumus imponere / isti equaliter punientur quo ad pe nam dampni que non recipit crementum et titi us minus secundum tempus nec magis punitur intensiue ad equalitatem paruuli discedentis in diebus noc: eodemmodo de gratia baptismali / capio duos paruulos quorum vnus discessit tempore clementis pape / et alter heri cum gratia baptismali: tales eque intense beatificabuntur.
¶ Respondetur per propositiones. Prima duo discedentes cum equalibus meritis inequaliter premiantur de premio essentiali secundum extensionem: probaus scaturit exargumento assumpto. Secunda proposius: non tamen sequitur quod ille qui discessit a multis annis praeteritis plus puniatur vel primietur quam hodie discedens: hoc patet: vterque per infinitum tempus premi abitur vel punietur: modo vnum infinitum proprie non est maius alio quemadmodum aggregatum ex linea et puncto terminatiuo non est maius illa linea sic aggregatum ex tempore finito a parte ante et tem pore infinito a parte post non est maius illo infinito a parte post. Tertia propous: in aliqua acceptione maioris prius discedens plus premiatur quam posterius discedens primum tempus continet secundum et aliquod vltra. Quarta propous: prima conclusio principalis de bet intelligi de premio essentiali secundum intensionem semper duo decedentes cum equalibus meri tis equaliter premiantur intensiue et intellige quando premiantur stat quod duobus inequalibus meritis decedentes et vnus quia habet indulgentias vel aliquid aliud volat protinus ad superos alter vadit ad ignen purgatorium etiam fiunt preces pro vno in purgatorio et non pro alio: et hoc solum concludit de extensione: quo fit discedens hodie equaliter bonus cubono latrone equaliter solum intensiue cum eo premiabitur sicut de denario diurno dato hora sexta et nona. Contra totum illud arguitur sic: si quis orans et impetrans veniam pro peccatis tantum meretur sicut alter orans pro seipso sequitur quod presbiter orans pro se t aliis in sacrificio tantum meretur sibi sicut pro nullo alio oraret: consequens est falsum totum meritum rei diuine est finitum: ergo quando diuiditur minor erit sua portio quam precise pro se oraret imo tunc semper plus prodesset orare pro aliis et pro animis defunctis quam pro seipfo tantum quia potest prodesse a liis non nocendo sibi: et quod sequatur patet ex pro¬ batione conclusionis princimpalis supposito pro nuncquod nullus potest mereri alteri gloriam essentialem. nec eius augmentum vt ante practicauimus / signo duos linum presbiterum qui celebrat pro se et centum aliis / et bedam praesbiterum qui orat pro seipso celeprent ambo sacrificium vel equaliter merentur de premio essentiali et habeo intentum vel beda presbiter plus meretur de premio essentiali quam linus signetur premium bede vt quattuor / lini vt duo: Arguitur sic: aggregatum duorum graduum beatitudinis et diminutionis pene aliorum non est ita bonum si cut totum premium bede intensum vt quattuor: ergo deus iniuste de premio essentiali premiat et propter vnum paruum accidentale puta liberationem a parua pena temporali subtrahit duos gradus glorie perpe tuos quod negandum est a dei iusticia et summa mi sericordia propter punctum auferet corpus. Respondetur concedendo quod tantum meretur sicut orans pro se solo de premio essentiali non tamen de diminutione pene.
On this page