Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

"REstat autem" &c. Hic de iustitia commutatiua loquitur, & iustum hoc quod in commerciis & rebur Temendis consistit ostendit esse aliud a iusto distributiuo communi, & quod hoc iustum in proportio ⁋Analitate arithmetica & non geometrica consistit, et quod mediat inter lucrum & iacturam. Et auferendum docet a plus habente id quo medium exceditur, & minus habenti apponendum.

2

¶ Prima conclusio huius capitis. Superest nunc de iusto quod in emendandis commerciis tam voluntariis quam inuitis constituitur loqui. Hoc autem aliam habet speciem a priore scilicet distributiua: hoc est specie ab illa distinguitur: siquidem iustum quod in communium distributione versatur semper in proportionalitate geometrica versatur & iniustum quod huic iusto opponitur ab hac comparatione rationum exorbitat. At iustum quod in commerciis est aequum est: sed non in illa comparatione. Verum in arithmetica consistit. Quaenam illa sit superius estendimus Non enim in huiuscemodi iusto dispensando merita inter se considerantur: nihil enim refert vtrum bonus a malo abstulerit an prauus a bono. Neque vtrum adulterium probus. an prauus commiserit sed ad diffe rentiam dami lex respicit: tantum differentiis vt aequis vtitur. Discrimen ad aequalitatem reducere elaborat. Nempe cum hic pulsatus est ille percussit, aut hic occisus est ille occidit: passio actioque iniquae sunt. & vtra quod diuisa non aequaliter habent quia viuis damnum in rebus aut in persona patitur: alter autem id lucri habet: hanc inaequalitatem conatur iudex ad aequalitatem redigere subtrahendo quod plus est lucri secundum exi gentiam iacturae. Et lucrum & dannum simpliciter in talibus nominamus loquentes vt plures, quamuis haec nomina quibusdam minus accommodata videantur. Alium inique pulsans reuera nihil lucri habet, sed dam num in coscientia, ei tamen, qui laesit lucrum accommodamus, & illi qui passus est dannum, verum cum passio mem surata fuerit hoc damnum, illud vero lucrum in communi sermone vocatur: istud totum in proportione arithme tica consistit. Patet, Sint Socrates & Plato aequaliter opulenti, vt sex, Socrates emendo decipiat Platonem vendentem in duobus: tunc Socrates erit diues vt. viii. et Plato diues vt. iiii. tollet iudex duo a Socrate quae dabit Platoni, & tunc vterque erit diues vt sex. Sic tantundem aufertur lucri ab vno et alteri applicatur, & aequalitas excessus capitur: & sic seruatur proportio arithmetica: & sex est medium arithmetice inter. iiii. &. viii. & inter. iiii. &. vi. quia per binarium senarius ab. viii. superatur: & per eundem excessum quaternarium superat. sed non manet eadem proportio geometrica. Sex quoque ad. iiii. est proportio sesquialtera: et. viii. ad. vi. est proportio sesquitertia.

3

¶ Secunda conclusio. quum in commutatione inter plus & minus est: iustum commuta tiuum est medium inter damnum & lucrum contratio modo. Nam lucrum plus boni & minus mali est. Econverso dam num est plus mali & minus boni: quorum medium est aequum quod dicimus esse iustum. Quocirca iustum emendatiuum est medium inter damnum & lucrum. Secundo, quia iustum est quoddam medium. Qui enim controuersiam habent ad iudicem confugiunt: ad iudicem autem ire est ad iustum ipsum contendere. Est enim iudex vt suapte natura iustum animatum: ipse enim recta intelligentia leges in pelle mortua scriptas quando ratio efflagitat interpre tabitur: & casum immergentem de quo fortasse non est lex scripta, secundum bonam aequitatem ad medium diriget. Et quaerunt litigantes iudicem medium: quem quidem mediatorem non ab re vocant, quasi iustum assequuturi si medium assequantur. lustum igitur commutationum castigatiuum inter plus & minus medium est.

