Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

"DEinceps autem de liberalitate dicamus". Prima huius primicapitis quarti libri conclusio est. Liberalitas est mediocritas in erogandis & accipiendis pecuniis. Patet. Vnaquaeque virtus est tantum circa illam materiam circa quam operatio respondens laudatur. Quando dicit liberalitatem esse circa pecuniam generale dat documentum ad deprehendendum circa quod obiectum est quaelibet virtus. Quia enim virtus est circa bonum laudabise, ideo quaelibet virtus est circa illa circa quae operatio virtutis laudatur. Q laudetur circa pecuniam probat per aliqua negatiua in quibus aliae virtutes efferuntur & dicit deinceps, vt dicenda dictis in calce tertii assumat. Non enim in bellicis rebus vti ipse fortis: nec in iis in quibus temperans puta in gustu aut tactu, nec rursus in iudiciis laudatur ipse liberalis: sed iustitia in hoc laudanda venit: sed in dandis & capiendis pecuniis laudatur. Capere etiam interdum est liberalitatis. Pecunias hic vocamus omnia quorum aestimatio pecunia mensuratur, vt bos, equus, vestis, liber. Pecunia a pecore denominatur, quia omnis pecuniae pecus fuit radix. Adhuc in quarta aetate post orbem conditum regibus Ilsrael Moab centum millia arietum annua pendebat. 5. Regum.. Apes, oues, boues, capras, & praeter hominem, omne animal quod in hominis est peculio pecus vocitamus: sed etiam fucos qui sunt apes non mellificantes dixit Virgilius pecus. Ignauum fucos pecus a praesepibus arcent. Hicantequam vlterius progrediamur videtur liberalitas non esse solum circa ea quae pecunia mensurantur: quoniam donum doctrinae non potest pecunia aestimari, teste Sapiente, & tamen doctrinam doctor liberaliter darem potest. Item corpus hominis non potest numismate mensurari: & tamen liberalitatis est corpus tuum alicui gratis exhibere in seruitutis obsequium.

2

¶ Ad ista respondetur. Datur liberaliter quod dantis est siue quo ad vsum rei, siue quo ad eius dominium. Doctor non dat scientiam discipulo, sed dat auditori suum laborem, quem habet in docendo, nonnumquam gratis, nonnumquam mercede: sic homo dat corporis sui vsum indigenti liberaliter aut pro pecunia, & non corpus suum.

3

¶ Sequitur secunda conclusio. Circa pecunias excessus est prodigalitas, & defectus est illiberalitas semper medium, & extrema sunt circa eandem materiam, aliter & aliter. Vult dicere quod cum liberalitas sit circa pecuniam prodigalitas & illiberalitas etiam sunt circa pecuniam: quia medium & extrema semper sunt circa idem. Illiberalitatem & auaritiam iis accommodamus qui plus pecuniis quam par sit inhiant & student.

4

⁋ Sequitur tertia conclusio. Prodigalitatem autem interdum aliis vitiis nectimus atque inuoluimus vt intemperantiae: nam eos qui incontinentes viuunt & per luxum patrimonia profundunt, prodigos vocamus. Ea propter flagitiosissimi esse videntur: multa enim vitia simul committunt.

5

¶ Sequitur quarta conclusio. Tales multis vitiis impliciti non sunt proprie prodigi. Nam proprie is est prodigus qui vnico vitio est irretitus: quale est patrimonium profundere. Est enim prodigus qui seipsum perdit dum fortunae bona ex quibus viuitur, dissipat. Et propterea pur rebus suis seruandis potest homo in vitae periculo cum raptore dimicare. Et hoc modo prodigalitatem proprie capimus.

6

¶ Quinta conclusio. Diuitiis contingit & bene & male vti. Probatur sic. Quorumcumque est aliqua vtilitas, illis contingit & bene & male vti: opes sunt huiusmodi, igitur. Virtutibus nemo male vtitur: vitiis nemo bene: fortunae bonis & bene & male. Atqui is omnibus optime vtitur qui virtutem ad bene vtendum illis rebus habet: talis autem est liberalis, igitur.

7

¶ Sexta conclusio. Viri liberalis potius munus est erogare illis quibus oportet, quam vnde oportet accipere, & non accipere vbi non opor tet. Hanc multifariam probat. Pirmo, quia consumptio & datio pecuniae est eius vsus: & acceptio & custodia magis sunt possessio quam vsus: sed benefici magis est vti pecuniis quam eas in arca reconditas possidere: quamobrem liberalis magis est erogare quibus oportet quam accipere vnde oportet, vel non accipere vnde non oportet. Secundo sic, ad virtutem magis spectat beneficia conferre quam bene pati: beatius enim est dare quam accipere, vt dicebat dominus noster lesus, cuius nomen est super omne nomen. Item bene operari quam a foedis abstinere, est pulchrius: sed bene elargiri est bene operari: accipere vero est bene pati & non accipee vbi accipere non oportet est non operari turpia, siue ab inquinamentis abstinere. Tertio, bene danti gratiae debentur quae non debentur non accipienti. Quarto, dantem magis laudamus quam non accipientem. Quinto, virtus est circa difficile: multo autem facilius est non accipere quam dare, igitur. Sexto, dantes liberales dicuntur & obidipsum laudantur, ergo. Septimo, liberales potissimum omnium ferme studiosorum amantur: id ideo est quia prosunt erogando. Vult dicere quod inter omnes virtute redimitos potissimum liberales diligimus, quia nobis conferunt, hoc est a vulgo ob bonum vtile, sed iustitia & fortitudo ob bonum honestum magis diliguntur. Nec propterea sequitur liberalitatem esse nobilissimam virtutem. Mirabilis est modus in vulgo non diligente consanguineum nisi eis eroget. dicunt enim de sacerdote, esto quod sua (potius sacerdotii bona quae dei sunt dicam) in pios vsus conferat: vellem talem esse mortuum, quia mihi nihil dat. Quid enim mihi is prodest? Prudenter loquendo dicere habent: Placet enim mihi quod probe viuat, & domino citra fucum inseruiat. Proinde liberalis dignius est officium, dare quibus oportet: qui vnde oporter accipe. aut vnde non oportet non accipere.

