Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Quaestio 3
Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
¶ Distinctionis quadragesime sexte quaestio tertia. Rhac tertia questione adhuc instabimus aliquibus argumentis contra dicta in principio huius quadragesime sexte distinctionis et hoc sic aliqui sunt homines qui nec saluabuntur nec damnabuntur ergo pro meritis et demeritis eis non dabitur primium et supplicium. antecedens patet demonstrando praedestinatum et prescitum. Et confirmatur secundum legem discedens cum quocumque mortali debet puniri infinita pena intensiue et hoc non fit: igitur. assumptum patet peccans contra socium aliquali guitate peccat contra regentem plus peccat per eundem actum quam contra socium contra primarium plus peccat quam contra regentem et sic gradatim conscendendo per cancellarium / epraeos / reges / et infinita media possibilia modo quodlibet tale creabile deus excedit ergo peccans cotra deum hoc est suum praeceptum transgrediens infinite peccat quod eundem actum faciens contra maiorem plus peccat quam ipsum faciens contra inferiorem. patet v. ethicorum. v. propterea nititur penam talionis pitago ricorum reprehendere philosophus non valet dicere si sint extrema finita media erint finita. i. posteriorum in infinito magnitudine. hoc verum habet non tamen in multitudine Respondetur concedendo quod aliqui nec saluabuntur nec dannabuntur diuisiue ista est vera isti non saluabum tur est vna negatiua non pregnans cuius extrema non supponunt pro eodem vel eisdem ergo vera. Insuper ad veritatem huius negatiue sufficit quod iste vel ille non saluabitur disiunctiue. quod patet ad veritatem affirmatiue requiritur quod iste et iste saluabitur copulatiue de modn strando eos omnes modo sicut copulatiua affirmatiua et disiunctiua composita ex partibus contradicentibus contradicunt in forma vel in valore sic si vna pro positio requirit copulatiuam que sufficit ad eius veri ficationem alia disiunctiuam concommnitatur. isti tamen saluabuntur et dannabuntur copulatim. dicis ex isto sequitur quod plures sunt non dannati quam dannati cuius opposi tum ante innuimus. patet. demonstrando omnes mortuos ista est vera isti non sunt dannati et isti sunt palores quam dan nati. dico plures sunt non dannati quam dannati sed non sunt plures homines saluati quam dannati sufficit quilibet homo est saluatus vel dannatus vel erit in sensu composito. Ad aliud argumentum conceditur quod semper peccans contra maiorem plus peccat sed quia non semper inter quoscumque duos seruatur equalis latitudo non concluditur quod peccatum contra deum est infinite malicie in deacce ptibilitate sic scilicet quod infinita pena in gradu tali peccato respondeat. Insuper peccatum cotra socium est comtra deum et quelibet transgressio inferiorum est contra deum. hac via concludetur quodlibet continuum est infinitum accepta vna parua parte datur vna pars maior illa et quacumque demonstrata datur maior illa et to¬ tum qualibet est maius hac via concludam circulum quem libet esse infinite continentie quia ex eisdem lineis equalibus tetragonus plus continet quam trigonus et sexagonu plus quam pentagonus et sic ascedendo per figuras pol gonias ex multitudine angulorum vsus circulum augetur capacitas ex hiis non concluditur figura agona infinite capacitatis accipito analogiam in noticia dei que est finita entitas et tamen inter deum et hanc formicam creabiles sunt infinite substantie imperfectiores deo et formica perfectiores inter illas substantias non datur perfectissimarum noticia loquor de noticia substantiarum creatarum et tamen qualibet earum noticia dei est perfectior que non propterea est infinite perfecta et sicut illa consequentia non tenet in rebus specie distinctis sed hic est distinctio accidentaria sufficiens in discrimen peccatorum Insuper est difficile signare equalem excessum infinitorum in aliis rebus comparabilibus consequentia est bona vt non datur maxima quantitas in hac multitudine demonstrando pedale bipedale tripedale quadrupedale et sic sine statu et quolibet istorum a est maius ergo a est infinite magnum. sic probabo quod dabis michi librum tui in fine quattuor annorum cum vno scuto in fine primi an ni defalcabis libram parisiensem in secundo tantum et si consequenter et sic dabis librum gratis cum pecunia si proportionabiliter decrescat precium non nego quin deus potest infligere iuste infinitam penam in gradu pro quolibet peccato sed ex sua misericordia et lege posita hoc non facit. at dicis est magna pena infligere penam infinitam extensiue pro peccato momentaneo. ad bc respondit beatus gregorius in moralibus super illo vbo. iob. xli. Estimabit abissum et allegatur de peni. d. i. voluissent. peccatum perpetuo manet cum non dimittitur in hac via et sic pro perpetuo peccato infinita pen extensiue infligitur. rursus pro vno actu momentaneo inter homines homo mittitur in exilium perpetuo et si semper viueret ita maneret. sic dicit beatus augusti inus. xxi. deciuitate dei. xi. octo gontona penarum ex tu lio allegans dannum vincula carceres talionem ignominiam exilium mortem seruitutem nullum eorum nisi mors potest in ita breui tempore infligi sicut peccatum erat factum vtraque solutio est bona.