4

Haeres an iudici sit licitum secundum suspitiones inudicare. Hic nota quod ludicium est discussio iudicis sua cum sententia definitiua. ludex ius dicens. Suspitionem tripertiuntur: vnamque violentam appellant, vt si nudus suspectus cum nuda in lecto reperiatur, haec suspicio probationem inducit sufficientem: gratia cuius iudex ad sententiam definitoriam procedit. Alia est suspicio probabilis, quando est infamia alicuius etiam inter viros probos: quae tametsi, sufficientem probationem non efficit, purgationem tamen inducit quam praelatus exigere potest, vndecima. qu. iiii. presbiter. Temerarium iudicium ex leuium personarum loquacitate suboritur, lingua cium suspicio est restringenda: nam probos sua prodigalitate verborum taxant. Quo supposito responsio trimen bris de se clarescit. Sine forensi strepitu multi fortunis suis orbarentur: proinde iudicium sua cum suspicione respondente est licitum. Non me fugit quin post litis contestationem multae sint tricae, dilationes atque libellorum prolationes plus iusto verum pro istis paucis malis grande bonum reipublicae conseruatiuum minime est negligendum. Quare insulse hi nouelli haeretici omnem forensem strepitum euellere contem dunt & legisperitorum volumina exurunt. Aristoteles naturali lumine duce de iudice & iudicio loquitur: & deuteronomii. xvi. iudices & magistratus constitues in omnibus portis tuis.