8

¶ Dubitatur, vtrum possimus bene vti pecuniis: & an liceat opes omnes abiicere, vel vt religiosi faciunt abdicare & relinquere. Respondetur, quod pecuniae sunt instrumenta bene agendi vt liberalitatis & magnificentiae bene vtenti. Bene enim prudens & liberalis pecunia vtitur. In casu tamen preciosae merces tempore periculi proiiciuntur in mare. Si vero Crates aut alius quispiam philosophorum sua in mare proiecerit, in hoc carpendus est. Poterat enim ea inopibus dare, & seruare de quo ipse postea viueret. Satius est habere mediocritatem opum, teste Sapiente quam omnino poenuriam, quia erit anxius ad viuendum. Secus est in religione, vbi viro prouidetur mendicitate in fide nota licita & honesta, vel aliter.

9

¶ Alia conclusio. Liberalis honestatis gratia erogat. Cuiussibet enim virtutis actus sunt honesti: liberalitas autem est virtus, igitur.

10

¶ Alia conclusio. Cum voluptate aut sine molestia liberalis dat. Probatur. Eius datio ab habitu emergit: nec plagae interea occurrunt voluptatem praepedientes vti in for tudine: id enim quod per virtutem efficitur voluptate afficit: aut sane fit cum indolentia.

11

¶ Alia conclusio. Is qui erogat quibus non oportet aut non honestatis gratia, sed ob aliquam aliam causam, non liberalis: sed alius quidam denominabitur. Supple a fine propter quem erogat: si vt maius habeat, illiberalis: si vt laudetur, vt multa adulatoribus & histrionibus dando, iactabundus & ambitiosus: si ob luxum, incontinens.

12

⁋ Alia conclusio. Is qui dando dolet, non est liberalis. Patet, non recte censet in intellectu: ergo prudentia vacat, sine qua non est liberalitas nec vlla virtus. Talis enim honestis actibus dandi pecunias anteponit.

13

¶ Hactenus posuit Philosophus conclusiones de datione, nunc consequenter ponit quatuor proprietates liberalis: quae sunt, non accipee indebitum, non petere alienum, accipere de suo, curare de proprio emolumento circa acceptionem. Et dicit primo. At vero neque liberalis capiet vnde non oportet: nam huiusmodi acceptio non est eius qui pecunias magni impendit, nec ad postulandum est procliuis: facile namque beneficia suscipere non est hominis beneficia conferentis. Et sic liberalis duo vitat: recipere scilicet beneficia ab iis a quibus non oportet, & non importunus est ab aliis petitor. Sicut in naturalibus, in qualitatibus primis ea quae est potissimum actiua vt calor, est minime resistiua, & contra.

14

¶ Alia conclusio. Verum liberalis accipiet vnde oportet, ex propriis inquam rebus, hoc est dominus ex suis agris aut colonis. Sacerdotium habens ex sibi subiectis. luxta illud, Sumite psalmum & date tympanum. Et dignus est mercenarius mercede sua. Non quia honestum est ex suis capere, licet in hoc non peccet sed meretur, gloriosum non putatur, sed vt viuat & aliis eroget.

15

⁋ Alia conclusio. Liberalis est adeo propensus sua exuperanter dare, vt sibiipsi pauciora relinquat. Non congregat pecuniam in immensum pro filiae dote, aut arce struenda, pro sabrica tamen templi sacerdos liberalis nonnihil colliget, nec quibusuis dabit hoc est dignis & indignis: sed solum dignis, vt habeat quibus elargiri oportet. Est enim liberalis non ad seipsum respicere & ad suum commodum temporale, sed ad aliorum indigentiam: & pauperum inopiam pro virili releuare. Sitientes potat, famelicos cibat, nudos operit, mortuos sepelit. & similia misericordiae opera facit. Liberalitas est pia & prudens dispensatrix: minora bona (quae sunt fortunae) quae aliis erogat: bona virtutum quae praestantissima sunt, sibi seruat: non impinguabit pinguem porcum, vt aiunt, non dabit locupletibus nisi vt tantundem recipiat amicitiae gratia: nisi ratio efflagitat iacturam non dando euitabit.

16

¶ Alia conclusio. At enim pro facultatibus ipsa liberalitas dicitur, hoc est habet respectum ad substantiam suam: si pauca habeat, pauca dare est necesse: quia liberalitas non consistit in multitudine rerum quaedantur, sed in habitu dantis, hoc est in animo, vel potius in habitu proprie dicto, puta quod habitus liberalitas ex actibus suis bonis emerserit. Laudatur mulier illa euangelica apud Lucam, quae aera minuta duo in gazophylacium posuit super aliis: alii enim ex superfluis, haec ex sibi necessariis posuit & sibi ipsi subtraxit. Et sic actus mulieris aequalia dando cum locuplete, plus meritorius est ob difficultatem operis prouenientem sine culpa sua. Infert Aristoteles corollatium. Nil prohibet eum esse magis liberalem qui pauciora largitur, si modo minores sint ei facultates. Patet de vidua praefata, si tantundem ponit cum Croeso, Tantalo, aut Myda. Postea ponit aliquas conditiones liberalis. Circa possessionem magis liberales sunt qui non compararunt sibi facultates, sed ab aliis acceperunt, siue dono ab amicis, parentibus aut dominis: tales enim non sunt experti indigentiam, quae est obex liberalitatis. Praeterea opera sua amant omnes, vt filios parentes & opera sua poetae. Gloriantur enim mortales in vrbibus constructis aut in diuitiis a se congestis vt poetae in poematibus suis. Teren tium Comoediarum scriptorem produnt quidam se in fiumen praecipitasse ob comoedias quae in mare ceciderant: tantum ille imprudens sua adamabat scripta. Similia circa tempora sua vel antea poetis aliis Aristoteles accidisse intellexerat. Et addo quod quae quis facile lucratur, facile exponit. Patet de emolumento per aleam quaesito, & talium luctionum, ac filiorum diuitum nihil operantium, & vrbes incolentium. qui parentum bona in tertio haerede saepe profligant. Non sic agricolae: quia indisciplinate in ocio & luxu a multis viuitur in vrbium deliciis: non sic autem in ruris tuguriis & laboribus.

