Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
"VIdetur autem" &c. Prima huius capitis quarti conclusio. Circa honores (vt antea dictum est) quaedam alia est virtus quae ad magnanimitatem perinde se habet vt liberalitas ad magnifice tiam. Nam ambae hae duae virtutes a magnitudine discedunt, & nos circa mediocria & parua, vt oportet disponunt.
¶ Secunda conclusio. Vt in capiendis dandisque pecuniis mediocritas est & excessus & defectio, sic & in honorum appetitione, sic vt honores appetantur vt oportet, & vnde oportet, & magis & minus quam oportet. Carpimus enim ambitiosum hominem pariter & honoris appetitione vacuum. Illum quidem quia honorem plusquam par sit appetit, hunc vero quia non cupit honeste honorari. Et nonnunquam ambitiosum tanquam virilem & cordatum & rei decorae auidum laudamus, interdum contra remissum laudamus, quasi moderatum quendam & modestum.
¶ Tertia conclusio. Ambitiosum interdum efserrimus, interdum incusamus, quod non semper ad idem ipsum referimus, cum constet multis modis aliquem dici honoris cupidum. Cum ad quosdam vt deficientes ambitiosum comparamus, ipsum quod amplius quam ipsi honores cupit extollimus, cum autem conferimus ipsum ad id quod oportet, vituperamus, eo quod plus quam oporteat honores ambit.
¶ Alia conclusio. Cum media virtus nomine vacet, ambitio & honoris vacuitas extrema vitia de ipsa media virtute ( quasi media regione vacua) certant. Proculdubio in quibus est excessus & defectus in iis est & medium. In honorum appetitione est excessus & defectus, appetuntur enim honores plusquam par sit & minus quam oportet. In illis igitur est medium. Medius igitur habitus laudatur quo vt oportet honores expetuntur. Qui quidem me diocritatis habitus circa honorem, nomine vacans cum ad ambitionem confertur videtur honestatis vacuitas, & cum ad honoris vacuitatem, iterum videtur ambitio, & ad vtrunque collatus quodammodo vtrunque videtur. Quod idem in reliquis virtutibus videre potes. In secundo huius liberalitas illiberalitati collata videtur prodigalitas, & semper opposita hic videntur extrema, extremorumque nomina subeunt, quia medio nomen nullum inditum est. Hinc certatur quod mediae virtuti nullum nomen sit, de media virtute extrema vitia & illi vicissim suas appellationes dant.
¶ Circa hoc caput du bitatur primo an circa paruos honores sit ponenda virtus. Et probatur quod non, quia circa honores est magnanimitas ergo non est ponenda alia virtus circa eandem materiam.
¶ Secundo honor qui respectu vnius est paruus, respectu alterius est magnus, ergo penes magnum & paruum in honoribus non sunt ponendae distinctae virtutes. Antecedens patet. quod enim est paruum filio regis est magnum filio agricolae.
¶ Tertio nullus debetur hominibus honor ergo nulla est virtus ponenda circa honores. Antecedens patet per apostolum primae ad Timotheum primo. Soli honor Deo & gloria in secula seculorum amen.
¶ Ad primum nego consequentiam. Difficillimum est tenere medium circa maxi mum honorem, propterea circa talem ponitur vna virtus apud homines rata. Et quia mediocres honores sunt vulgares ad quos homines afficiuntur, ponitur etiam circa eos alia virtus.
¶ Ad secun dum nego consequentiam. Ad tertium dico quod deo & homini debetur honor, huic referibiliter illi autem irreferibiliter & propter seipsum.
¶ Respon detur affirmatiue, & ad virtutes & ad vitia. Non inconvenit scelus esse principium virtutis & ab alio scele re euadendo. Inflatus enim suae famae laudem acupari studens luxum, auaritiam & caetera id genus fugitat, quia eius gloriam maculant laudis auiditas factorem bene agere incitat. Ac nonne trophea Miltiadis Themistoclem noctes insomnes ducere cogebant.
¶ Caeterum Pausanias Hermoclem percunctatus quanam via subito clarus euadere quaeat, cum ille responderet si aliquem virum famigeratum trucidaret, mox Pausanias. Philippum Macedonem militiae fulgur interemit. Licet illius necis aliae intercesserint causae ambitio nis flamma ad eam tamen inuitabat.
¶ De Ioannis capistrani facinore alias retulimus. Nulla est tanta humilitas quae gloriae dulcedine haud tangitur. Hoc lulium Caesarem in rempublicam stimulauit. Alexandrum magnum ad subigendum orbem armauit. Pyrium epirotam inflammauit ad bellum multis etiam Ronanis inferendum, cui scite Cynias Thessalus a bello quiescere consuluit rogans, quid victis Ronanis agemus illustrissime Pyrrhescui pyrrhus vincemus Italiam. At Cynias quid inde? Siciliam inquitille & Carthaginem domabimus. Et Cynias vniuerso orbe do mito quid facies o rex? Ocio fruemur infit epirota, iferebat cum belle Cynias. Et nunc ocio frui phas est. Stultum est profecto caede & sanguine ocium incertum quaerere, non fortasse ante quietem adeptam horrido cades bello. Nec salubriter monenti cum non acquiesceret, euentus dicti defuit.
On this page