5

¶ Insultas, Matthei. vii. Noli te iudicare & non iudicabimini. respondeo quod illic prohibetur iudicium temerarium fratris: eius enim opera ancipicia in meliorem partem interpretabimur. Tertia conclusio, lustum commutatiuum medium inter maius & minus in arithmetica ratione consistit. Patet primum. nam fit iustum commutatiuum perinde atque si linea in binas partes iniquas partita, illud quo pars grandior totius lineae dimidium euertit minori parti adiecerimus illud totum quod commutatur, in geminas partes inaequales partitum sit, tum suum quilibet habebit, cum eo recepto quo maior pars totius medietatem transcendit, & adiecto parti minori vterque vnam medietatem accipiet. patet ad oculum: vt si tripedale in duas partes diuidatur quarum vna est bipedalis secunda pedalis. oportet semi pedale subtrahere & alteri parti addere, tunc relinquetur aequalitas. At tale medium inter huiusmodi maius & minus in arithmetica medietate consistit, vult dicere, quod iustum commutatiuum tantum vincitur ab eo qui plus habet, quantum excedit illum qui minus habet, hoc est medium ipsum aequaliter excedit minus, et vincitur a maiore. ideo inuentio huiusce medii est auferre ab eo qui plus habet quantum medium transcendit & illud subtractum apponere minus habenti: & sic peruenietur ad medium iustitiae commutatiuae. Secundo, si sint duo aequalia de quorum altero partem quancumque subtraxeris subtractamque adieceris alteri aequalium, totum ex adiecta parte & altero aequalium effectum transcendit quod reliquum est in duabus partibus, parti scilicet subtractae. aequalibus. Patet ad oculum. Sint. A. E. &. C. tria quadrupedalia: tolle ab. A. pedale & adde. Ciam. C. est quin que pedale, extendens. b. in vno pede sicut, b.ipsum. a. in vno duntaxat pede transcendit: hac enim via cognoscemus quidnam auferendum est ab eo qui plus habet: & quid addendum est ei qui minus habet. Illud enim quo excedens medium transcendit addendum est illi qui minus habet. Et patet in numeris: cape tres binarioa bc, tolle vnitatem ab a & adde, binuariato: iam c excedit a per duas vnitates per subtractum ab a & additum ipsi C. & bin ea proportione arithmetica transcendit a, qua a C superatur. Ista exempla sunt philosophi exemplis lucidiora, in quibus a maiore parte denominationem haud vario. voco C post pedale additum adhuc C a maiore parte sit a licet subtrahatur eius nonnihil, proinde est sicut in lineis in commutatione iniusta, alium decipiens significatur per C & falsus per a: quia sui aliquid amisit, quod C acquisiuit. Itenet me dium qui nec fefellit nec falsus est: iste tenet medium sicut stateram per quam exorbitationes pluris & mi¬ noris castigandae veniunt. oportet adimere, a C pedale in quo excedit b medium & addere ipsi a quod b exu perat in pedali: & tunc est rectificatio. Quod haec rectificatio est arithmetica patet, quoniam in eadem differen tia qua C transcendit b. ipsum b superat a, quoad suum abstractum reciperet. Alia conclusio. hoc iustum seruandum est in omnibus artibus: quippe si non custodiretur artes demum corruerent. Nisi enim quantum & quale artifex ipse agens ageret tantundem & tale in commutatione reciperet minus ipsa tandem e medio tolleretur dicit quantum & quale Polycleti: ac Apellis statuae ac lineamenta quantitatem calceorum non aequant, sed inaequali multis calceis aequantur. Alia conclusio: lucrum ac danum circa commutationes locum habent. Porro hae appellationes lucrum ac dispendium ex his contractibus emanarent, quos homines sua sponte celebrant, vt in venditione, emptione ac reliquis commerciis lege concessis. At illi qui in fine contractus sunt locupletiores quam ab exordio, lucrari dicuntur: qui contractu celebrato sunt pauperiores dispendium passi. At qui naeque plus neque minus habent commercio celebrato quorum mercimonia sunt per seipsa hoc est aequalia facta, illi nec se perdere neque lucrari dicunt: qua de re illud est interstes inter lucrum damnumque At damnum quod inuitis hominibus enascitur, vt in furto restituendo arbitrio iudicis in fine tantum quantum est subductum aequale enascitur. Dubitatur an percussio cuius meminit litera sit peccatum. Respondetur quod circa non subiectum est letale crimen, nisi verberis modicitas excuset. In subditos etiam excessiua verberatio est vituperabilis, nonnunquam letifera, nonnunquam propter exiguum excessum venialis. Erat mihi praeceptor Georgius tinctor hadingtonus vir alioqui circumspectus, in caedendis iuuenibus acrior iusto: timore perculsus scholasticum ocium prope modum obhorrui: & nisi pientissima mater reluctata esset literarium ludum penitus deseruissem ad laicum statum me conuertendo: & licet illi obsequerer, tamen verbe rum formidine deterritus, sophisticos discessus comminiscebar. Haec scripserim, vt praeceptores sint in beneuolos Ieniores. Hi enim verborum dulcore potius quam virga reguntur. non ignoro seditiosos atque effrenes acerbo verbere reprimendos. verum imprudentis est equum sua sponte currentem calcaribus stimulare. Ambigi tur secundo vtrum in ipsa iustitia capiendum est medium rei an rationis. Respondetur quod in aliquibus in quibus notus est rei valor, mendium rei et rationis coincidunt. Socrates abstulit mihi viginti scutatos quorum valorem omnes norunt: tenetur ipse restituere omnino paria & ita vbicumque rei valor innotescit. At in valore ancipiti sufficit tenere medium in bona latitudine secundum iudicium prudentium. Exemplis hoc ipsum retexo. Mercator vlnam panni quadraginta quinque vni. xlvi. alii & fortasse tertio. xlvii. vendit: & circumspecti mercatores asseuerabunt eum in latitudine iusti precii manere. Vnum precium scilicet nouissimum iustum sed rigorosum appellabunt, addentes emptorem, omnia fila illius panni emisse. primum precium est gratiosum & secundum mediocre & competens. At vbi res plus valet vt agri aut aedes magnificae, latitudo iusti illic est maior: sic in iustitia punitiua & premiatiua in poenitentia iniungenda in foro in teriori, vni maior & alteri minor poenitudo pro simili flagitio imponitur, & vero simile est deum illas poe nas cum sint in latitudine iusti medii punitiui acceptare, ad peccaminum deletionem. & siue deus acceptet siue non, qui praecisam paenam peccatis respondentem nouit infligendam sacerdoti sat est multam poe nitenti imponenti. Poenitudo vnius verosimiliter sacerdoti apparet maior quam alterius. Itidem vnus sua sponte austerius ieiunium subit quam alius: & hoc est sacerdoti notum: sat est illi medium rationabile tenere: quia medium rationis siue secundum nos (vt retulimus) est illud quod non est plus debito naeque minus quam par sit: & istud in medietate geometrica consistit, qualis est proportio digestiua inter varios, talis erit cibi potusque proportio. Si ipse triduo tantum deuorarem quantum neruosus athleta mortem indubitato in currerem: attamen ea cibatio illi haud quaquam officit, qualis enim est proportio mea consumptiua ad Milonem Crotoniensem, talis erit etiam nutritiua. Et sicut medium hic plurifariam diuersificatur, ita quoque extrema diuersificabuntur. Sic multa exteriorem poenitentiam diuersificant: contritio intensa remissaque, libenti animo austeritatem subire aut cum murmure, & ita de caeteris id genus.

