Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

"VIdetur autem" &c. Prima huius capitis conclusio. Pythagorici non bene diffiniunt iustum simpliciter repassionem. Repati autem est omnino simile pati illi quod alteri feceris vt est lex talionis moysaica lege. Probatur haec conclusio, primo, nam repassio nec ad iustitiam distributiuam nec ad iu stum emendandi gratia accommodatur, tametsi repassionem rhadamanti iustam esse dicant. Fuit autem rhada mantus rex Lyciae louis ac Europae filius seruantissimus aequi, hinc a poetis fingitur apud inferos culpas nocentum explorare. Postea hesiodica carmina memorat quae sunt. Si quae quis faciat, eadem patiatur & ipse.¬ ludicium rectum fuerit vindictaque recta. Probat quod nec contrapassi lex valet in iustitia distributiua aut commutatiua: licet ille legislator rhadamantus eiusdem sententiae fuerit cum Pythagoricis vt Hesiodus vates canit. Nam si quis magistratum gerit & quempiam percusserit, non aequum est eum repercuti. Pari forma, hoc est cum secundo si aliquis magistratum gerentem pulsauerit, is non modo repulsandus est, verum etiam extremo supplicio afficiendus. Tertio similiter si quis sua sponte aliquid commiserit, & alter simile inuitus commiserit: non ambo repati debent similiter. Plurimum enim refert quempiam sponte sua vel inuitum quic quam committere: illic repassum manet idem si similiter puniantur, et iustum non manet idem: ergo iustum & contrapassum siue repassiim non sunt idem conuertibiliter. propterea ciuitates refugii erant in terra promissionis pro iis qui incidenter ac calefacti occiderant: ac qui odio concitati, deliberato animo acciderunt, a cornu altaris auellebantur, Deuteronomii. is. Et consentanee ad hoc immunitatem ecclesiae pontifex maximus stabiliuit Dubitatur. Nam in capite precedenti philosophus dixit quod in iustitia commutatiua non consideratur diuersa conditio personarum, & quod non re fert si prauus studiosum rebus suis priuauit an ediuerso, nunc autem oppositum docet. Responsio. In illis mensuratur nocumentum secundum rem substractam. In fortunis enim idem est si nobilis a me subtraxit centum acsi ignobilis: sed cum iniuria est personalis tunc quantitas nocumenti considatur secundum circumstantiam personae. Vel dicas quodllicet punitio sit inaequalis, satisfactio cum in hac iniustitia potest esse aequalis. Plus punitur subtrahens cali cem a templo, quam inueniens & non restituens tantundem argenti a pertranseunte perditi: hi tamen duo ad aequa lem restitutionem arcentur & inaequaliter puniuntur. In principis percussione tota respublica, cuius ipse est caput, laeditur. Postea declarat quomodo iustum commutatiuum & contrapassum sunt idem. Ibi sed in societatibus commerciorum &c. Intendit dicere quod iustum commutatiuum continet in se contrapassio nem non secundum aequalitatem, sed secundum proportionem. Et si dicas. In iustitia commutatiua medium accipitur non secundum proportionem geometricam, quae in proportionis aequalitate consistit: sed secundum proportionem arithmeticam, quae in quantitatis aequalitate consistit. Respondetur sicut, nuperrime responsum est, quod circa iustitiam quae est circa res exteriores, semper oportet esse aequalitatem rei ad rem, sed non actionis & passionis, quod contrapassum denotat. vt vnius artificis actio est maior quam alterius. Hec actio sicut domificatio est maior quam ferrum super equum tuum imponere. Conclusionem propositam fic probat. lustum commutatiuum continet illud per quod ciues