17

¶ Ponitur alia conclusio. Liberalis non facile ditatur, cum non sit ad capiendum & conseruandum pronus: sed ad erogandum propensus. Neque pecunias propter ipsas, hoc est gratia earum magnipendit sed causa dandi: quocirca fortuna accusatur, quod homines bonis fortunae digni non sunt opulenti. Contingit idipsum non ab re facile, vt is qui non adhibet diligentiam vt habeat pecunias & eas teneat non sit locuples: attamen non dabit quibus non oportet.

18

¶ Alia conclusio. Tyranni non facile sunt prodigi. Patet: qui exuperant in dando suas facultates transcendendo sunt prodigi: tyranni non sunt huiusmodi: quia commune bonum in suum emolumentum convertunt. Postea resumit aliqua eorum quae de liberalitate dicta sunt. Quia oppositorum eadem est disciplina, vt prodigalitas cognoscatur dicit. Cum igitur liberalitas sit mediocritas circa dandas & accipiendas pecunias, liberalis dabit in quibus oportet & quod oportet tam in magnis quam in pusillis. Et per hoc a magnifico differt qui solum versatur circa magna. Et quia cum voluptate exponit per hoc ab illiberali seiungitur, qui tristatur in dando. Nam virtus circa vtrumque scilicet acceptionem & dationem versatur, licet principaliter circa dationem, & secundario circa acceptionem. Vtrumque facit vt oportet: sequitur enim dationem bonam talis acceptio: quia enim sua dat, oportet vt capiat ab eisdem quibus dedit aut ab aliis: ea vero quae non est talis acceptio sicut oportet est contraria. Ea quae sese consequuntur simul stant, contraria nonase compatiuntur in eodem subiecto.

19

¶ Ponitur alia conclusio. Quia si praeter id quod oporteat liberalis nonnihil conferat, dolebit sane cum mediocritate & non multum: ad virtutem enim attinet vt pro quibus oportet & vt oportet voluptas fiat ac dolor.

20

¶ Alia conclusio. In rebus pecuniariis liberalis est leuis: nam pecunias non multi facit: propterea in eis iacturam facile tolerabit, immo magis moleste fert si quid cum oportuerit non det quam doleat si quid dederit cum non oportuerit, naeque Simonidis poetae sententiam oppositum asserentis probat.

21

¶ Ponitur alia conclusio. Prodigus in ipsis delinquit non solum in dando & accipiendo, sed etiam in delectatione & tristitia. Non enim laetatur nec dolet pro quibus oportet, hoc per ea quae dicturi sumus, patebit.

22

Postea de vitiis loquens dicit sicut praedictum est prodigalitas & illiberalitas opponuntur secundum superabundantiam & defectum in duobus, is dando scilicet & accipiendo. Illae superabundantiae & defectus contrario modo sumuntur & sub datione impendia insumptusque facere comprehendimus, vt amicum meis magnis impensis alere: quod autem opposito modo sumantur, patet: nam prodigalitas in dando & non in accipiendo superat. at capiendo & retinendo deficit. Auaritia vero contra, in dando deficit, in capiendo & tenendo excedit. In paruis tamen ne obnoxius dare videatur non deuiat: parua imperceptibiliter capit, non autem magna.

23

¶ Alia conclusio. Haec duo puta excedere in dando, & deficere in capiendo, non multum in prodigo perseuerant. Nam difficile est ex nulla parte capientem magno tempore sua profligare: cito deficiunt sic erogantium priuatorum patrimonia: qui autem id agunt, sunt prodigi.

24

¶ Alia conclusio. Atque non paulo melior est prodigus illiberali & auaro, immo est multo melior. Abusiue comparatiuum capiendo: nam proprie est minus malus, vt melius est perdere digitum quam manum. Probatur haec conclusio Primo. Nam prodigus & ab aetate & egestate curari potest, & se ad medium reuocare: non autem sic auarus. Ac si sic diceret. Ille cuius malitia cito curatur est minus malus, quam ille cuius malitia non facile curatur: sed sic est de prodigo, & non sic de auaro, igitur. Consequentia est nota cum maiore. Minorem in litera ostendit duobus modis, & per inopiam, & per aetatem. Minor vallari potest de filio prodigo qui ad pa¬ trem opibus consumptis redit. Et patet ratione. Cum Prodigui sa pmsicurit nmneticdirum ci potest habere mutuodicereque solet cum gemitu: si mea haberem, 5e st pei habet poim intoleo cautior ero. Themistocles in iuuenta ita perditr vite fuit vt Nodetius puc cum ersaitlitarum, iu postea vitae sue errata optime emendauit. ldem de Labio maximo & Sili lgmus. Lindu xtatu exrueu optime castigarunt: & pia mater vitm taedio sese laqueo mortem sibi cunscuit& tanem Thenitode oct vix cuiquam Grecorum in gioria cessit. luuenes perdite vitae nonnumquam tesipitun. Sundli mo ad ceicluscpi. Prodigus habet ea quae sunt viri liberalis, vt dat & non accipit: quamquam neium fact rt oponet. & si dee ret, qui facilius reducitur ad medium, est facilius curabilis: sed sic est de proligi non vtilibenui. ixitur Minorem in litera probat: quia maior est peruia cum consequente. Si enim prodignad illa recte facenda assus. scat vel a suo mutetur modo fiet liberalis: non autem est sic de auaro, igi. Quiptoput non prauis est moribus prodigus. Non enim ingenerosi est in dando excedere, & non capere in pudnis est atque stlidi, & beminibus erit fabula. Insuper qui multis prodest non est ita malus sicut ille qui nemini prodest. Prodigus plerisque prodest: auarus autem nulli, nec sibi: cum pecuniam in arca reconditam imtiliter teneat: nec ea in sibi necessariis exponat. Thesaurizat enim & nescit cui congreget ea: sed haec de prodigo simplici dicta sunt, Postea de prodigo illiberalitati mixto loquitur, inquiens. Sunt plerique prodigorum vt dictum est in fronte huius capitis) aliis vitiis mixti: qui accipiunt vnde non oportet, & hoc ipso sunt illiterale: ad capiendum autem sunt praecipites: quia erogare cupiunt, & quia cito eis facultates esunt, ficet negpecunt. ltaque ex alienis dare coguntur. Et quia nulla est eis honestatis cura, sine vllo discrimine endique capiunt, nunc matuo non soluturi: nunc dando obligationem de soluendo in a termino quem negligenter praetertunt: nunc ponendo vadimonia adulterina, quae videntur autea, & est in eis aurum sophisticum. Nnc cum cautione vadimoni vsum ad mediam ditur quaerunt quod non reddunt, vt patet de cratere argentes,. coni, annulo, & caeteris id genus: quapropter nec dationes ipsorum liberales sunt neque honestae, sed nonnumquam quos expediat inopeesse (quia diuitis abutuntur) locupletes faciunt dant enim neretricibus, lenonibus, histionibus, & adulatoribus: at iis qui moderatis sunt moribus & etiam indigi dant nihil assentatoribus aut aliam talem voluptatem afferentibus dant multa: quamobrem & plerique ipsorum intemperantes sunt, cum enim facile dent procliues ad sumptus in flagitiis faciendis sunt, quia meretrices auere eis facilem luxus occasionem ministrant. Et quia non ad honestatem viuunt ad voluptates declinant. Hoc summopere notato: qui non viuunt ad honestatem ad voluptates tempus transigere declinant. Nunc latrunculis seu scacariis tessellis, nunc alea ludunt, nunc alia capiuntur illecebra: honeste autem viuentibus tempus deest, tempestatis poenuriam causantur: quemadmodum sunt ocio literario dediti, opifices laboriosi, Ruricolae agros arant, dulcedine cantionis aut fistulationis linguae ad labia capiuntur. Reges & principes oculati de republica bene disponentes bonam vitae partem transigunt. Alii oscitantes & veterno torpentes ad inhonestas confugiunt voluptates. Caeterum duo hominem ab intemperantia retrahunt scilicet amor pecuniae ne inutiliter exponatur, & amor honestatis. His duoDus loris fractis, homo ad intemperiem praeceps declinat.

