Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

"MAnsuetudo autem est" &c. Superius Aristoteles in duobus primis capitibus huius quarti loquutus est de honesta & inhonesta expositione pecuniae, tam in paruis quam in magnis, postea de honoribus magnis & mediocribus: nunc autem loquitur de his quae mala exteriora scilicet iram respiciunt, ostendens mansuetudinem inter iracundiam iraeque vacuitatem esse medium. dicit itaque, Mansuetudo est medium circa iram, irae vacui tas est circa iram defectus, quae & nomine proprio & particulari caret. Iracundia est circa iram excessus. Pene hic & medium & extrema innominata sunt, sed mansuetudinem ad defectum declinantem & peculiari appellatione orbam ad medium adducimus. Vult dicere quod mansuetudo imponebatur primo ad significandum defectum irae, & postea translata ad mediocritatem ipsam, siquidem affectus qui dam est ita. Eam efficientia sunt varia. Mansuetus solum irascitur quando oportet. Mansueti propriem tas est perturbatione vacare, & affectu non duci. Potius deficere in puniendo quam exuperare videtur, quia non est vindex, sed clemens & ad concedendam veniam pronus.

2

¶ Sequitur vna conclusio, Defectio autem totalis irae siue sit irae vacuitas siue quiduis aliud vituperatur. Probatur haec conclusio: qui enim non irascitur cum ratio efflagitat est fatuus & stupidus. Nam non videtur sentire nec dolere. Perperam agit praeceptor si non irascitur in petulantes & effrenes scholasticos. Itidem & rex si non irascitur in enormes qui aut insontes laedunt aut alienas opes furantur. Omnis insipiens est vituperabilis, qui non sentit neque dolet. de iniuria illata est huiusmodi, igitur. Secundo omne seruile est vituperabile, sed non irasci quando par est, est huiusmodi, igitur. Minor patet, quia qui nullo modo vlcisci tur iniurias sibi & suis illatas est seruilis.

3

¶ Alia conclusio de irae exuperatione huiusmodi est, Irae excessus per omnia fit, non tamen singula eidem simul insunt. Prior pars patet, contingit irasci pro quibus non oportet, vt puero causis futilibus, & magis & citius & quibus non oportet vt parentibus & sic de aliis circumstantiis. Secda pars patet, quia tunc perderet habentem, multae aegritudines ab ira emergunt. Totum corpus alterat inflammatque & nonnumquam ad dementiam perducit. Per Lucium Syllam hoc ipsum patet, qui totam ltaliam ciuili sanguine inundauerat suumque in auctorem postraemo exitiale virus euomuit. Postquam enim in puteleano ture grauiter aegrotaret audissetque pecuniam pro reficiendo capitolio a decutionibus cunctantius pensitari, praecipiti ita mox excandescens, violento impetu ruptis praecordiis animam efflauit. Irae incom moda ex sequentibus disce. Alexander ira accensus Clitum Philippi patris Alexandri, sub quo diu stipendia fecerat, laudes recitantem & filio praeferentem, telo transegit: qui ante Alexandri vitam sub pri mum accessum Asiae seruauerat. Periandet etiam Corinthius hac perturbatione calescens grauidam vxorem interemit, deinde mentis compos effectus postquam per calumniam pellicum id actum comperisset, denuo ira excandens, imperat subito eas omnes rogo cremari. Filium quoque suum pro matris interitu eiulantem abdicauit. Cato iunior irae non erat expers, & si ad illam tardior esset, tandem tamen commotus implacabilis atque inexorabilis fuit, immeditabilis haec ira est quae ea laboranti dura tabe ac moerore vitales spiritus conficit, nec talis potest cum aliis viuere. difficulter enim cum iracundis homines victitant. Eapropter Macedo post Clitum infurore peremptum non tantum irae indulsit.

