Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes

¶ Distinctionis quadragesime sexte quaestio secunda. Ecundo probandum est quod ine qualiter primiet equaliter merentes posito casu quod in boc inIstanti sortes incipiat mereri per remotionem de presenti et positionem de futuro et plato immediate post sortem incipiat mereri et continuo mereantur vniformiter per vnam horam dempto principio merendi decedant in fine hore. arguitur sic sortes et plato inequaliter merentur quia sortes incipit mereri ante platonem ex ipotesi et tamen equaliter premiabuntur quod patet si inequaliter hoc est propter excessum merit sortis super meritum platonis sed hoc non si sortes mereatur pure successiue cum platone ambo incipiunt mereri per idem instans in quo sumus idem es si subito mereantur forte negas vnum posse mereri post alium sed quaestio proposita dependet ex vno an vnum angelus potest immediate post alium produci quod tangitur ab aliquibus doctoribus in primo illud apperie mus quia erit scala capiende quaestionis mote postea ad titulum questionis descendemus aliqui existimant impli care contradictionem vnam rem posse produci impartibiliter post aliam propterea negant beatam virginem posse stare in peccato originali per vnum instans et immediate post illud gratiam posse infundi et peccatum dilui si gratia raptim infundatur hoc tenet obam in quotlibet quere eum alii rati sunt possibile vnum angelum posse produci post alium immediate sed non est possibile quod tres producantur post seinuicem sic opinatus est gregorius in sud prmo volumus probare duas conclusiones contra illa dicta si poterimus. prior conclusio possibile est deo producere vnum angelum post alium immediate et per consi quens non implicat contradictionem beatam vginem steti ss in peccato originali per vnum instans et gratiam es infundi subito. Secunda conclusio deus potest tres angelos producere post seinuicem. Prior conclusio probatur producat deus in hoc instanti corpus luminosum quod po nat in mediobene disposito ad susceptionem luminis suscipiendi et non concurrat deus cum sole in hoc instanti ad productionem luminis sed immediate post hoc instans concurrat tunc an quodlibet instans sequens producetur lumen et hoc subito supponimus creaturam posse actionem habere in instanti et ita tenet vir iste contri quem obiicimus ergo immediate post productionem corporis luminosi producitur lumen in medium et eodemmoo l fieret si deus annichilaret totale lumen solis in hoc in stanti per vltimum instans sui esse relinquendo solem concursui solo naturali et immediate post hoc concurrendo cum sole ergo si agens naturale hoc potest cum concurse dei generali a fortiore hoc deus potest facere. insuper nichil est negandum a potentia dei absoluta nisi constet illud impossibile vel auctoritate irrefragabili scripture vel ratione sed neutrum ostendi potest de scriptura. patet. adducat illam aduersarius rationes non affert afferemus que nobis occurrunt que omnes soluem tur. Secunda conclusio probatur producat deus in thoc instanti angelum a immediate per aduersarium potest producere angelum b ita quod primum instans angeli a sit vltimum instans non esse angeli b et non est maior ratio quod potest deus producere angelum post a immediate quam potest producere c angelum imediate ante hoc instans in quo suppono nos esse ergo habentur tres ange li producti post se immediate.

¶ Contra priorem conclusionem sic argumentor secunds angelus in nullo instan ti immediate post boc instans d producitur cum nullum i le sit quolibet instanti huius hore dato post d instans in quo sumus verum est dicere b angelus in aliquo in stanti priore fuit ergo conseruatur solum cum conseruatio per hoc a productione separatur quod praesupponit rem praefuisse. Insuper si des vnum instans in quo producitur cum prius fuerit b angelus debes dicere quod ego nuno producor cum non obstat praefuisse ad me nunc produci. Ad primum dico quod b instantanee producitur sincathegoreu matice hoc est in infinitum propinque d instanti et in nullo instanti producitur de nouo et in quolibet instanti in quo est conseruatur: sed dato quod in nullo instanti pro ducatur vt tu capis habetur in sententia quod ante quodlibet instanc futurum post productionem a angeli b angelus erit et sic producitur immediate post hoc et cum non habeat per tes non potest successiue produci licet anima intellectiua successiue potest materiam informare et angelus partibiliter pertransire hoc spacium nec mirum cum tam materia quam spacium habent partes et sic habemus propositum non est luctandum in terminis aliquis doctor putat illud euadere difficultatem sed non satis considerat ex hoc patet solutio ad secundum.

