Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

Consequens est de magnificentia deinceps discutere, quia grandem habet affinitatem cum liberalitate propterea vt dicenda dictis continuentur est hic agitanda. Quia est quaedam virtus circa pecunias vti liberalitas: sed non ad omnia pecuniaria, ad quae liberalitas, diffunditur. Liberalis nunc dat nunc etiam accipit: nulla autem acceptio, nec pusilla datio est magnifico curae: verum circa sumptuosa rationi consentanea insudat: non enim facit magnos sumptus circa vana, nec circa immanem nauim scopulorum ictu frangendam (talis tamen facit secundum exigentiam negocii sufficienter) sed magnas impensas circa sublimes structuras, ita quod opus sumptus transilire videtur, vt de regia solis Naso loquitur, Regia solis erat sublimibus alta columnis Clara micante auro flammisque micante pyropo. Cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat: Argenti bifores radiabant lumine valuae. Et sequitur continuo, Materiam superabat opus. In sumptibus liberalitatem magnitudine transcendit, Nam vt nomen significat, per magnificentiam decens est magnitudine sumptus. Et dicit quod sumptus est decens in ordine ad aliquid siue relatiue. Primo est decens sumptus in ordine ad ipsum qui facit. Non enim idem sumptus triremis & spectaculorum praefectum decet: ergo relatiue fit. Triremis inuentor fuit Amocles Corinthius. Vnde fit vt triremes non sint nuper excogitatae: vt patet Deuteronomii. 5. Multa exponunt praefecti ludorum theatralium, hoc apud Romanorum annales videre est, de Pompeio & reliquis. Decens ergo erit in ordine ad facientem, & decentia circa id quod fit, pro quo fit, an pro deo optimo maximoque an pro rege an priuato homine, vt de templo Salomonico vbi quotidie septuaginta virorum milia pro oneribus deportandis insudabant, & octoginta milia latomorum extruebant. Templum erat Augustum & in vniuerso orbe nominatissimum, & ob dei gloriam, haec regem praepotentem decebant. Qui viginti boues communes & decem saginatos cum centum veruecibus siue venatione in quotidianos sumptus dabat: triginta choros similae & sexaginta choros farrinae in dies etiam singulos consumebat. Atqui in rebus paruis puero dignitate sumptus facit, qualis est ille qui dicere consueuit. Atque ego saepe dedi peregre venientibus vltro. Non est magnificus: talis enim minutam stipen egenis erogauit. Licet tantum temporis successu quantum alter breui exponit. Nempe magnificus quilibet est liberalis: benaeque sequitur, est magnificus proinde liberalis: & non contra. Aut liberalis non continuo & vniuersaliter est magnificus. Liberalitas enim est dispositio ad magnificentiam: modo dispositio ad aliud crebriter stat sine illo. Desectio magnificentiae circa decorum vocatur pusillitas: excessus vocatur sordiditas, & circa decorum ruditas. Paradigma primi, de illo qui opus insigne inchoauit & defectu magnificentiae ipsum non consummat. Exemplum secundi, vt de pyramidibus ventosorum regum Egypti: & vnionis Cleopatrae Agypti reginae absumptae in obsonio vno praesenti Marco Antonio. Preciosissimam enim margaritam aceto liquefactam, quae inaestimabile aurum valere dicebatur, lubrica mulier consumpsit. propterea Plinius recte sordidum Cleopatrae conuiuium appellauit, quo morsu vno regni consumpsit opes. Postea ponit sex proprietates magnificentiae: quarum prima est. Magnificus scienti similis est. Nam quid decens quid decoruve sit capit: & ante cum libramine digerit quibus impensis tale opus perficere valeat: & magnos continue facit sumptus. Magnifici enim opera magna sunt & decentia. Dictum est in secundo libro, quod habitus operationibus determinantur, & iis operabilibus quorum est habitus: sed magnifici habitus magnus est & decens, & sumptus magni & decentes: taliaque sunt eius opera: nam magnum magna decent, sicque sumptum magnum esse oportet vt operi congruat, & opus ipsum decens vt sumptus sit opere dignus, vel opus sumptus transcendat: satius est pecuniam superfluam cum opere perfecto relinquere quam pecuniam opere incompleto deesse. Secunda magnifici proprietas est quod honestatis causa id faciet. Hoc enim cuilibet virtuti est commune. Tertia, quod cum iocunditate id faciet: hoc item omni virtuti est peculiare. Et sine parsimonia, hoc est cum pecuniae copia: quia exacta sumptuum ratio & supputationis diligentia ad pusillitatem attinet. Quarta proprietas est, quod potius considerabit quonam pacto pulcherrimum erit opus quam quanti constiterit, & quomodo erit confectum quam vt per minimos sumptus. Quinta proprietas quae est & alia conclusio. Necesse est magnificum liberalem esse: per quam conclusionem remouet dubium ne quispiam credat magnificum prodigum. Nam liberalis sumptus facit quos oportet: & quod in sumptibus ma gnum est ipsius magnifici est. Decens magnitudo sumptuum sine liberalitate non est. proinde in suis agendis est liberalis, cum liberalitas circa eadem verset. Sexta proprietas est, quod magnitudo est liberalitatis. hoc est non est sine liberalitate. Vnde extrahitur alia conclusio. Sumptuum paritate magnificentius facit opus quam quiuis non magnificus. Non enim est eadem virtus possessionis & operis, hoc est non est eadem perfectio possessionis siue pecuniae quae expenditur, & ipsum opus. Virtus possessionis est illa quae plurimo precio est digna & preciosissima vt aurum, opus quod magnum est atque pulchrum. Talis enim operis aspectus est admirabilis, & quod est magnificum est admirabile. Ex his cocludit, quod virtus operis magnifici consistit in operis magnificentia: sunt autem impensae quas dicimus esse ipsa honorabilia, hoc est quas dicimus honorabiles, vt ea quae dei aut heroum causa fiunt qualia sunt templorum dedicationes, consecrationes, extructiones & sacrificia: & circa omne diuinum. Licet enim vnum posuerit deum. S. Physicorum, &. ia. Metaphysicae, quem dicit adorandum primo caeli: tamen hic loquitur cum vulgo de deorum pluralitate, & circa publicam magnificentiam, vt si in aliquo loco publico ludi sunt instituendi, eos splendide facere oportet, sicque censendum est de nauium praefectura, ponte, hospitali. aut epulo & publice dando ceu Salomon fecit Reginae Saba, & magis magnifice post templi perfectam structuram. Et losias de celebratione Phase. a. Regu. Atque in vniuersis (vt diximus) ad agentem respectus habeatur, quisnam sit & quas habeat facultates. Nam opera facultatibus digna illisque respondentia esse oportet: & non sat est opus dignum esse verum etiam auctorem decere requiritur.