6

⁋ Dubitatur. iii. an restitutio quae est pars iustitiae commutatiuae, sit facienda integre, vbi rei valor est notus, sicut pars dubii praecedentis innuere videbatur Responsio. dubium vnum supponit & aliud querit: supponit enim restitutionem esse partem iustitiae commutatiuae, quod esse verum ostenditur: Subtrahere enim alienum est actus iniustitiae circa rerum commutationes siue rapina: siue furto aut fraude: ergo restitutio ei opposita est actus iustitiae, illam iniquam commutationem rectificantis. Ad dubitationem respondetur affirmatiue. Quisquis enim habet alienum inuito domino, id restituere tenetur: et nedum id si res inuito habeatur domino, verum etiam si eo consentiente ad commutationem si non fuerit donatio requiritur restitutio, vt in deposito & mutuo. Nam licet mutuum honestum initium vendicet, & fur tum iniquum, tamen quantum detentionem inuito domino sicut ipsum inuentum, parificantur in culpa. Et in hoc plurimi delinquunt, vnum optime sacerdoti notificantes & confitentes, de reliquo conscien tiam saepius nullam facientes.

7

⁋ Contra illud obiicitur. Si Socrates abstulit nonnihil Platoni puta aliquod esculentum si simul ambo ad extremam inopiam deueniant, Socrates non tenetur restituere alienum, quia iure natura li & gentium in extrema necessitate omnia sunt communia: ergo dominium ciuile Platonis adueniente hac necessitate est sopitum: & legis naturae dominium superuenit: sed in tali casu potior est conditio possiden tis. Secundo restituere alienum est praeceptum affirmatiuum, sed illud non obligat pro semper. At dicis est vnum negatiuum scilicet non detinere alienum. Contra Titius non potest satisfacere Sempronio sine grandi iactura bonorum suorum licite possessorum, vendendo dominium pro non competenti precio: stat hoc in casu: ergo in illo casu restituere non tenetur. Tertio. A. furatur. C. equum. B. quem emo in foro: tunc sic. ergo non teneor restituere equum C, cum dedi pecuniam pro eo & tamen est res aliena igitur. Quarto episcopus & pingue sacerdotium habens prodige exponens non tenetur restituere profuse delapidatum, & tamen iniuste rem alienam scilicet bonum commune pauperibus debitum exponit: igitur. Ad primum respondetur probabile esse quod Socrates non tenetur illud ablatum refundere quia in extrema necessitate omnia sunt communia et per possessionem Socratis antiquus titulus dominii huius rei est sopitus, & penitus extinctus. At si Plato non simul incidisset in necessitatem Socrates nulla via teneretur refunde re iam consumptum, esto quod ad pinguiorem fortunam deuenerit. Ad secundum dicitur quod Titius in ex trema necessitate soluere non tenetur, vt patet ex praecedenti: sed an teneatur citra extremam necessitatem, dato quod mendicet alteri nolenti expectate dilationem, nimis durum est affirmatiue respondere. Dico autem quod sufficit illic petere dilationem ad tempus: quando Titius in rebus propriis grandem iacturam incurreret soluendo nunc, & Sempronius est locuplex, sat est quod Sempronius dominus rei debet velle differre solutionem, & debet nolle quod tunc solueret. Probatur illud per ca, si quis propter de fur. secus esset si Sempronius simile incommodum ex rei suae neglecta solutione incurreret: quia tunc Sempronius dominus rei suae potest rationabilissime velle habere suum. Contra illud obiicitur. Creditor non debet esse deterioris conconditionis quam si rem suam puta debitum in manu propria haberet, puta mille aureos nummos: sed in illo casu potest sinere illum quin debito accepit pecuniam agros suos vendere minoris quam sit. Potest velle vti re sua non curando de damno alterius. Respondeo primo quod deberet in tali casu dare fratri mutuo. Secundo quod cum dedit illi mutuo creditor habet differre solutionem. Pluribus verbis iterum tangatur casus quia saepius occurrit, si creditor est locuples & debitor si soluat in die statuto cogetur agros valentes bis mille, vendere mille