tranquille conuiuunt: sed hoc fit secundum conclusionem quam probare satagimus: igitur. Consequentia liquet cum maiore. Minor sic probatur. Si vnus ciuis nonnihil pro alio ciue facit alius elaborat facere pro eodem proportionabiliter. Ecce literam. Sed in societatibus commerciorum, hoc est commutationum tale iustum est repassio per comparationem rationum & non per aequalitatem continet ciuitatem: quia vnius opus est alterius opere praestabilius, vt patet de portante grossos lapides ad aedificium & de lapides preciosos praeparante. Tunc optime conseruatur tranquillitas in ciuitate cum retributio fit vt comparatio flagitat rationum: nam homines reddere malum quaerunt, hoc est homines laesi malum poenae laedentibus infligi optant, quod nisi fiat videbitur seruitus & plusquam seruitus. Sic de beneficis dicatur, hoc est qui beneficia in alios contulerunt, quaerunt sibi reddi & rependi beneficium. Et illud est aequum. quod iusti rependant seruitus videtur esse, vt beneficia aliis conferentes alia non recipiant. His, scilicet mulctando sontes ac beneficis rependendo vices, ciuitatum concordia conseruatur. Veteri deuerbio dicunt. Manus manum fricat. Sine recompensatione beneficia e medio tolluntur. Famulus salarium capiens gratuitum beneficium haud accipit: at si beneficium susceperit maiore sedulitate atque promptitudine eum famulari addecet: si secus fecerit amicitiae conditionem violat. Quamobrem Gratiarum templum in media ciuitate & non in suburbiis construunt, vt beneficiorum meminerint, hoc enim Gratiae peculiare est. Nam is qui suscepit beneficium subministret vicissim oportet: & qui minus contulit rursus auspicetur conferre. Illam retributionem valoris facit quaedam coniunctio sumpta secundum diametrum. Eac vnum quadratum cum duplici diametro: ponatur Aaedificator in vno angulo quadrati, & super eandem lineam in angulo respondente ponatur E sutor: & domus C respondeat Rin angulo contradictorio, & sic Dcalcei ipsi A, vt patet in hac figura marginea. Tunc dicas, sicut se habet faber tignarius ad sutorem, ita domus ad calceum: at faber ad sutorem habet rationem duplam: proinde talis proportio inter domos calceosque est obseruanda. Tunc si vnius artificis opus sit alterius aequale seruatur iustum, non secundum quantitatem rei ad rem: quia centum calcei fortasse non valent constructionem huius domunculae: tamen secundum proportionalitatem aequari possunt. Tot ponentur calcei quos ad aedificatoris operam valebunt: & tunc erit iusta repassio. Alioqui neque est aequum, neque constabit societas. Nihil enim vetat opus vnius esse praestabilius opere alterius. Aduocatus aut scriba pro literis signandis plus lucri in die consequitur quam sutor fortasse in mense. Oportet tamen illa aequare, vt sit proportionabile lucrum hincinde. Est autem hoc & in aliis artibus. Nam artes vtique interirent nisi faceret faciens quantum & quale ac patiens patietur, hoc est tantum & tale. Dicamus clarius sic. Nisi agens ageret tantum & tale per seipsum vel per alium quantum & quale ipse patiens passus est, id est recepit hoc, artes e medio tollerentur. Conferens artificium est dans: & ille idem recipiens est patiens. Duo enim eiusdem artis non permutant sua opera mutuo, vt medici inter se: sed medicus & agricola, & ex diuersis omnino ac inaequalibus, verum haec redigantur ad aequalitatem oportet. Posthaec ponit corollatium dicens. Quaecumque permutantur ad inuicem debent quodammodo adaequari inter se, secundum proportionem valoris ipsorum.

