Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali¶ Distinctionis decime quinte questio prima. Rista. xv. distinctione magister determinat Ilan vnum peccatum mortale sine alio deleri potest nunc de satisfactione de qua magister in lictera loquitur petam aliqua. Primo vtri quis potest satisfacere existendo in peccato mortali Secundo an opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium. Pro prime questionis dilucidatione declarabitur ratio termini satiffactionis postea ad titulum questionis respondebitur sic disnitur. Satisfactio est volitio efficax reddendi equi ualens pro debito. volitio ponitur loco generis: relique particule ponuntur loco differentie. dicitur ef ficax quia si non fuerit imparatiua operationis exterioris non est sufficiens sed inefficax dummoo non sit im pedimentum dicitur reddendi equiualens quia si mi nus non est satiffactio si magis eroget. iam dat equiualens licet non precise et non capitur equiualens secundum strictum rigorem quia si sic deo nemo pro osfensa potest reddere equiualens vt nuperrime dixi mus / sed ex sua mina noluit nos ad nimis difficile obligare sed solum ad precepta decalogi nature et ad precepta ecclesie et superiorum vbi iusta ratio requirit alia opera supererogationis acceptat pro osfensa contra eum commissa pro peccato debemus satisfacere illa diffinitio conuenit satisfactioni pro peccatis commissis et proaliis contractibus. Ex hac diffinitione correlaria infero. Primum est / satisfactio non capitur actiue neque passiue sed abstractiue actiue est homo satiffaciens passiue peccatum vel res pro qua est satisfactio. Secundum qui abstulit omnes diuitias cresis regis lidorum nichil habens dummon habet volitionem sufficientem satisfaciendi satiss cit. patet per diffinitionem. Tertio sequitur quod adimplens frequenter penitentiam iniunctam non sa tisfacit in toto pro pena debita: hoc patet. stat quod non detur equiualens secundum legem ordinatam propter er rorem clauis. Quartum. ieiunium / oratio / elemosina et opera exteriora vel peregrinari percutere pectus pro peccato vsque ad effusionem sanguinis sicut fecit sanctus hieronimus non sunt satisfactiones nisi equiuoce pro quanto sunt actus imparati ab illa volitione intrinseca. Preterea notabis quod titulus quaestionis postqua in ea ponitur gerundium potest exponi per dum si v quia et multum interest inter illas acceptiones nolo tamen dicere quod titulus questionis sit hypotheticus Theologice loquendo titulus questionis potest habere duos sensus vnus an quis manens in mortali potest reconeiliari deo de alio mortali vel aliis et il le sensus non est dubius in aliquo sensu sed procedam in sensucomposito. impium est a deo dimidiam spe rare veniam vix homo remittit tibi vnam offensam contra eum factam te manente et perseuerante in alio: similiter christus curauit mutum et surdum eiecit septem demonia de magdalena nullum relinquens. idem patet de legione demonum in demoniaco illud non prouenit ob connexionem peccatorum inter se quia potest quis incurrere vnum vel duo non incurrendo alia sed est propter deum non purgantem vnum / peccato re manente in aliis: de veniali non est idem homo po test dolere de veniali vno manendo in aliis: veniale nec gratiam diminuit nec ei contrariatur secundum legeAlius sensus est vt ponamus in terminis sortes con misit decem mortalia sufficit detestatur illa decen et est de eis contritus presbiter titius iniungit ei ieiu nium decem dierum pro diluenda pena debita sortes bene ieiunat primo die / secundo mortaliter pecca et in mortali manet vsque ad finem decimi diei inclusiue et ieiunat. iam questio est an satisfecerit pro pe nitentia iniuncta quod non punietur in inferno vel pur gatorio pro illo ieiunio plusquam si ieiunasset in gratia non loquimur de merito constat quod ieiunando in gra tia meritus fuisset et penam absoluisset loquimur praeci se de satisfactione pro pena iniuncta. Capto exgo titulo questionis in hoc sensu due sunt opinioes famose ad titulum questionis quarum vtraque deffenso res habet: prior tenet quod satisfactio facta in peccato mortali nichil valet. Contra hoc arguitur hoc esset nimis durum et occasio maioris obstinationis. Preterea arguitur contra illam opinionem