octingintis aut mille quingentis, creditor etiam impeditur a consequtione partialis lucri, quia ei non soluitur: nihilo tamen secius manet pecuniosus, iam illud membrum esset apud varios ambiguum: & in hoc membro ego reor solutionem differendam, aut quod creditor ei mutuo dare tenetur, in hoc casu de nouo habita securitate de solutione: aut quod post mutuum datum eum expectare convenit et alter ad tempus soluere non est obnoxius. A fortiori si soluendo iam statim in extremam inopiam aut mendicitatem incideret, vel impotens esset soluere, iam non est deuinctus persoluere. Non ausim tamen excusare debitorem vbi modicam iacturam ex solutione incurreret. ld saepius contingit etiam ni debet seruare creditorem a iactura immunem: alioqui debitor est in mora et peccat, a fortiori plures peccant alentes sublimem statum cum iactura aliena. Ad tertium dicitur quod siue emo equum quem credo furis vendentis bo na fide siue mala fide, semper equus est veri domini capiet equum suum vbicumque inuentum probatum suum: & actionem in furem habebo, quod si euaserit: imposterum discam cautius negociari. plus valet empta satis sapientia quam data gratis vt referunt. At si bona fide aliquid emi equum aut aliud, credens a vero domino emere cum veritatem agnouero equum vero domino restituere sum obnoxius, nec possum a domino precium equi petere C. de fur. L. inciuilem. durante bona fide tamen tenendo alienum non pecco, ex ignoran tia inuincibili: credo enim esse meum, & sic moriens cum alieno non pecco, nec teneor fructus consumptos. bona fide restituere. ii. de acqui. re. do. E. bonae fidei: sed fructus extantes vel quanto factus sum locupletior restituere sum obligatus. At si res mea in manum pereat, non restituam quia propter bonam fidem non eram in mora et si rem alienam non reddam neque pretium: quia pretium rei furtiuae non est furtum. fide fur. I. qui vas. Insuper possum retinere expensas factas ad conseruationem rei vel eius meliorationem. A fortio ri si rem furtiuam mala fide emi quam sciebam vel opinabar esse furtiuam, tenebor illam vero domino pe¬¬ tenti conferre, vel eo non petente ei dare, cum eum esse dominum sciuero. Et illud est verum de primo, secundotertio emptore et quamtuncumque remoto: dato quod in foro communissimo equus sit emptus. Et si res empta a me violentia aut furto auferatur, tenebor rem ipsam restituere secundum optimum statum in quo erat. de resti, spoli. ca. grauis. Fur semper est in mora. iti. de condi. fur, nisi vero dmo rei rem furtiuam obtulerim quam ipse recusauit recipere: tunc eum purgaui moram & tunc si equus siue mea culpa pereat eum restituere non tenebor, nec precium loco eius: non enim pecco in mora. Insuper omnes fructus perceptos et qui percipi possunt restituam. Pa tet per. ca. grauis nominatim nec precium vllum a dmo rei petere possunt. Ad quartum dico quod bona ecclesiaepartim ministris seruientibus dantur pro eorum alimonia, partim dantur eis tanquam fidelibus dispensatoribus, vt res ecclesiae in pios vsus exponant, vt in aedis deo dicatae reparationem structuram, aut in eleemosinam inopibus, quorum patres esse debent, sicut a principio erant cum dotes ecclesiae creuerunt: tunc dico quod licet pec cent in parte bonorum quae sufficit ministro pro sua & suorum sustentatione competenti, tamen profuse expositum restituere vt reor non est obnoxius. In reliqua parte quae est vltra sufficientem vsum non solum pec cat prodige exponendo, sed profuse expositum restituere deuincitur. hoc. a. xt. annis elapsis in sententiarum quartum ostendi seriosius, quare nunc raptim pertranseo, vnde fit vt aliquando quispiam ad restituendum prodige expositum non sit obligatus: patet cum sacerdotium eius non sufficit plus quam ipsum etiam competenter alere. vero si mile enim est tale sacerdotium mediocre esse collatum pro famulatu & sustentatione talis viri.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4