2

¶ Alia conclusio. Commerciorum gratia nummus in hominum vsum inductus est, vt sit medium commutandi. Primo enim omnia commutabilia mensurat nummus, quare excessionem & defectionem. Vt si calceus valet duodecim nummos & liber. aa. cognoscitur liber in proportione dupla melior calceo. Hoc etiam numismate inuenire potes, quot calcei valeant opus domificatoris in hac domo extruenda. Si enim domum constructam quatuor aureis habeam & quingenti calcei. &. aureis habeantur, concludo illum calceorum numerum aequiualere domus structurae. Est enim communis animi conceptio. Quae aequantur vni tertio, aequantur inter se: at haec duo opificia talibus nummis aequantur: proinde inter se aequantur. Successu temporis num morum vsus est introductus. Nummo aereo populus Romanus vsque ad dies Pyrrhi regis vsus est: tunc argenteum cudit & post victam Carthaginem aureum signauit nummum.

3

¶ Alia conclusio. Indigentia humana quae omnia continet commutabilia, & cuius gratia omnia commutantur, est vera & naturalis commutabilium mensura. Tempore messis sub falce annona est carior quam granis de nouo lectis: & tempore belli arma cara, pacis tempore minoris veneunt. Probatur primo haec conclusio. Nam si non indigeant homines aut non fimiliter egeant, vel non erit permutatio vel non eadem, sed aliorum quibus egent. Tempore belli artifex eget tritico & agricola armis, similiter egent suis operibus. Si non esset haec mutua indigentia non fieret haec permutatio. Secundo, propter commutationem causa necessitatis nummus ex instituto factus est, vt pro indigentia commutabilium fieret, & propterea nomen hoc habet quod non a natura constat, sed positiua lege. Nummus a nomo vacabulo graeco legem significante nomen accepit. Et in nobis est situm ipsum mutare & inutilem facere, vt saepius fit. Et commutabilium repassio tum erit iusta cum ipsa commutabilia redacta fuerint in aequalitatem, vt si quod fuerit sutor ad agricolam, hoc sit agricolae opus ad sutorem. Simile erit sutoris opus ad agricolam: & cum permutare voluerint, conducit vt commutabilia in figura comparationis rationum ducant: & ipsum medium venentur: alioqui continget alterum extremorum vtrumque excessum habere in nobilitate & caritate. Aliquis est artifex rarus propterea carus: nam omnia rara (vt inquiunt) cara. Vt politor lapidum preciosorum, quia de suo artificio degit & rarenter ei operis locatio occurrit, vt operam suam carius vendat necesse est. Similiter opus rei arduae est carum, vt opus aduocati qui pro dominiis & amplis possessionibus litem arcere solet. Requiritur enim illic ingenium cum literis: quare carus est. Vult philosophus ergo dicere quod nisi sit comparatio rationum alterutrum extremum habebit excessum in raritate & preciositate: sed dum sua habent sic socii & aequales sunt. In litera ponit quadratum cum duplici diametro locando artifices, vt superius ex priore figura res est peruia.

4

⁋ Alia conclusio. Indigentia est quid vnum praecipuum quo commutatio continetur & conseruatur, hoc sic declarat. Nam dum ambo se mutuo non egent, aut alter altero non eget, non fit permutatio, quemadmodum fit quando aliquis eius indiget cuius copiam alter penes se habet, vt vini pro quo commutet triticum exportandum si alter egeat. Verumtamem oportet haec ad aequalitatem redigi. Qa si nunc non egeat sed in posterum egebit vt ipse in lunio emo ligna pro hyeme, & commutationem facere sit opus: nummo quasi vas siue fideiussor pro commutatione futura facienda intercedit. Pecuniae obediunt omnia, ait Sapiens, & oportet, vt liceat afferenti nummum accipere illud quo eget. Post haec incidentem quaestionem euacuat. Diceret quispiam: non semper est indigentia, nummus enim tamquam fideiussor pro futura indigentia mediabit: nummus autem variatur sicut emenda. Hoc soluens ait. Plus tamen eius valor quam aliarum rerum persistit.

5

⁋ Alia conclusio. Res omnes quae in commutationem cadunt precio & nummi aestimatione praefiniri debent quippe sic permutatio permanebit: quae si durauerit, societas erit, & nummus vt mensura res ipsas ad aequalitatem rediget.

6

¶ Alia conclusio. Astimatio rerum in vna communi mensura non fit pro veritate rerum, sed ex instituto & suppositione, hoc est dispositione & hominum ordinatione: pro modo & indigentiae ratione. Nam reuera fieri nequit atque secundum veritatem, quae adeo differunt, vt pannus, vinum, libri, conveniantur communi mensura, sed indigentiae ratione satis illud fieri potest. Aliquid igitur vnum, quod communis mensura sit esse operaeprecium est: sed hoc quidem ex hominum instituto atque suppositione progreditur: & propterea nummus vocatur. Facit enim nummus vt omnia mensura conueniant. Mensurantur enim omnia nummo. stimatio igitur rerum fit eodem modo quo dictum est. Vt verbi causa, fit domus A. E decem vnciae siue minae. C vero lectica. Sit Amedietas ipsius E, ita vt precium domus quinque sint vnciae siue minae, & quinque vnciis aequale, C autem hoc est lectica sit pars decima ipsius E, ex communi mensura E, protinus deprehenditur quot lecticae domui sunt aequales: sunt enim quinque. Hac enim via permutatio fiebat antequam percussus esset nummus. Et nihil interest siue lecticae quinque siue quinque vnciae, precium quidem quinque lecticarum pro opificio domus tribuitur. Lectica est sedes aut cathedra in qua olim opulenti deferebantur. Sed quid iustum quidve iniustum dictum est hactenus.