¶ Secundo argumentor ad idem producat deus b angelum in mediate post a ver potest producere e angelum immediate post b vel non si tu dicas primum quero vel e producitur immediate post a et sic non producitur post b contra casum si non potest. contra potest producere secundum angelum immediate post primum sed existena tertii angeli no impedit: igitur. Iusuper post b potest producere e et non est dabile instans post b quin inter illud instans et b potest producere e igitur: Respondetur non est possibile quod pro ducat e immediate post b stante productione b immediate post a vt argumentum tangit non potest producere tres angelos qualitercumque post seinuicem vt opinor productio tertii angeli non est causa vt patet in probatione secunde conclusionis sed quia nulla esset prioritas secundi ad tertium immediate post b potest producere eangei lum sed non est possibile quod a producatur in boc instant vel illo et b inmediate post a et e immediate post b vt possibile modificet illam totam. Sed contra dicis ponatur quod hora futura diuidatur in partes proportionales minoribus terminatis versus d instans in quo sumus et in prima parte proportionali producat deus vnum angelum in secunda alium in tertia tertium et sic per omnes partes proportionales hore future iam deus post a qui producitur in boc instanti d producit duos post se et idem potest poni si b et c angeli sic se habeant quod ba broducatur in maxima parte proportionali in subdupla ad illam annichiletur et producatur e in tertia par te annichiletur b et recreetur e et sic per omnes partes proportionales vnius hore iam immediate post a pro ducitur b et immediate post b producitur e. patet pe exponentes de immediate. Respondetur cocedendo illas propositiones quinimo immediate post a producit deus tres quattuor et infinitos argumentum est sophisma b non magis precedit equam contra cuius oppositum intendimus.

¶ Contra secundam conclusionem argumentor producat deus c angelum immediate ante a probo quod hoc implicet iam in d instanti verum est di¬ cere c angelus incipit non fuit ab eterno sed hoc non quia nec per primum instans sui esse cum fuerit ante d instans nec per vltimum instans non esse quia illud dari non potest patet intelligenti imo sequitur quod c angelus fuit in aliquo tempore et in nullo instanti illius temporis quod videtur mirabile imo mirabilius videtur quod aliquid fuit et nunquam erit in aliquo instanti nec fuit nec erit patet si c desinat per primum instans sui non esse in hoc d instanti et eodemmoo b angelus potest esse et in nullo in stanti esse et tunc petitur quomodo precessit c et sic angelus desinit et nec per vltimum instans esse nec primum non esse. patet. dec et b. Respondetur concedendo quod c angelus incipit esse sed per nullum instans nec illa diuisio instantium cuiuslibet rei possibilis originem includit cum non separatur adequatum tempus non existentie a fronte a tempore existentie in hora praecedenti c angelus incipit esse et habuit vnam de presenti veram vt diximus in xvi. distin. de amissione gratie sed si manet postea d instans est primum eius esse instantaneum sed non primum simpliciter et concedo hanc conclusionem c angelus fuit in hac hora et in nullo instanti illius intrinseco vel extrinseco nec desinit per vltimum instans esse vel primum non esse hoc non est magis inconueniens quam de inceptione hoc contingit in corruptione forme secundum vnum modum si calor partibiliter producatur per totam horam preterita m et iam simus in d instanti in quo frig maioris actiuitatis quam calor sit resistentie applicetur d non est vltimum instans huius totalis caloris et sic hic calor non desinit per vltimum instans non esse cum erit in tempore sequenti terminato ad boc instans sicut erat de productione nec datur primum instans non esse in d instanti an possit deus sic facere cum b angelo incertum est an potest corrumpere sicut c et michi inter dum visum est quod necesse est coditionaliter hoc est stante casu eum conseruare per tempus sic legendo in artibus in vtroque cursu ratus sum sed cum sint duodecim hore diei oppositum videtur rationabilius si teneamus hoc quod dictum est de c quod id idem tenere debeamus in b cum omnis ratio contra vnum est contra aliud. nunc redeundo ad argumentum principale a principio questionis motum dico quod sortes et plato discedunt in meritis equalibus et equaliter primiabuntur quia ex casu in boc instanti neuter meretur sed immediate post hoc vterque merebitur eodemmodo potest solui argumentum si fiat si a b et c tres angeli creati immediate post seinuicem moueantur super hanc lineam eque velociter et quam primum creantur mouere incipiant super lineam eque cito hec linea partransibitur ab illis tribus mobilibus quia licet c angelus fuit ante boc instans per aliquod tempus tamen illud non est separabile seorsum nec potest dari spacium ab eo pertransitum in illo tempore vel in instanti illius temporis cum in nullo instanti illius temporis erat et in boc instanti in quo sumus scilicet d non mouetur imo d instans erit vltimum instans non esse motus istorum trium mobilium a bc et sic de merito si pure partibiliter mereantur si instantanee mereantur non est idem inter a et b a meretur in suo instanti in quo es vel mereri potest ante b sed est idem instans meriti c angeli cum a. quod patet in nullo instanti ante a c angelus fuit ergo non poterat habere meritum in aliquo instanti ante a sed dicis c fuit in tempore ante a licet nullo tempore adequato cpoterat in illo tempore raptim mereri hoc concedimus et tunc verum est dicere cme ruit et in nullo instanti illius temporis erat in merito sed subito meruit in tempore terminato ad boc instans.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2