25

¶ Alia conclusio. Prodigi emendatio magna sollicitudine procurari debet: nam si diligentia negligatur in superiora mala recidit, at diligentia adhibita ad medium redit.

26

¶ Sequitur de auaritia, & ponitur haec conclusio. Auaritia est morbus insanabilis. Probatur. Vitium cuius causa vitari non potest, est insanabile: sed causa illiberalitatis euitari non potest, igitur. Consequentia tenet cum maiore: & minor patet in litera. Etenim senectus & imbecillitas omnes auaros efficit. Secundo, toti speciei humanae magis est innata auaritia quam prodigalitas. Fiunt enim plures pecuniarum cupidi quam ad dandum proni: quid ergo mirum, si difficilius curet. Tertio, longe auritiae vitium extenditur, multosque nodos habet quibus hominem irretit: & cum in duobus (vt summatim dicatur, consistat, vt in defectu dandi & in excessu capiendi: non tamen omnibus integra adest, sed nonnumquam discindit. Nam sunt qui tantum in capiendo exuperant, & alii in dando deficiunt: & ii omnes quos vocamus parcos, tenaces, aridos in dando deficiunt: sed neque aliena capiunt nec accipere volunt. Quidam enim in dando deficiunt ob quandam modestiam & turpium rerum cautionem. Videntur aliqui vel saltem sic dicunt sua, propterea conseruare ne interdum ob rerum pexenuriam cogantur aliquid turpe facere: & de his est ipse cymini fector & quiuis talis. Cyminum est legumen quod stomachi torminibus, oculorum morbis, & comitiali morbo medetur. Quidam hic locum sic exponunt. Dum ferme mensuram haerbarum impleret & medietas cymini poterat complere mensuram, vilem eam herbam vir auarus secuit. propterea probrose cymin fector dictus est. Alii quia sectores sunt qui spe lucri res condennatorum emunt & diuendunt: interpretantur fectatorem cymini emptorem terum quarumlibet damnati etiam cyrmini quod ille ad condiendum cadauer suum seruauerat: aut rei vilis propolam. i. praeemptorem vt pluris vendat. Iste ab exuperatione non dandi nomem habuit tale: quidam veto ob metum alienis abstinent quod facile non arbitrantur se aliena capere & alios non caperesua. ldeo nihil accipiunt ab ipsis nec eis quicquam tribuunt. Alii sunt qui in capiendo exuperant vndique capientes, quales sunt illi qui illiberalia exercent opera, vt lenones (leno est scortorum vtriusque sexus prostitutor & venditor, ex turpi illo quaestu victitans. Et foeneratores qui ad foenus siue ad vsuram dant, quorum nummi nummos foede (vt Aristoteles primo Politicorum ait) pariunt: & qui dant parua pro magnis. Hi homines accipiunt vbi non oportet: commune est his omnibus turpix lucri comparatio. In hoc omnes conveniunt & omnes gratia lucri & eiusce quidem parui probra sustinent. Narm illos qui grandia vnde non oportet accipiunt, vt faciunt tyranni hostiliter regna inuadentes & spoliantes taenpla, non illiberales sed perniciosos, impios, iniustos, sceleratos, & sacrilegos appellamus. Vt Dionyssum Syracusanum, qui deorum gentilium fana spoliabat, cachinno dictitans deos oportere locupletare egen tex.

27

⁋ Circa dicta dubitatur. Primo, an idem potest esse prodigus & illiberalis, vt Aristoteles dicit. Argumentor enim, quod non, quia tunc contraria eidem competerent: prodigalitas enim illiberalitati contraria est. Secundo, si Socrates elcit nunc actum prodigalitatis, nunc illiberalitatis & alternatim, an etit liberalis. Videtur quod sic tantum enim deficit quantum exuperat: ergo stat in medio. Tertio, quomodo auantitia est incurabilis, & an potest curari in senibus. Quarto, sub qua virtute cardinali liberalitas includitur. Quinto, an omnia sua dans egenis & religionem ingrediens sit prodigus.