7

⁋ Alia conclusio. lusta operatio medium est inter iniuriam sacere & iniuriam pati. Nam medium est inter plus & minus: alterum est plus habere, & alterum minus: iuris autem actio inter illa versatur.

8

⁋ Alia conclusio. lustitia non ea via qua priores virtutes medium est, sed mediocritas ideo dicenda est, quod sit medium ipsius aequi ad sensum vnius dubitationis sequentis. Iniustitia autem sub vno nomine extremorum vocatur. In aliis extremis sunt peculiaria nomina, atque diuersa indita: hic autem vnica iniustitiae appellatio persuasit. Et iustitia virtus est, qua iustus dicitur, actiuus iusti secundum electionem, & sibi ipsi quidem in ordine ad alium: & aequum alii tribuit in ordine ad alium, sese in hoc habituat vt iuste agat tam inter se & alios, quam inter alios & inter se. Non enim hoc pacto, vt compendii & lucri sibi plus applicet ac vicino minus, dispendiiautem contra: sed aequitas quae a ratione comparationum enascitur pari modo facit alii respectu alterius. Iniustititia in commodis sibi excessum retinet, vt de molitore carstairs nostri produnt. Is molitor partem molendino debitam largam sibi assumere consueuit, ita quod illius auiditas in prouerbium sit versa. In tributo soluendo minus sibi desumit. In aliis autem in toto, nunc vni parti exuperationem, alii defectionem applicat, & sic a vera rationum comparatione exorbitat, vt contigit ei gratia lucri, odii, amoris, aut alterius praui affectus. Iniuriam pati est minus malum immo est solum malum poenae, nisi ipse sit culpabilis causa quare minus habeat. At iniuriam facere est deterius. Pati dispendium est materia patientiae. Nemo in bonis animae laeditur nisi a seipso.

9

⁋ Dubitatur, an indulgentia sit mensura commutabilium, sicut dicit philosophus. Ex illo enim sequitur quod pauper carius emet frumentum quam locuples, cum plus egeat. Secundo, multa sunt cara quibus parum indigemus, vt lapides preciosi: ergo indigentia non est mensura commutabilium. Respondetur ad prius quod indigentia communis & non istius vel illius hominis metitur valorem commutabilium, vinum post destructas vites carius venit Parisii quam alio tempore. Pari iure poenuria frumenti triticum carum efficit nonnumquam mus carissime venditur. Cassilinatum vnus arcta obsidione pressus inualescente fame murem ducentis drachmis emit. venditor cuius prae fame mortuus est, emptor autem incolumis euasit, ita Strabo libro. x. commemorat. Belliger Hannibal id temporis Cassilinum arcta corona circuncinxit: itaque annonae caritas ac copia rerum vaenalium mercatum varium totius multitudinis reddit. Ad secundum dicitur, quod opulenti his preciosis lapidibus egent pro voluptate nonnumquam honesta, & plures anxietates sane habent quam mopes, quia talibus etiam egent: non ad luxum vt Cleopatra quae vnionem vna coena aceto liquefactum vorauit, multa milia valentem.

10

¶ Secundo dubitatur, an pecunia sit mutabilis quo ad depressionem aut eleuationem vel diminutionem sine peccato. Tertio, an iustitia habeat extrema. Quarto videtur quod Aristoteles impugnando contrapassum legem talionis quodam in Mosaica lege licitam prohibeat. Quinto dubitatur, quoniam nummus est medium commutationis, an vendens exorbitans a latitudine iusti precii peccet, & teneatur ad restitutionem.