vel peccatum est huic contrito dimissum et pena eterna mutata in temporalem vel non: primum oportet dare vt patet ex dictis: ergo si imponatur ieiunium octo dierum si illam adimpleat satisfacit ei pro pena imposita quia nisi sic si dicedat in peccato tertie diei non patietur infinitam penam in inferno extensiue proillo peccato cum est commutata iam in temporalem vel oportet dicene quod potest satisfacere pro peccato in peccato existendo Respondet hec opinio huic argumento non esset o casio maioris obstinationis sed melioris vite. Ad aliud argumentum diceret quod quando homo detestatur suum peccatum est ei deletum quo ad penam condius naliter si adimpleat penitentiam ei impositam satisfaciendo et si non sit in gratia non satisfacit quia actualiter remanet inimicus dei. Sed contra illud replicatur peccatum deletur quamcito dolet cathece per illud ezechiel xviii. ergo pena eterna que debebatur actui comutatur in temporalem: ergo si peccaret medio tempore peni tentie et statim post peccatum decederet pro pecca to confesso non pateretur infinitam penam extensiue: sententiam quam dedit deus in dimissione nunquam reuocabit. Item per hunc modum si vnus detestatur suum peccatum et peccet antequam adimpleat aliquid de penitentia equaliter punietur cum alio qui non de testatus est suum peccatum ceteris paribus. Hoc non apparet rationabile: dixi inter arguendum nunquam aliquid praesentie adimpleat quia si titio imponatur tempus octo dierum ad ieiunandum et si in fine quarti diei fran gat ieiunium vel peccet vel postea ieiunet alios quatuor dies in peccato ipso manente / in subduplo mi nus punietur quam si nichil penitentie adimpleuisset et causa est quia adimpleuit medietatem penitentie in illo casu in gratia. replica est soluta quando homo detestatur suum peccatum pena eterna non commutatur in temporalem vt dictum est sed dat peccatori duplex forum liberandi se a peccato in gratia vel alibi in inferno Ad aliud quod est ponderandum secundum eorum modum mirabile est concedere sicut aliqui eorum concedunt quod si duo cum equalibus peccatis sortes et plato sortes conteritur et acceptat penitentiam quam adimples totaliter et plato non conteritur sed vno peccato equali peccat cum sorte isti duo equaliter punientur in inferno actualiter sorti contritio erit inutilis: nichil est hoc dictu est bona de se tamen non prodest habenti sic non soluerem tenendo positionem qualibet contritio quantumlibes remissa sufficit tollere culpam et non est possibile habere contritionem qui habeat partes aliqua pars contritionis tollit partem pene debite: in omni con tritione est opus superogationis sicut in dilectione dei nec nunc laboro segregare partem consilii a parte debita. insuper si sortes ieiunans octo diebus in pec cato mortali non satisfecit tenetur iterum ieiunare et aliam penam subire et sic dubitabit an compleuerit pe nitentiam iniunctam in mortali et non habebit finen sic sacerdos potest ei imponere quod compleat in gra tia. dicis sicut dicit alexander quando probabiliter existi mat se impleuisse penitentiam iniunctam in gratia licet sit in mortali absoluitur in foro ecclesie et conscien cie quod non peccet nouo peccato sicut existens in mortali capiens eucharistiam quando probabiliter credit se in gratia non peccat tamen si sic dicedat punietur ac si nichil fecisset. aliqui dicunt aliqua sunt opera extra charitatem facta que relinquunt effectus penales post se vt elemosina attenuatio pecumiarum ieiunium cor poris debilitatio talia opera extra charitatem facta non oportet totaliter reiterare. alia sunt quae non reliquunt aliqua penalia vt oratio talia oportet iterare illud nichil est elemosina in fine forte est voluptuosa horum meminisse iuuabit cum enea et aliqui post ieiunium sunt robustiores aliqui habent genua indu¬ rata in fine orationis et incertum erit quando penitentia est iteranda quando vero non redit semper questio an facta in mortali sufficiunt. Item bomo satisfacit homini laborando in mortali. patet de agri cola et viticola et honorans parentes in mortali non est transgressor illius precepti igitur. Fateor hanc positionem esse communiter sustentatam a scriptoribus illius temporis. patet ex altissioderensis. alexandro / bonauentura thoma etricardo / sed isti recitant in diebus suis du plencem modum dicendi. ergo oppositum erat probabile in eorum diebus: beatus thomas dicit quod magi ster oppositum intendit reprobare / sed hoc non video: magister prosequitur ad longum an quis potest satisfacere de vno peccato manendo in alio de nostro membro non loquitur. Alia est positio quod penitentia facta in peccato mortali sufficit et homo totam illam implens in hoc mundo non tenetur ad aliud nec punietur ratione illius eternaliterin infer no cum primum bomo detestatur suum peccatum pena eterna est cathegorice in temporalem commutata et si nichil illius pene in hoc mundo soluat punietur in inferno temporaliter et hoc facit ei contritio. ista est mitior et rationabilior quam expresse tenet sanctus thomas in solutione ad quintum questionis prime distinctionis. xxii. sui quarti: et hoc sequitur doctor subtilis: et ego sic opinor. positio non est propterea solidior quia a pluribus famegeratis foueatur sed quia in lumine naturali est rationabilior cui fides appodiat tenendo hunc modum auctoritates facilius soluuntur et rationes quam tenendo oppositum. Si dicas quomodo beatus thomas in locis duobus ita vici nis vt in. xv. distinctione et in. xxii. sibi contradicit nego suppositum contradictio requirit eandem dispu tationem et idem tempus. Frequenter bomo ponit doias positiones probabiles quas non teneret co pulatiue in eadem responsione schole nisi adderet teneo hoc probleumaticum ceterum experimento loquor. interdum bomo scribendo capit vnam ma teriam probabilem distractus pro tempore in aliis curis rebus scholasticis impartinentibus vel legendo in aliis mutat opinionem immemor praescriptorum ne adhuc debemus dicere virum sibi repugnare sed quod tenuit positiones duas probabiles / sed quia versipellis dicet hanc esse amicabilem excusationem scriptorum bonum esset viro specificare suam positionem probabilem quando ei in mentem occurrit ne zoilus latret: auctoritates aliorum soluuntur per satisfactionem meritoriam sicut prime corinthiorum. xiii. Si linguis hominum loquar et angelorum etc. nichil michi prodest immediate ad vitam eternam et ita de similibus. si dicis penitentia facta in mortali liberat: ergo si quis moriatur in fine illius temporis cum detestatione lapsus citius euolabit et sic actus factus in mortali accelerat ad gloriam pone per quatuor vel quinque dies: ergo vita eterna dabitur ratione actuum factorum in mortali. Item sequitur quod indulgentie valerent existenti in mortali: consequens non est dicendum consequentia patet. indulgentie solum liberant a pe na concedo quod opera facta in mortali accelerant ad gloriam et sic de per accidens ratione eorum dabitur gloria quia tollunt prohibens: apiens fenestram non illuminat domum sed sol sicut de resurgente: actui meri torio per se respondit infinita gloria extensiue et determinata portio intensiue de indulgentiis quas quis capit in mortali non est simile cum in nostro casu iste erat contritus primo. secundo in indulgentiis ponitur communiter omnibus contritis. Preterea ponatur quod sacerdos imponat platoni ieiunium quatuor dierum se cundo vel tertio die labatur plato in peccatum sed compleat ieiunium tunc sic minimus actus factus in grtra prostat centum mille actibus in mortali factis ieiunium primi diei non liberat a quarta parte pene: ergo alia leiunia parum vel nichil liberant imo incomparabiliter. Item citius per actum indifferentem erit liberatio a pena. Ad primum concedo quo ad vitam eternam non tamen oportet ad liberationem pene debite. Ad aliud vna positio probabilis negaret suppositum etiam non erit indifferens ad liberationem pene quando applicatur ad penitentiam. Ex hiis patet quae conclu siones sunt concedende pro solutione questionis. Prima est sortes existendo in peccato mortali potest satisfacere digne pro peccatis suis si exponatur per dum equiualet temporali et vlterius vni copulatiue sortes est in aliquo tempore in peccato mortali et in illo tempore potest satisfacere pro peccatis suis prior pars est possibilis / secunda modalis diuisa pos sibilis de nullo extremo restricto: ergo est necessaria: ergo tota copulatiua est possibilis de lege numquam necessarium contingenti