¶ Secundo argume tor pro quolibet mortali peccato erit infinitus cruciatus. Arguitur sic quelibet pars huius mortalis es peior hoc veniali dato vel sic cuiuslibet partis pro portionalis pena huius mortalis est peior quam pena huius venialis. sed huius venialis pena est alicuius cruciatus ergo pena totalis huius mortalis est infi niti cruciatus siue in gradu siue non. parum refert nitimur probare quod infinite crucietur. quod consequentia valeat patet in omni materia si a est alicuius quantite tis et quelibet pars huius continui est maior a iam continuum est infinite magnum. dico consequentiam principalem nichil valere in rebus diuersarum specierun hoc non tenet sicut non sequitur quelibet pars proportionalis huius albedinis hac nigredine demonstrando nigredinem in pupilla oculi cui est perfectior et hec nigredo est alicuius perfectionis ergo totalis albedo est infinite perfecta. si dicas tunc eneruo vnam rationem in materia de ebrietate in infinitum parum aliquis isto rum peccat et hoc peccatum quolibet aliorum est minus etc. non putabam illam rationem insolubilem sed casum vtcumque munire cum aliis rationibus curauimus. di cis tunc si in infinitum parua pena respondet alicui pari puius mortalis et quelibet pars peccati mortalis secundum intensionem est peccatum mortale pena peccati venialis erit equaliter intensa quod inconuenit: nego hoc inconuenire sicut stat dare nigredinem in vngue ethio pis esse equaliter intensam in gradu cum albedine sui dentis sed non equaliter perfectam sed aimaduersione non indignum est non quelibet pars pene huius in purgatorio plus cruciat quam pena huius viatoris puta colica passio patet in infinitum parua est aliqua pars huius pene purgatorii sufficit quod totalis pena purgatorii istam colicam passionem in acerbitate exuperat nec oportet de totali si vnus praesbiter diceret pro centum sil quolibet die vnam missam pro eis omnibus et cuilibet sufficeret vna missa pena totalis istorum ante finem multum remittetur. Existo patet stat dare penam debitam furto simplici esse equalem in gradu cum pena alicuius odii dei. patet. cum vna parua parte odii et etiam in cruciatu et in acerbitate alioquin totalis pena odii erit infinite acerbitatis: sed dicis differunt in specie. propterea non sunt comparabiles. Respondetur stilus et acetum comparantur in perfectionem entitatiua non tamen in acutie. quo fit stat aliquem discedentem in mortali es veniali puniri equaliter in gradu cum duobus mortalibus.
¶ Tertio argumentor alicui peccato secundum legem statutam respondet infinita pena intensiue sed illa non infligetur: igitur. assumptum patet. odiat deum sortes pro tempore quo tenetur eum diligere et plato omittat tunc sic peccato platonis respondet aliqua pena in inferno et est alicuius malicie in infinitum peius est peccatum sortis. quod patet. sit suum odium intensum vt quattuor ponantur infiniti ad imaginationem quorum quilibet odiat deum sortes vt quattuor cicero vt duo petrus vt vnum et sic in abissum geometrice tunc sic quodlibet istorum odiorum est peius omissione platonis sortes peccat vno peccato omnia hec includente igitur vel non est opus ponere infinitatem hominum sed sic ducatur argumentum quelibet pars proportionalis huius odii est peius quam hec omissio quia eam includit et aliquid aliud et omissio est alicuius cert malicie ergo hoc odium est infinite malicie quod sit ali qua pura omissio alibi ostensum est.
¶ Ad hoc argumentum respondetur negando assumptum et nego quod quae libet pars illius commissionis sit peior hac omissione segregando omissionem imbibitam in commissione sed qui libet illorum committens per odium dei grauius peccat quam omittens sed hoc non solum ortum habet a commissione cum quilibet odiens omittit hic potest esse replica omissio naturaliter inuoluitur in commissione ergo non imputatur. consequentia patet non alias dicimus continuatio nem naturalem actus mali eliciti in instanti non esse imputabilem. Respondeo si hoc probare niteris argumentum principale attenuas si omissio culpabilis non inuoluatur in quolibet actu odiendi non habebis quanlibet partem illius odii peiorem hac omissione.