11

¶ Ad secundam dubitationem respondetur, quod diminuens pecuniam sic quod sit iniusti ponderis peccat: & restituere tenetur lucrum inde proueniens pauperibus, loco communitatis. Peccat etiam scutum iniusti ponderis loco iusti ponderis dando, & supplere quod deest tenetur. Et licet tale scutum tamquam iustae mensurae acceperit non potest ipsum alteri dare tamquam iustum. Licet enim ego sim decemptuns ab vno non tamen possum circunvenire proximum ipsum decipiendo. Trifariam autem in pecunia cudenda exorbitant. Primo sophisticam imaginem regis insculpentes, & tunc in forma deuiant. Secundo, in materia exorbitant cuprum argento immixtum pro syncero argento fabricantes. Tertio, in mensura ponderis delinquunt. Superiores & principes praeterea conentur pecuniam seu monetam inuariatam manutenere. Illius enim notabilis ascensus est indicium futuri descensus qui est ascensu nociuior. In ascensu habentes scutatos aut alios aureos superlucrantur: descensus autem aliquibus est perniciosus nulli commodus. immo multis dispendiosus: quocirca eius in nihilum reductio reipublicae plurimum obest. Inter reliquos Anglorum politiam in hoc laudo qui nullam pecuniam diuersam ab auro atque argento puro admittunt etiam in iusta quantitate, ita quod huiusmodi metallum in moneta non multo carius venditur quam ipsum sine forma artificiali.

12

¶ Ad tertiam dubitationem affirmatiue respondetur: Habet enim iniustitiam in excessu notum est: sed quod habeat etiam defectum probatur sic, Episcopus potest conferre potius sacerdotia suis consanguineis quam extraneis & aequaliter supposita aequali idoneitate personarum ad inseruiendum in vinea domini Sabaoth: & potest dare minus suis etiam idoneis quam extraneis etiam secluso scandalo. In vltimo membro a latitudinei ustitiae deficit, sicut in primo membro iustitiam transcendit. In secundo membro iuste operatur: ergo in iusto distributiuo dantur extrema vitia. Hoc ipsum in iustitia commutatiua & commerciorum emendatiua probo. Primo diuidendo inter Socratem & Platonem deceptum a Socrate in decem: non facio Socratem resercire damnum totaliter scilicet decem, sed solum quinque: ergo illic deficio. Insuper possum minus mihi accipere quam ratio efflagitat & contra rectam rationem, sic scilicet quod non habeo fortunas mihi & meis necessarias: & quia in hoc sum nimis lenis do occasionem aliis me meosque inquietandi. Item omissiue in iustitia sicut in liberalitate peccare possum. Item homo potest non reprimere iniuriam quando ratio flagitat eam esse abolendam: & tunc peccat. Propterea Aristoteles in fine huius capitis ait, iniuriam pati est minus quam iniuriam facere. Praeterea rex aliquos consentanee ad rationem punire potest, aliquos plus aliquos vero minus quam oporteat. Contra. Aristoteles innuit oppositum in fine literae nec nominat vitium in deficiendo, sicut fecit in liberalitate & in aliis, Responsio non contrariatur illis duobs scilicet iniuriam pati & iniustum facere tamquam vitiis cum iniuriam pati sit poena non culpa. Et quia raro medium in deficiendo est in vsu saltem erga hominem, sumus enim nimis nobis indigentes, ideo illud vitium rarentius est nominatum, sicut de insensibilitate contingit. Possumus tamen extremum in deficiendo parum fodiendo inuenire. Insuper non est mediocritas hic sicut inter alias virtutes: quia est ad alium, non autem praecedentes virtutes ante quintum librum.

13

⁋ Ad quartum dicitur, quod non absolute philosophus contra passum impugnat, sed ad mentem Pythagoricorum. Hebraei enim ex lege circumstantias personarum librabant. Si enim quis a Salomone aut Dauide alterum oculorum eruisset, non fuisset solo lumine orbatus, sed diris cruciatibus affectus.

14

¶ Ad quintam dubitationem respondetur affirmatiue: sed bene cape latitudinem iusti precii quae non est indiuisibilis vt superius meminimus. Eiusdem panni vltra triginta.. &. x. vaenit. Suppono peritos mercatores dicere quodlibet horum preciorum non recedere a medio: & vltro citroque dicunt exorbitationem: tunc notum est quod recedens ab illa tota latitudine iniuste agit, & alter est falsus, sed iudicis est lucrum a circunveniente capere, & ipsum dare grauato & redigere ad aequalitatem: ergo secundum Aristotelem requiritur restitutio: & illud est verum vbique in foro conscientiae. Si ignorantia excuset tunc remanet latitudo precii in valore ad tempus quousque ratio illius deceptionis constiterit: tunc eum non est amplius ignoratio probabilis, sed vincibilis ignorantia: licet in foro contradictorio non est restitutio nisi fuerit vltra medietatem iusti precii. Matthaei. SOmnia quaecumque vultis vt faciant vobis homines & vos facite illis. Nemo est qui vellet iustum precium non seruari & decipi: ergo nec debet alium decipere.