28

¶ Ad primam dubitationem respondetur affirmatiues nulla est contrarietas inter actum prodigalitatis & illiber alitatis nisi fuerint circa idem obiectum cum eisdem circumstantiis & pro eodem tempore.

29

¶ Ad secundum dicitur, quod talis numquam erit liberalis.

30

¶ Ad tertium dicitur, quod difficulter est curabilis. Communiter enim dicitur, Omnia vir vitia dimittit quando senescit, praeter auaritiam quae sola senescere nescit. Multorum indiget senex, plenus pollicitorum quibus non credit, quia toties se falsum & deceptum expertus est: vult propterea sua seruare vt vitam calamitosam conseruet meliori via ab aerumna qua potest. Plerique eius bona subtrahunt: propterea sollicitus est circa conseruationem suorum: aliqui tamen sunt senes liberales.

31

¶ Ad quartam dubitationem respondetur, quod sub nulla virtute cardinali liberalitas includitur tamquam species alicuius virtutis cardinalis: est pars potentialis, tamen cum iustitia & cum ea habet maiorem affinitatem & convenientiam quam cum aliqua alia virtute: & hoc est ipsam ad iustitiam tamquam ad partem potentialem reduci. aliqui ob vnam proprietatem in hac virtute repertam eam ad vnam cardinalem virtutem, alii ad aliam ob aliam proprietatem reducunt. Sed vt discrimen inter liberalitatem & iustitiam plenius intelligas: scito quod iustitia & liberalitas, Primo in hoc conveniunt, quod vtraque virtus est ad alterum. Secundo conveniunt, quod sunt circa bona fortunae ambae, ac inter se dispescuntur. Auaritia interdum iniustitiam complectitur quemadmodum Ezechielis. aa, scribitur. Principes eius in medio eius, quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, & auare lucra sectando. Interdum nomem auaritiae cum illiberalitate coincidit, & tunc illiberalitas est vitium quo quis magis ardenter quam oportet, aut plus aequo fortunis afficitur: esto quod nolit capere alienum. Ecce quid est illiberalitas & est semper vitium: non tamen teterrimum, quia inhiat suis plus quam ratio dictat, in quibus voluptatis plus quam ratio expostulat accipit. Vnde auaritia non semper est mortalis: patet quando liberalitati opponitur, nonnumquam iustitiae aduersatur, & sic est deterior. Tunc eum furtum, rapinam, & huiusmodi monstra implicat: & sic est ex suo genere mortalis: non autem vt liberalitati opponitur, sed saepius venialis. Inordinatus amor pecuniarum non est mortalis, nisi praeponatur charitati dei & proximi. Caeterum cumulare opes in immensum licitis mediis est illicitum. Sufficit fortunas pro se & suis sufficienter habere. Attamen quispiam inferioris sortis vt negociator, agricola ve, dignus superiore statu, potest ad eum nummos cumulare: verum sciat iste inferioris status, quod cum suam humilem sortem mutauerit non sic viuet tranquille & sub modio positus. Liberalitas mouet hominis affectum vt hic teneat medium & illiberalis praeter rationem colligit, vbi non est colligendum: & retinet quando dandum est. Colligit stricte ab inopibus quibus est subueniendum: & habet superflua quae indigentibus amicis non communicat. Immo est ita sibi & suis percus vt eis saepius necessaria desint. Iniustitia est in ordine ad alterum, vt qui inordinate aufert ab altero vel retinet alterius rem quam non restituit. Stat virum nullum habere affectum ad pecuniam sibi applicandam, & esse iniustum vt sola causa nocendi, occido porcos vicini mei aut eius domum incendo, in his sum iniustus, nullo tamen modo illiberalis aut auarus sum. Auaritia est contra liberalitatem & iustitiam. Contra liberalitatem puer quanto homo inordinatum affectum habet ad pecuniam colligendam & seruandam: sine tali affectu homo numquam dicetur auarus, licet sit iniustus, vt in combustione domus dictum est. Si rem vicini mei accipiam pro quanto tollo alienum, sum iniustus. Accipiunt morales auaritiam tamquam genus ad illiberalitatem & ad iniustitiam & ad conflata ex his: huiusmodi sunt foenus, simonia, furtum, rapina.

32

¶ Ad vltimam dubitationem dicitur, quod talis non est prodigus, sed generose liberalis: cum omnia sua relinquit inopibus propter deum, & frugem sanctioris vitae capit. Prodigus praeter rationem erogat sicut illiberalis, praeter rationem retinet, vt cum multum diues inopi non succurrit.

33

¶ Redeo ad literam. Alia conclusio est. Aleatores, fures, & latrones illiberales sunt. Aleator enim iactibus aleae operam praestat vel rem suam fortunae committit: quilibet talis fortuitus ad aleam extenditur: dicimus iacta est alea. Fur claneulum res aufert alienas. Latro, qui tenebrarum opportunitate fretus aliena capit. Latro per vim capit, non autem fur: sicque hic capitur. Nam hi omnes in turpi lucro versantur: cuncta causa quaestus agunt, ob quaestum talia probra tolerant, sane aleatores ab amicis quibus potius dandum est lucrantur. Fures & latrones similiter ob lucrum extrema pericula sustinent & in sordido lucro occupantur.

34

¶ Vltima conclusio. Non ab re illiberalitas est magis liberalitati contraria quam prodigalitas. Probatio. Illiberalitas est maius flagitium quam ipsa prodigalitas, & vbique peius vitium magis virtuti aduersatur quam minus malum. Secundo probat hoc ipsum, quia homines pluries illiberalitate quam prodigalitate delinquunt: & illud vitium in quo homines crebrius peccant, magis virtuti aduersatur. Et illud intelligitur de prodigo simplici, qui non cum prodigalitate illiberalitatis labe est aspersus: & illud est communiter. Stat tamen dare illiberalem venialiter, & prodigum simplicem in casum mortaliter peccantem: sed hoc solum est in casu.