2

¶ Infert corollarium inquiens. Ex quo fit, vt pauper magnificus esse non possit, nisi prius opulentus magnificentiam acquisiuerit, nunc per infortunium factus inops. Talis enim est magnificus, sicut dicimus quod caecus non habet distinctam notitiam colorum nisi prius viderit. Quippe pauperi haud suppetunt ea quibus multos decore faciat sumptus. Et patet sic. Omnis magnificus habet multas opes quibus potest decenter operari: sed nullus pauper habet mul tas opes: itaque nullus pauper est magnificus. In camestres. Inops tamen potest habere volitiones latas sicque conditionatas: si haberem opes sic magnifice facerem vel volitiones categoricas inefficaces quae ad magnificem tiam non sufficiunt, & potest habere nolitiones vitiis oppositas. Et licet opes congestae sint instrumentum magnificentiae: tamen inopia siue mediocritas quae est impraesentiarum paupertas, est status non minus securus ad bene beateque viuendum: & hoc sat est. Si pauper supra vires talem prouinciam aggrediatur fatuus & desipiens merito reputetur, cum praeter dignitatem & decentiam illud aggrediatur. Id vero quod recte sese habet a virtute emergit, virtus est rectae rationi semper concors: ea ratio est eius regulatrix sexto Ethicorum.