4

¶ Alia conclusio in ira exuperantium, est discrimen, nempe quidam cito irascuntur citoque irasci desistunt quod est optimum, sicut fumus subito crescit nec diu durat, & palea facile incenditur facileque ea consumpta ignis extinguitur. Extinctionis subitariae causa est, reddunt vindi ctam ac propter acuitatem eam exterius effundunt, summe bilosi itacundi sunt: estque bilis cholera, sunt qui ad quodlibet etiam caducum displicibile indignantur. Deinde secundam speciem iracundorum ponit dicens. Amari autem cum difficultate placantur, & iram longo tempore retinent, comprimunt eam & non effundunt, sed vbi reddiderint vindictam cessant, quia ratione vindictae voluptatem capiunt & tristitia ex paruipen sione accepta euanescit, donec vltionem habuerint, pondus sustinent. Quia istorum ita non est mani festa, nemo suadet eis iram mitigare. Sed vt ita in se occlusa decoquatur & dirigatur mora opus est. Sunt isti sibi & suis amicis cum quibus conuiuunt permolesti. Temporis successu ita tepescit & decoquitur. lsti sunt melancholici qui ob grossitiem humorum iram susceptam pigre digerunt. Sicut fer rum aegre calorem admittit quem admissum diu retinet. Ista ergo ira bifariam extinguitur, vno mo do ab extrinseco si vindicent, alio modo per concoctionem affectus in magno tempore. Post haec tertiam speciem iracundiae ponit dicens. Tertii sunt infensi & acerbi, qui sine vindicta non reconciliantur. Consulto hi retinent ira quo ad supplicium de eo qui iniuriam fecit habeant. Et sic iram hi duo fouent, sicut ignis cineribus opertus noctu. Hi tertii secundos in malitia transcendunt, cum irae causam foueant: secundi autem eam suae remissioni naturali relinquunt. Tertii paruis canibus comparantur qui nunquam acceptae percussionis obliuiscuntur, nec a percussoris aduenientis latratu quiescunt. Primi irati homines summae bilis communiter non sunt ma li, quia sunt apti, reputantur tamen a circumspectis stolidi, quorum societate non gaudent.

5

¶ Alia conclusio. Irae exuperatio magis mansuetudini quam irae vacuitas aduersatur. Probatur, quia illud vitium ad quod homo magis inclinatur magis virtuti opponitur, secundo Ethicorum, sed homines magis ad puniendum iniuriantem quam ad remittendum inclinantur: igitur. Secundo excessus irae est defectu deterior, ergo plus virtuti oppo nitur. Antecedens patet, infensi & etiam amari sunt ad vitae consuetudinem difficiliores.

6

¶ Alia conclusio. Non est facile cognitu quando est medium & quando est lapsus in extrema. Hoc dictum est in fine secundi libri. Nam qui parum transgreditur non vitupeartur siue ad excessum siue ad defectum se flectat. Interdum deficientes laudamus & man suetos eos dicimus. Similiter infensos & iracundos aptos ad dominandum dicimus, & viriles: quia punirent sontes vt insontes in pace viuere quaeant. Igitur signare ratione vbi sit limes, est difficile, sed aliquam sunt paruia: medium est laudabile, extrema vituperabilia. verumtamem si parum a medio decesserit, parum ac leuiter carpendi sunt. (Tunc eum est ira venialis) si plusculum magis, si maximum vehementer, sunt increpandi. Aliqui vt Martinus magister decepti existimant decessum a tota latitudine medii esse virtutem, aut non esse vitium. Sono verbo rum Aristotelis mouentur, sed eius verba intrutinate legunt, cum dicat pro comperto satis haberi extrema esse vitiosa, sed qui ad parum latitudinis medii cancellos praetergreditur, parum arguendus est. Vulgus non vocat virum qui parum a sobrietatis via decesserit ebrium: nec qui paulo plus expetit in honoribus, non arguitur vt lentus, sicut Aristoteles superius dixit, cum lentos tanquam stolidos carpamus, non autem talem, sed tamen talis moraliter loquendo est lentus.

7

¶ Circa hanc literam dubitatur primo an ira sit in casu assumenda. Secundo quomodo se habeant mansuetudo & clementia. Tertio quid sit ita. Quarto quare aliqui citius irascuntur quam alii, & quo modo iracundia sit praecauenda.

8

¶ Ad primam dubitationem respondetur quod Tullius & Seneca iram omnem vituperabilem autumant. Verum philosophus eius est propugnator. Ipsamque assumendam Homerus ingeniorum fons (vt Aristoteles Ethicorum tertio recitat) suspicatur. In veteri testamento psalmo graphus iram non vituperat sic canens, lrascimini & nolite peccare. Eas ob res affirmatiue ad dubita tiunculam respondemus etiam loquendo de ipsa ira affectu, quia coadiuuat virum ad exercendum actum honestum, & a recta ratione imperatur vt eum adiuuet. Seneca aliquas mancas rationes facit.