aduersatur. Ex quo patet quod sophiste male negant hoc sophisma tanquam impos sibile neutrum oculum habendo tu potes videre si exponatur per dum vel si: tunc consequens est necessarium et idem sufficit ad bonitatem consequentie et veritatem propositionis in conditionali. Ex quo patet secundo quod illa est concedenda si exponatur per si. Secunda propositio si titulus questionis exponatur per quia est propositio falsa licet sit consequen tia bona. Tertia propositio possibile est de commu ni lege quod quis est in peccato mortali et tamen satisfacit de penitentia ei iniuncta. hoc patet ex secunda opinione quam rationabiliorem puto: Et adhuc con tra modum priorem facio ratiunculam imponatur sorti ieiunium vnius diei ieiunet peccando in meridie vel sor tes satisfacit: et sic contra positionem vel non: contra pro medie tate non erat in peccato non apparet michi aliud dicendum nisi quod penitentia sufficit pro vna medietate puta talis in subduplo minus punietur quam si non com pleuisse et si hora vndecina postmeridiana peccet mi nus in propositione sub vigesima tripla et proportio nabiliter si alicui imponatur dicere psalterium et di cens in vltimo verbo est in mortali et ante semper erat in gratia oportet considerare proportionem omnium verborum collectiue ad vnum vel duo. vlterius pono quod sacerdos imponat sorti dicere simbolum et quod diligat beatam virginem ante instans terminatiuum simboli et omittat sortes iam quero an sortes impleuit totam penitentiam si sit et erat in mortali an finem si non in quolibet instanti ante finem erat in gratia: ergo satisfecit illud est in distinctione sequenti solutum vnus potest satisfacere primo pro a peccato ieiunando diem lune et pro b ieiunando diem mai tis et sic pro quolibet peccato successiue et sic per octo dies vbi plato ieiunat pro omnibus die lune et pro omnibus die martis et sic de quolibet die ebdoma de: et per parum differt si discedant medio tempore vnus punietur pro pluribus quam alius / sed equaliter in acerbitate quo fit dabis sortem qui punietur pro mil le peccatis odio dei superbia et similibus eternaliter et non magis quam plato pro furto simplici patet si sor tes ieiunauit per mille dies dempta vltima medietate et tunc labatur in mortale in quo decedat plato satisfecit vno die pro odio alio dic pro superbia es sic vsque ad medietatem vltimi diei cum sortes dece dat in mortali sortes pro mille copulatim eternaliter punietur secundum priorem positionem plato solum pro vno. Contra tertiam propositionem arguitur sic si opera facta in peccato sufficerent ad deletionem pene sequeretur quod aliquis potest decedere lege stan te cum multis peccatis mortalibus qui nullam penam pa tietur in inferno falsitas consequentis probatione non eget et patet consequentia a opus factum in peccato mortali sufficit pro pena ne insit in inferno b opus simile tantumdem valet et c: ergo tandem dabitur sortes qui dicedit cum decem peccatis mortalibus et nullam penam patietur in inferno. respondetur ne gando consequentiam nec est in ea color cuius cau sa est postquam per contritionem mortale peccatum est dimissum et pena eterna illi peccato debita commutata est in temporalem tandem erit finis illius pene de bite hic vel alibi in purgatorio vel in inferno si quis dicedat cum mortali vno et ante per horam detesiatus fuisset centum mille peccata mortalia et penitentia nondum sit impleta talis patietur infinitam penam extensiue pro illo vno mortali et finitam pro illis centum mille peccatis postquam eorum pena eterna cathece est mutata in temporalem et a fortiori in purgatorio potest deleri vel in hac via / sed quia argumentum tetigit aliquid quod hanc positionem non infirmat scilice quid possunt opera mortua. Aduerte multum interesi inter opera mortua et mortificata. opera in naturalibus vccantur viua quia habent in se principium viuendi et cum hoc possunt exire in suas operationes debitas vt quando oculus ex t in actum videndi ali quid vocatur mortuum quando vixit et mortuum est vel aptus natus erat viuere licet non vixit sic solemus dicere fetum in vtero mortuum cum materia erat in propinqua dispositione ad habendum vitam mortificatum membrum vocatur hoc quod in se habet vitam sed non potest