3

¶ Alia conclusio. Magnifica aggredi opera eos decet qui ex antecessoribus tales facultates habuerunt per manus, aut sua industria, vel per eos qui ad ipsos pertinent. & summatim nobiles & claros & eiusmodi. Nam hi omnes amplitudinem habent & dignitatem sufficientem. Magnificus igitur praecipue in huiusmodi rebus erit: ac in hu iusmodi sumptibus magnificentia vt dictum est. Porro haec maxima & honoratissima sunt. Hoc enim pacto opulenti reges & antistites magnificas domus in gymnasiis cum praediis perpetuis studentibus ordinarunt vt in nauarrae collegio Parisii, in nouo collegio Oxoniae aut diuae Magalenes, in sancti Saluatoris museo in diuo Andrea. & Aberdoniae. In literario ludo casses doctrinae acquiruntur quibus astuti haeresiarchae irretiuntur.

4

¶ Alia conclusio. In priuatis rebus semel instar magnifici fecisse sufficit, vt cum fiunt nuptiae aut aliquid tale: & circa hospitum susceptiones retributiones & munerationes, vt cum Themistocles Domitis Persis Spartam inuiseret. Regum legatis honestatis & amicitiae gratia munera ampla vt celata argentea vasa tribuuntur. Magnificus ad seipsum non est sumptuosus, sed ad publica. Et magnis fici munera simile aliquid habent iis quae deo sacrantur. Deus nostrorum non eget: quoniam bonorum nostrorum non eges dicit Psalmographus, sed ob eius reuerentiam ampla in eum exponimus: sic in reges magna praestamus. licet respublica non plurimum egeat, sed ob reuerentiam talia facimus. Munera quae in rempublicam exponuntur similitudinem quandam sortiuntur cum iis quae diis dedicantur. Bonum commune est quid diuinum vt in primordio primi retulimus. Per deos primum opificem & eius sanctos qui illibate in hac valle lachrymarum vixerunt intelligimus. His qui in diuorum coetum relati sunt magnifici principes templa augusta aedificant.

5

¶ Alia conclusio. Magnifici est domum suis diuitiis congruentem habere, & in eis magis sumptus facere quae diutius facta manere possunt, faciat columnas marmoreas quia durabiliores sunt, & senestras non tales, quia caducae & vitreae sunt. Plus exponere in scholae structura, quam in aedificatione fragilis nauis quae scopulis illiditur & vndis obruitur: siquidem domus praeclare a se aut maioribus constructa cuique ornamento est: & omnia quae diuturniore tempo re persistere possunt optima sunt, respiciet etiam magnificus ad locum

6

⁋ Alia conclusio. Magnificus in singulis dignitatem & honestatem conseruat. Non enim eadem diis hominibus, delubro & cippo accommodari debent, sed cum quilibet magnifici actus in suo genere sit magnus: magnificentissimus quod is est qui est magnus in magno. Hoc est dicere in magno genere rerum facit opus magnificentissimum. Non enim est idem simpliciter magnum & in tali genere magnum. Quandoque enim differunt magna respectu operis ab eis quae sunt simpliciter magna in expensis. Pila namque siue sperula lusoria pulcherrima, aut pulcherrimus vrceus puerilis siue lechitus aut ampulla capsula ve magnum habet in opere & ad puerile donum magnificentiam, precium est exiguolum & illiberale, hoc est non amplum. Qui enim talis est facile superari non potest, in singulis se habet vt sumptus dignitas exigit. Ex his qualis est ipse magnificus agnoscere vales.

7

¶ Alia conclusio circa magnificentiae extrema. Circa decorum ruditas & pusillitas duo hi habitus vitia sunt, excedens & ventosus sum ptus praeter dignitatem facit, epulones & comedones insigniter pascit, nam in rebus futilibus multa exponit ventosus, & splendorem contra honestatem aucupari proponit, ceu si histtionibus nuptiali apparatu epulum paret. Mimus aut Histrio est qui aliorum dicta aut facta sine reuerentia fingit, nunc comoedis sordide tribuens. Comoedus est qui comoedias repraesentat. Comoedia est facetia quam iuuenes quaestus gratia facere solent, & in eorum transitu purpuras substernere, vt Megarenses facere solent. & haec vniuersa non honesti, sed ostentationis opum gratia faciunt, vt haec faciendo homines eorum delira opinione in admirationem trahant & alliciant. Atque vbi multos sumptus facere decet, paucos faciunt, vbi vero opus est paruis magnos. Et pusillus in omnibus deficit & in maximis sumptibus propter (nescio quid) paruum, honestatem amittit. & quicquid cunctantius atque differens est moras prorogans, semper commemorans quo modo in illo quod parat quam minimum expendat. Et etiam causatur & murmurat, cunctaque maiora quam oportet se facere arbitratur. Sunt igitur hi duo habitus vitia qui dem non tamen magnam vituperationem afferunt, cum neque aliis damnosa sunt, neque nimium de formia, quia tenere medium in magnis sumptibus est perdifficile, & declinare a multum difficili non est multum turpe. Et de magnificentia quo ad literam hactenus.