9

⁋ Contra hoc argumentor. Impedit ira animum ne possit cernere verum.

10

⁋ Respondetur quod non semper ira est assumenda, sed solum quando homo apprehendit resistentiam vel timore suum officium non exercet, tunc assumere iram solum moderatam, siue in bello, siue extra bellum est licitum. Illud dictum Catonis intelligitur quando est ira immoderata: modo Aristoteles de moderata intelligit, quae fortitudinis aut alterius virtutis actum acuit sicuti coscultellum & seta filium secum inducit. ltaque cum prudentia praeuia moderata ita est assumenda, tunc solum quando acuit ad punitionem rationi consentaneam sensum non obnubilans.

11

¶ Ad secundum respondetur quod habent diuersas materias totales Clementia enim est circa diminutionem poenarum, sicut seueritas est circa ipsarum infli ctionem ex integro. Actus clementiae est velle poenam legalem attenuare, & seueritatis actus est velle illam integram infligere. Et crudelitatis est in poena infligenda excedere, sicut Alexander excessit in Beti Gazae praefecto, ad cu ius talos lorum ligabat quod ad currum fixit vt trucem hostem immaniter laniaret. Clemens legales poenas attenuat, manendo tamen in latitudine iustitiae, alioqui peccaret. Mansuetus tenet medium inter iracundiam & irae vacuitatem. Insuper mansuetudo est ad omnes. Clementia proprie est superiorum ad inferiores. Possunt tamen ambae illae virtutes ad eundem effectum concurrere in casu, sicut iustitia & liberalitas vt nolle committere furtum ob inordinatum amo rem ad pecuniam, & nolle alienum capere. itaque vna illarum non est circa actum interiorem & altera circa exteriorem

12

⁋ Ad tertiam dubitationem respondetur quod ira est passio nonnunquam, & fit cum accensione sanguinis circa cor, dum enim quispiam perturbatur sanguis ad praecordia, vt homo fortificet confluit, sic quod homo exterius est pallidus & calefit, ita quod nonnum quam est causa febris illa ebullitio aut aliarum infirmitatum.

13

¶ Alio modo capitur quando est vitium vel virtus, tunc est actus voluntatis aut eius habitus. Seudm Aristotelem sedo rhetoricae est appe titus punitionis apparentis cum tristitia ob paruipensionem eius aut suorum. Multa ergo ad iram requiruntur. Primo appetitus punitionis. Secundo quod illa sit manifesta vt aliis vel illi qui iniuriam fecit constiterit. Ter tio est tristitia vt pote dolet Socrates de iniuria Platonis sibi aut suis ( hoc est valore sibi) illata. Quocirca vult Socrates Platonem illius iniuriae putatae factorem ferire verbe: e vel alia aiaduersiond punire. Hic autem capimus iram vt sit quid commune ad mansuetudinem & vitium.

14

¶ Ad quartam dubitationem respondent quod ex corporis habitu homines summae bilis & melancholici irascuntur facile. Corporis enim habitudo ad hoc plurimum facit, & nasci sub Marte vel influentia ad punitionem inclinante, & mali habituari, & sinere corpus exire infrene ad hoc ad quod est procliue, tunc autem sunt duo mala ad iracundiam stimulantia. Sed si quis se muniat circa materiam displicibilem occurrentem patientia, non irascetur, & sic male natus ex cholericis parentibus aut ex influxu siderum per patientiam potest habituari: sic quod non facile exibit in actum iracundiae. Per patientiam tristitiae obuiam ibit quae impedit hominem saepius in morum via. Ecclesiastici. xxx. Multos occidit tristitia, & non est vtilitas in illa. Patientia est virtus qua aequanimiter vel non plurimum inique aduersa tolerantur. Et sic tristitia ad actum irae non impellet si patientia more lob quis valletur.

15

¶ Ad secundam partem illius dubitationis respondetur, irae foeditatem mentem excaecantis consideret. Alexandri magni quod ira Lisimachum leoni obiecit, Clitum hasta transfixit, Calistinem cum summa Macedonum displicentia occidi iussit.