35

⁋ Dubitatur hic primo, quomodo liberalis moleste fert nonnumquam suam dationem vt in literam philosophus dicit. Secundo, quae sunt leges ipsius liberalis. Tertio, quod vitium est maxime odiosum. Quarto, an aleator teneatur restituere id quod in vero ludo aleae iactu lucratur. Quinto, an vsura est peccatum, & quomodo committitur. Sexto, an Plato liberali dono aliquid capiens a Sorte sit obnoxius tantundem restituere.

36

⁋ Ad primam dubitationem respondetur, quod liberalis numquam aegrem fert quod erogat inquantum est liberalis: sed si deceptus det plus quam oporteat, vel cui non oportet, vt locupleti & hypocritae nebuloni qui se simulat inopem aut probum. cu oppositum sciuerit indigne fert quod egit, licet in agendo non peccauerit, sed in rei veritate bene egit, & reuera etiam a liberalitate tenebrose cognita. Si ego hominem ex ignorantia inuincibili trucidem cum id rescio, doleo: non quod peccauerim ita faciendo: sed quia talis casus obuenit mihi.

37

¶ Ad secundam respondetur, quod eius leges & proprietates sunt, vel ad has anhelet qui liberalis cupitur esse: cibare fame affectos, potare sitientes, operire nudos, mortuos inhumare more Tobiae, egenos in hospitium suscipere, & indifferenter omnes vbi aliunde hospitium habere nequeunt, vt Abraam qui in conualle Mambre expectauit hospites. Inopibus succurrere, signanter his qui mendicare rubore verentur. Hi enim magis inter omnes egenos affliguntur. Si extremam necessitatem habentem quenuis nouit, vel noscere debuit talem, praetereat, charitas dei in illo non manet: etiam honestate propria posthabita. Martinus chlamydem tali pauperi putato generose partiuit. Si ipse in necessitate constitutus fuerit sibi primo succurrat nisi alter reipublicae sit multo vtilior. Omnia sunt communia existenti in extrema necessitate, immo si antiquus possessor rei quae est mihi necessaria aeque cito ad hanc necessitatem mecum peruenerit probabiliter non illi dabo, licet duplici iure ad eum pertinere videatur. Necessitas cum possessione ius duplicant.

38

⁋ Quantum spectat ad beneficiatorum stipem erogendam id notetur. Si sacerdotium habeat extra omnem litem in pacifica patria sufficit redditus trimestrium sumptuum, hoc est quartae partis anni, habere prae manibus, reliquum pie exponendo non fingat sibi casus mathematicos deliteant bello quod incidere potest, de quo color est nullus. Cito det indigenti vel qui meruit. Qui cito dat bis dat, male dat qui munera tardat, vt veteri prouerbio dicitur. Molesta est verbosa promissio. Qod praestare potes (inquit Cato) ne bis promiseris vlli. Ne sis verbosus dum vis vrbanus haberi. Non sis prodigus verbi, saepius promittens: fac quod semel promiseris. Talis est liberalis. Pollicitis diues quilibet esse potest, Quidius tamen dicit, vtere cautione contra talem. Praestat retinere simulatum amicum quam ei exprobrando facere eum hostem. Hoc facies si eius fucum te scire intelligat. Detur res iuste possessa, alioqui ad restitutionem dans est obnoxius. Tertio requiritur donum esse statui eius cui datur conveniens, vt Iber aut aequiualens scholastico, militi arma militiae, vt arcus, pharetra, romphea. Non detur nociuum illi cui datur, esto quod etiam perat, vt gladium amenti & vinum temulento dabis num quam, nec pecuniam iuueni amico tuo, aut alteri quam putas fore ei occasionem propinquam peccandi. Requiritur locus & tempus. Quaedam in propatulo honeste dantur, vt militaria dona, equi & eleemosyna ab habentibus patrimonium crucifixi, vt caeteris sit exemplum. Similiter sua sacerdotia exponendi: & ipse dans inani gloriae non est subiectus re ipsa licet alii falso eum praedicent id ob inanem gloriam facere. Quaedam dabis clanculum vt honestis inopia pressis, nullo sciente, nonnumquam dabis & nescietur vnquam a quo illud prouenit vt diuus Nicolaus magnam auri molem pauperi vicino ne filias prostitueret, sic fecit vt Archesilaus philosophus qui sacculum plenum nummis ad caput Cresebii aegrotantis & penuria laborantis cum eum visitaret clam sub puluinum iecit, volebat enim gratiam latere. Alter tamen haud ingratus dixit aliis pecunia inuenta: hic Archesilai (vt nosco) est ludus. Dicebat accipientem honestum furem (vt ita loquar) prodere, vt ad similia alii animarentur ne sua laude etiam apud homines fraudantetur. Officium alterius multis narrare memento. Ne videaris ingratus & immemor beneficii accepti: sed dantis saepius est dissimulare. At vereor ne hic Ethnicus nostros pinguia sacerdotia habentes & similia non facientes confundat.

39

¶ Ad tertium respondetur, quod sicut paulo ante recitauimus, inter omnes studiosos liberalis maxime amatur. Inter morales virtutes liberalitate non est alia faciens magis habentem diligi. Consequens est illiberalem odii nexibus esse implicitum & tam deo quam hominibus odibilem, esse signum tyrannis & grassatoribus ad sagit tam: vt eius bona auferant, eum iniuste vexent, & saepius interimant. Nihil autem est absurdius auaritia in sene. Quid per deum immortalem est stultius quam quo minus viae restat eo plus viatici colligere. Licet iuuenis vita est incerta, grandis tamen natu omnino diu viuere nequit: sicut enim bulla aquae euanescit. Nimirum tyranni generis est faex. Hic nebulosus circa caduca supputanda anxius insudat. Quantum opes excessiuae crescunt, tantum earum sine freno etiam coalescit amor. secundum illud luuenalis, Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. Thomyris Massagetarum regina cuius filium Cyrus interemerat, Cyro per insidias capto & eius capite in vtrem sanguinis plenum communiecto dixit, Sanguinem sitisti Cyre, sanguinem bibe. Sunt qui Crasso Romanorum ferme ditissimo a Parthorum rege qui eum ceperat dictum: Aurum sitisti Crasse, autum bibe. Crasso igitur opes erant exitiale & praesentaneum venenum. Ad multa flagitia haec lues auaritiae impellit: secundum illud Virgilianum. Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? Pecuniae obediunt omnia inquit Ecclesiastes. Et auaritiam omnium malorum radicem altisonus Euangelii praeco Paulus dixit.