8

¶ Pro literae vberiore intelligentia dubitatur primo quomodo magnificus negligit supputare sumptus in opere expositos: videtur enim hoc esse contra praxim omnium prudentum & contra literam, quia eum scienti comparat. Secundo dubitatur corollatio philosophi dicentis Pauperem non posse esse magnificum. Contra, capio Craesum magnificum, cuius opes omnes a Cyro Persa tolluntur, adhuc habitus ille magnificentiae non desinit esse, ergo is est magnificus. Tertio an liberalitas est magnificentia, & si non quo modo differunt. Quarto an magnificentia sit praestabilior liberalitate.

9

⁋ Ad primam dubitationem respondetur quod si magnificus fidelem ministrum habeat non opus est A ratiocinatione: supputat tamen vtrum oporteat, mensurat suas vires adopus antequam ipsum incoat an ipsum perficere valeat, sed non supputat auide vt tenaciter pecuniam teneat operis decore neglecto. Summatim, magnificus praefectis operis extruendi imperat magnificum opus extruere neglectis sumptibus, licet praefecti impensas quotidie scribant rationem reddituri, scit se tamen potentem ili lud opus perficere.

10

¶ Ad secundum respondetur quod talis in casu erit magnificus ab actibus magnificentiae tempore diuitiarum acquisitis, secundum illud Boetii primo libro de consolatione metro primo quod enim de musis canit, idem de virtutum actibus canere potuit. Has saltem nullus potuit. praeuertere terror. Ne nostrum comites prosequerentur iter. Sed tempore inopiae non exit in actus exteriores magnificentiae. Potest tamen habere nolitionem extremo oppositam, puta nolo esse pusillus circa decorum, nec sordidus, sicut ipse inops qui nunquam fuit opulentus.

11

⁋ Ad tertium respondetur negatiue. Patet quo ad priorem partem, quia cum opposito magnificen tiae stat liberalitas: non autem cum opposito liberalitatis stat magnificentia. Item quis potest esse libe ralis circa materiam occurrentem liberalitatis omnem, non autem magnificus, quia nullum actum magnificentiae adhuc habuit. Liberalitas tamen est dispositio praeuia ad magnificentiam. Qui in minoribus deest in maioribus non prosperabitur. Contra magnum & paruum non faciunt discrimen. Secundo, liberalitas extenditur circa omnem pecuniam.

12

¶ Ad priorem concedo in eadem specie, in alia obiecta formalia tendunt.

13

¶ Ad secundum concedo illam si sit distributio pro generibus singulorum non autem vt sit distributio pro singulis generum. Potest enim quispiam non incontinue dicere liberali tatem esse circa omnes contractus pecuniarios & pusillos & grandes, magnificentiam solum circa gram diores, & sic erit pars subiectiua liberalitatis, sicut eius materia circa quam est pars respectu obiecti liberalitatis, nec in hoc est seriosius stentoria voce disceptandum, cum Aristotelica litera vtrique viae mi nime refragetur. Sed viam oppositam sequendo consequenter, ad secundam partem dubitationis dico quod differunt in sumptuum multitudine. Liberalis enim successiue potest tantum exponere in pios vsus quantum magnificus in hoc opere magno. Liberalis capit & dat, sed circa magna quae sunt miratione digna non insudat, sed ipse magnificus. Non est ita difficile viro sensim suam pecuniam erogare sicut magnam molem repente, hoc experientia teste notum relinquo.

14

¶ Ad quartum dicitur quod magnificentia liberalitatem transcendit. Nam circa diuina & publica insudat, & multo difficilior est liberalitate. Item liberalitas est dispositio praeuia ad magnificentiam, sicut qualitatiuae dispositiones ad formam substantialem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2