16

¶ Caeterum homo est muniendus saepius in materia pati entiae per actus aequanimis tolerantiae in aduersis. Secundo consideret irae foeditatem. Cum Plato ira percitus quendam suorum baculo esset percussutus, inter percutiendum baculum contra proprium caput vibra uit, & cum rogaretur cur illud fecerit, Respondit, percutio hunc iracundum qui poenam tempore iracundiae est inflicturus. Et Athenodorus Philosophus ab Augusto Caesare discedere in patriam volens ab eo rogatus est aliquid salis & egregii consilii post se relinquere, tunc Athenodorus scite respondit: Caesar si tibi irasci contigerit, nihil prius dixeris nec feceris quam quatuor & viginti literas graecas aut ore aut mente percurras. Si id Alexander fecisset, Clitum non ita foede trucidasset. Quidam a Philippo patre Alexandri prouocauit: & cum ille indignatus sciscitaretur ad quem appellaret, probe respondit. APhilippo irato ad Philippum placatum: aut vt alii volunt, a Philippo poto ad eundem sobrium. ldem fecit gymnosophista Alexandro quaerenti, qua via imperans gloriam consequeretur, dicens, ne sis terribilis. Item conuertat se ad clementes & mansuetos qui summam laudem in hisce virtutibus adepti sunt. Quid enim dixerit Christus nosti. Pater ignosce his scilicet tortoribus, quia nesciunt quid faciunt. Quod & Stephanus protomartyr strennue eum sequutus cum gloria peregit.

17

⁋ Quito dubitatur, quando ira est peccatum mortale.

18

¶ Rndetur quod ira vt est peccatum, est actus voluntatis cum appetitu vindictae ob paruipensionem & iacturam alicui factam. Si fuerit hic appetitus conformiter ad rationem volendo hunc a ministro iustitiae puniri puer reipublicae vtilitate, vt caeteri tramquille viuant, iam non est peccatum, sed zelus iustitiae. Sinautem authoritate propria illam poenam inferre studuerit aut inordinate eam coram iudice incompetenti prosecutus fuerit, iam peccat, & si poena ab ipso illata vel quam procurat sub iudice sit notabilis & notabiliter delictum commissum transcendit, iam est mortale, nisi fuerit actus indeliberatus ob mentis praecipitationem, vt in materia primi motus dicitur. Si autem parua sit vltra debitum supplicium vindicta aut poena iam est veniale peccatum, vt asseclam suum pro modica causa paulo durius quam ratio postulet ferire.

19

⁋ Dubitatur sexto cuius ira facile desistat?

20

¶ Respondetur quod cholera fulua praedominans, acuta, igneaque ratio nem anteueniens repentinas iras excitat, & velut aestiuus nimbus statim extinguitur. Si vero atra cholera iram concipiat illa est pertinax & sero se refrenat, illamque patientes iracundos dicimus. Sunt enim amari & acerbi. Sunt denique tertii fuluam cum atra miscentes, qui humorum diuersorum sunt parti cipes, ex humorum autem mixtura morum mixtio consurgit. Aliqui tamen bona cautione iram haud promulgant quod partim concoquitur, & isti approbe perturbationem operiunt.

21

⁋ Septimo dubitatur, an mansuetudo sit melior in cholerico quam in phlegmatico.

22

¶ Respondetur per propositiones, quarum prima est. Actus ex quibus mansuetudo emanat in viro summae bilis est melior quam actus in phlegmatico. Patet, quia est difficilior. Secunda propositio. Mansuetudo in tali est mesior priuatiue: priuat enim peiora vitia: nulla enim essent fortasse in phlegmatico & essent in cholerico.

23

¶ Tertia propositio. Actus emergentes a mansuetudine cholerici praestant alterius actibus. Probatio, sunt difficiliores, ergo praestantiores: patet ex secundo. Nec valet quod alii concedunt difficultate proueniente ex parte obiecti. ldem enim est ex difficultate intrinseca non acquisita per culpam. Plus enim in viridi aetate hominem castitatem seruantem laudamus quam senem ac annis iam grauem propter difficultatem.

24

⁋ Quarta conclusio ex his sequens est. Mansuetudo est praestantior in cholerico quam phlegmatico, post ta hincinde paritate habitus quantum ad intentionem

25

¶ Contra id obiicitur. Primo sic. Vtraque virtus est in summo vei vt quatuor, itaque vna non est alia maior. Item foelicitas cum minimo bonorum est eligibilior se somla ex primo lib. huius, & probus & pecuniosus est magis honorandus quam solus tali probitatae probus, ex quarto huius, sed flegmaticus cum sua virtute bonitatem habet cum impulsu cholerae vacet: igitur. Dico non omnia ad minima in conuiuiis computant secundo Metaphysicae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5