40

⁋ Ad quartam dubitationem respondetur negatiue, posito quod non committatur fraus in ludo: quia si sic esset furtum, & si vterque sua sponte ludat, puta neuter est coactus per metum. Si Socrates requirat Platonem ludere, qui libere potest cessare & ludere, quia Socratem non metuit: iam vterque sua sponte in proposito ludit: &. metu ludere non cogitur, & sic ludentes & lucrantes habent dominium pecuniae lucratae vel vsum ad exponendunQuando recreationis gratia duo etiam sacerdotes ludunt & parum m aleam collocant vt vigilantius animaduertant, nulla est restitutio fienda, & minus quando deperditum in potum aut pisciculum communem exponitur: illic enim amittens partem rei perditae acquirit, illudque honeste fit. Pari iure si aliquis ociosus non potest abstinere a lomno & ei dormitio officit, luditque ne dormiat & lucrum est exiguum, talis ludus est meritorius: Cauendum tum est a sequela ne scholastici & iuuenes ex hoc malum sugantexemplum. Probatur tum non reqiuiri restitutionem. Ex torneamentis, scaccario ludo & similibus contractibus ambiguis. Probatur etiam haec conelustonegatiua aliter, vterque est dominus pecuniae. suae vel habet vsum pecuniae ad sic exponendum supponot possunt convenire quod victor alterius pecunia habeat. Tertio sic argumentor ad idem, in Scaccario ludo pertractum regis, reginae & aliorum lucrans habet dmnium pecuniae lucratae: sic in iactu retis emendo pisces incertos: in hasticis ludis seu torneamentis, ludendo spherula, & aliis ludis ambiguis: ergo & in alearum ludo. Dicis quod non est simile, quondom alearum ludus est vetitus: & conceditur repetitio ad. 5o. annos. Cisto tituloalearum. Ifi¬

41

⁋ Contra hoc argumentor: In plerisque locis non viuitur legibus imperialibus sed municipalibus, quanobrem leges imperatoris illic non habent robur. Secundo, illa lex est abrogata etiam vbi. leges imperiales sunt in viridi obseruantia. Modo consuetudo veniens post humanam legem eam euertit. Vbique consuetudo tantum facit post humanam positiuam legem, quantum facit vnum vis scriptum post aliud. At dicis aliquorum more, non vsus non inducit consuetundinem: si quis est passus damnum & agere noluit non est abrogata lex concedens tali posse agere actione legis Aquiliae: nec contra illam est inducta consuetudo, quia lex ad vsum non necessitat: sed dat agendi facultatem.

42

¶ Contra hoc argumentor. Licet hoc sit verum per non vsum in contrarium tamen lex est abrogata per vsum contratium inquantum aliquando repetentibus non est ius datum, quia repetenti deperditum in foro tituli & contradictorio modo non datur actio nec sententia restitutionis debere fieri perdenti. Non est vero simile quin in tanto ludentium coetu istud non semel sit practicatum. Insuper opposito dato omnes non restituentes tale lucrum damnabis: quod non videtur concedendum. Ex hac conclusione si vera est, sequitur quod ludens non tenetur ad restitutionem lucri. verum vbi lex imperialis aut municipalis non est abrogata per oppositam consuetudinem, sed lex in suo robore perdurat restitutio est facienda. qui perdidit ob legem & ludere & rei acceptionem prohibentem. Forte ais, cum turpitudo versetur vtrinque potior est conditio possidentis. cite. de condi. ob. fur. ca. I. Respondetur, hoc est verum nisi ius contractum irritat. Ad iustam translationem dominii requiritur vt contractus non irritetur a lege vltra partium consensum.

43

¶ Contra hoc instatur. Hac via alea ludentibus cornua aperiuntur qui sic ludentes peccant, quod est inconveniens. Responsio, multa retrahunt virum a lusu, plerique alea ludentes depauperantur, iurant sine causa, signanter cum perdunt ob impatientiam qua agitantur, & omnia perdita amittens dare cogitur cum lucratur matrifamilias & familiae, candelae & conuiuiolum medietatem lucri absumunt & res sic acquisita non perdurat. Quando vides aleones, aut aleatoria detinentes locupletes? Vir talis tamquam stolidus notatur qui omnia quae habet profligat. Si autem quis ob ista non arceatur nescio quo freno a ludo retrahetur. Ipsum peccare interludendum nihil probat de restitutione. Patet de quaestu sordido meretricis & lenonis. Meretrix turpiter suum corpus locat pro cuius vsu capit pecuniam quam restituere non tenetur, modo capiat ab habente dominium sic transferre, vtpote quando est dominus rei. Non video religiosum qui habet vsum rei, posse in meretricem hac via tranfferre dominium: attamen in operarium pecuniae dominium quod non habet transfert. Similiter ad taxillos abbas parum recreationis gratia ludit & in victorem dominium tranfsfert: quando lyricini recreationis gratia nonnihil dat lyricon dominium habet. Sed abbas in casu solatii plus capit interludendum qui recreatione eget: ergo concedi potest illud esse licitum:.