exire in suas operationes debitas sic dicimus de membro peralitico vel infrigidi tato quando tale curatur vel miraculose vel natura liter vt in suas operationes prodeat dicimus esse opus viuificatum periforma est distinctio magistra lis respondens aliquod opus est viuum quod elicitur a charitate aliquod mortificatum vt actus bonus a gratia elicitus in frigiditatus a mortali superueniente opus mortuum est actus bonus elicitus in mor tali peccato. actus viuificatus est operatio mortiffacata resuscitata contritio et gratia superueniens tollit impedimentum et curat peralisim et reddit reliquos actus quondam meritorios nunc meritorios quo fit peccatum non est opus mortuum cum non sit aptum natum viuere de lege bene aliquod peccatum est aptum natum viuere in potentia remota potest esse non peccatum. et dicitur quod talia prosunt. Tum primo ad satisfaciendum de penitentia iniuncta pro peccatis dimissis. Tum secundo ad impletionem preceptine delinquatur nouo peccato ego teneor ieiuna re hodie sum in peccato non pecco frangendo ieiu nium sed non mereor. Tum tertio multi boni habit tus generantur tunc qui inclinant in bonos actus et meritorios adueniente gratia qui multum prosunt Cum quarto deus citius eleuat mentem meam a peccatis. Tum quinto quia fortassis illo tempore quo actum bonum de genere elicio essem alias actum malum producturus abissus abissum inuocat psalmus. xli. et sic diminuitur pena quae fortassis infuisset non alias quia si pena fuisset diminuta sequitur per calculationem quod aliquis potest dicedere in multis mortalibus et nullam penam perferre non valet currere ad diminutionem geometricam et non ad arismeticam dicendo quod si primus actus tollit aliquid de bena / secundus actus tollit medietatem illius et sic proportionabiliter. nec insuper valet dicere quod aliqui dicunt quod essentialis pena non diminuitur sed letius suffertur illa pena a paciente quamquam apparens dari potest analogia si sortes portet vnum pondus a rothomago ad parisium et in magno calore datur ei po tus vel post quietem in itinere melius et acceptabilius tert licet pondus non diminuatur hac via dabis ali quem qui non sentiet penam in inferno et sic voluptuose viuent dannati. Ex his patet nullus erit actus bonus non irremuneratus iuxta illud Iob. iii. Ipe considerat vias meas nulla bona vel mala sunt sine retributione dicit glosa / Sexto habetur leticia mentis experimur post actus bonos et studium letamur deuotus regulariter est iocundus dulcedinem mentis acquirit / peccator tristis est: et si leticiam habeat est inepta et extrema illius gaudii luctus occupat iuxm llud psalmi de bonis in via testimoniorum tuorum dele ctatus sum. et tullius nichil est iocundius quam honeste vite retracte memoria. opera bona etiam merentur bona temporalia. dominus dixit ad heliam de rege achab tertii regum. xxi. Nonne vidisti achab huiliatum coram me quia humiliatus est mei causa non inducam malum n diebus eius. de peccatis factis nulla datur remu neratio sed pena que nocet deus sinit eos sicut de ipocritis Math. v. amen dico vobis receperunt mer cedem suam. Potest fieri argumentum quod peccatum est opus satisfactorium quod inconueniens videtur. patet. volo ieiunare propter vanam gloriam et penitentiam simul ille actus est peccatum et per illud actum satisfatio. probatur. ille vnus actus habens il la duo obiecta videtur equiualere duobus actibus habentibus duo partialia obiecta sic scilicet volo ieiunare propter penitentiam. volo ieiunare propter va¬ nam gloriam sed habendo illos duos actus satisfa ctio. ergo habendo precise illum vnum actum sed hec illatio non sequitur ex dictis nec ille vnus actus duobus aliis equiualet. Sed hic dubitatur an quis ma nens in peccato potest habere gratiam in sensu composito et de mortali loquor et arguitur quod sic habeat sortes vnum actum malum mortaliter quem elicuit subito vel successiue de necessitate continuabit per tempus sit centesima pars vnius hore vult capere alienum cum hoc potest nolle illum actum esse et fui se propter deum et sic ei infundetur gratia. nulla est contrarietas quod homo alienum vult capere nolens illum actum esse: potest habere actum directum et reflectio nem super illum actum.
On this page