44

⁋ Ad quintum respondetur, quod vsura est peccatum, patet per Aristotelem hic in litera, & primo Officiorum ex Tullio in lumine naturali loquentibus. Et Lucae. S. Mutuum date nihil inde sperantes. Et laudatur qui pecuniam suam non dedit ad vsuram, vtque cognoscatur eius natura praemittatur eius diffinitio. In hoc Panetium qui id praetermisit Tullius. i. Offcarpit. Vsura est volitio capiendi lucrum vltra sortem, vi mutui. vt do Socrati mutuo decem, capio ab eo ratione illius mutui, quia solutionem expecto duodecim. Ecce hic capio duo vltra decem quae sunt mea sors. haec volitio propterea est vsura. ldem est si nollem dare mutuo nisi lucrum vltra sortem haberem. Et sermo est de temporali lucro, & non spirituali quod homo consequitur ratione mutui dati mutuatatio, ita quod vsurarius semper est opulentior quam fuerit ratione mutui: si solum habeat suum vel alias ei debitum vel tantum quantum ex suo lucrari potest praecise vltra labores impensas & periculum non est vsura. Do tibi decem mutuo qui iam pridem mihi octo debebas quae soluere recusas: do inquam decem quatenus habeam. is. Non committo vsuram: non enim habeo lucrum vltra sortem cum non sim opulentior post contractum quam esse debeam etiam ex te, non committo vsuram. Pari forma do Platoni scholastico decem mutuo principaliter, volo eius inopiae succurrere intendens quod lectionem meam visitabit, & sic lucrabor. &, non est vsuta, non enim sum pecuniosior quam esse debeam & ratione mutui & ratione laboris. Capio. &x. quae capio a quolibet alio in mea classe. Hoc iure molitor pistori dat centum mutuo principaliter propter deum, secundario vt id suum molendinum ille frumentum molendum curet, alioqui non daturus, sine labe vsurae. Seclusa enim causa minus principali, saepius totus effectus secluditur. Canonicus ad matutinum surgit habiturus pecuniam, alioqui non iturus nec id est simoniacum. Pari forma sacerdos celebrat habiturus pecuniam, alioqui non celebrabit sine omni simoniae sorde. Si isti mutuatores habeant lucrum vltra sortem, non est vi mutui sed ratione laboris. Vlterius patet, quod ratione damni emergentis id mutuo homo potest capere tantum quantum iacturae ipse incurrit, ratione illius mutui: & potest pacisci, vel iudex hoc statuere si non soluatur ei in tali termino, habebit nonnihil vltra surtem: & qualibet ebdomada qua non soluetur praetermisso termino habebit duo: & hoc supposito quod libentius aut ita libenter haberet suam sortem sicut illud quod in pactum deducit vel iudex imponet. Nam illud, capit ratione poenae iuridice inflictae: quia imponitur mutuatario limes soluendi mutuanti: & eo termino transgresso dabit & sortem & nonnihil vltra: quia ratione poenae illud incrementum iniungitur ob cautionem ne iacturam mutuator incurrat, & vt mutuatarius sit sollicitior pecuniam in termino statuto reponere. Etiam potest capere ratione lucri cessantis tantum quantum lucretur iudicio prudentum defalcatis, labore, impensis & periculo. Res enim non tantum valet in periculo quantum extra discrimen, etiam impensas maiores faceret in campis quam domi. Etiam non haberet tantundem mei labore quantum ipso laborante. Consulat tamen suae famae iste taliter mutuo tradens censeatur foenerator.

45

Ioannes Buri, mouet quaestionem vsuraei quia mos est in aliquibus ciuitatibus vt ait, quod primores ciuitatis accipiunt pecuniam orphanorum ad certos annos quibus nonnihil orphanis ministrant: & iterum in fine totum restituunt, videturque vsura. Ioannes circa hoc varia tangit & nihil ad solutionem dubitationis motae. Dico quod isti orphani l emunt ius leuandi quotannis tantam pecuniae summam a communitate, vel communitas loco tutorum curatorum ve hoc eis facit, & licitum est plerisque ita facere, vt alias in. ix. distinctionem. &. Sententiarum fusius disserimus.

46

⁋ Dubitatur. Si quispiam mihi nonnihil liberali dono contulerit, an sim obnoxius tantundem illi restituere. Respondetur, quod solum debito honestatis ad hoc deuincior: & si omisero quicquam ei refundere non pecco. Mere gratis mihi illud praebuit: non intendens me obligari ad similia verbo aut facto: in eum tum peccans grauius delinquo ob beneficium mihi collatum. Et si ei non succurro in casu praecepti, magis pecco. Collatio enim muneris inme meam transgressionem auget: quemadmodum ille qui a deo gratiam gratis datam suscepit grandiorem labem transgrediendo incurrit quam alter talia non acquirens. Dum enim augentur dona, rationes crescunt donorum, vt inquit Gregorius in Homelia, & in horis canonicis de confessore pontifice id dicimus. Et hoc si beneficium sit notum: si vero sit occultum inuincibiliter vt est speciale auxilium nonnumquam, magnitudo gratiae gratum facientis. praedestinatio, aut simile, non aggrauat peccatum: secus est vbi vincibiliter ignoretur. Hinc dicimus in quartum Sententiarum, quod recidiuans plus peccat ob ingratitudinem, quia deus ei suam offensam ignouit, & aequiualenter facit duo peccata, licet ratione ingratitudinis saepius non attingat grauitatem alterius actus, vt in festo peccans vnico actu bifariam peccat & duo peccata facit: terminus numeralis illic cadit in connotatum peccati, vnico actu binas difformitates facit.

47

¶ At dicis. Non sequitur: Iste est vituperabilis quia fornicator, & vituperabilis quia ingratus, ergo duo sunt peccata: quemadmodum non sequitur. Iste est vituperabilis quia fornicator, & vituperabilis quia transgressor: ergo fornicatio & transgressio duo sunt peccata. Respondeo, quod prior consequentia est bona: posterior vero mala. Nec vllo modo est simile transgressio est superius ad fornicationem nec cum ea ponit in numerum.

48

¶ Dubitatur finaliter quas cautiones obseruabat ipse beneficus. Respondetur, benefici non est gratificari malis ad eorum facinora fouenda ea propter Marcus Crassus non benefice egit Caesari pecuniam suppeditando. hoc Caesarem insolentiorem reddidit. Secunda cautio est. det beneficus sua pro facultate: si facultatem transiliat est stolidus, det honesti gratia, & non ob ostentationem, interdum in publico inopibus in aliorum aedificationem, timidus in occulto pauperibus erogabit ne turgeat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1