15

¶ Contra hanc resolutionem argumentor sic. Aliquis est mercator domiciliu mutaturus, accedit ad te offerens pannum minoris quam similis valet in foro, quia est pecuniarum indigus & noceret ei rem suam vaenalem secum deferre vt negociatores faciunt post nundinas: tunc sic Tu minus das pro hoc panno quam in foro valet, & tamen non teneris ad restitutionem, cum multi etiam probi in hoc conscientiam non faciant. Secundo, vaendens equum illius errorem vel defectum non propalat, & tamen in veritate capit vltra latitudinem iusti precii, igitur. Maior patet. 5. Officiorum. Quid vero stultius quam venditorem eius rei quam vaendit vitia narrare? Quid autem tam absurdum quam si domini iussu praeco praedicet domum pestilentem vaendo. Tertio, pro equo meo in foro aegre decem aureos haberem, cuius probitatem iam magno tempore noui, numquam cadit, rarissime nutat, est gradarius molliter ingrediens, licet mihi tenere me indemnem, nollem eo carere pro viginti, quem tua importunitate me cogis vendere, tunc capio vltra latitudinem iusti precii & tamen non teneor restituere. At fortasse dicis, & recte, licitum est mihi consulere indenitati meae. Contra: ergo pari ratione aromatarius pro dosi potest capere viginti aureos cum emptoris vita ea seruetur.

16

¶ Ad primam harum trium rationum respondetur, quod res oblata videtur hominum iudicio minus valere, dum igitur do tibi tantum quantum habere potes communiter ab alio, nihil mali est: quando res est subhastata & clamatur publice in foro vt fit Parisii & in aliis locis tunc minus datur pro re ipsa quam si expeteretur. Solutio in vaenditione sufficit dare secundum precium tunc currens impositum a iudice vendente: nec interest si illa bona sint pauperis in necessitate positi, qui difficulter & cum dolore talia vendit: sat est mihi dare precium quod alius daret cum tali circumstantia. Displicet viro vendere agros a maioribus relictos, mihi autem sufficit dare precium commune currens in regione illa pro illis: non enim cogo eumita vendere.

17

¶ Ad secundam respondetur, quod debeo defectus equi occultos manifestare & patentes si non aduertat: signanter si non esset rem empturus si defectum cognosceret. Vnde Ambrosius in libris de Offi. In contractibus vitia eorum quae vaeneunt prodi iubentur, aut nisi intimauerit vaenditor quamuis in ius emptoris transierint, doli actione vacuantur, si enim esset eimperturus equum cum errore quem habet & nimis diminuturus de precio si errorem cognosceret, non est necesse ei erratum detegere: modici vitii iacturam per depressionem solutionis diminuam: immo non condemno virum qui occultat defectus equi dum scit equum tantum amptori valere & quod tantum dabit ei iterato in foro. Non mihi placet claudicatio aut aliud vitium equi mel propterea volo consulere indemnitati meae, alii non faciendo iniuriam. dummodo tantundem habere potest in foro. Illud dictum in.. Officiorum non est Marci Tullii, sed Diogenis Babylonii sententia, quam Tullius non sequitur.

18

¶ Ad tertium argumentum sufficienter inter arguendum ad finem vsque responsum est. Licet enim vendenti consulere indenitati suae, & non alienare rem quam sic diligit nisi leuato precio vt habeat ita acceptabile sicut displicibile est ei allatum. Non tamen in illo transcendat. De emente non est verum, ad ementis enim commodum non habebitur respectus, sed ad forum. Nec etiam quoad vendentem nisi consulendo iacturae suae. Ex isto sequitur quod negociatio est admodum periculosa quando res venditur sine mensura. Et iterum alia est peccatorum implicatio dum venditur mala mensura. Vlterius sequitur iniuste esse dictum res tanti valet quanti vendi potest, nisi subintelligatur quanti iuste vendi potest.

19

¶ Sexto dubitatur, quia videtur ex litera sequi, quod omne peccatum in deum commissum est infinitae grauitatis: patet, quia peccare contra superiorem semper est grauius quam in inferiorem: & quolibet homine dato, deus infinitos illum in nobilitate & bonitate transcendentes creare potest: hoc supposito, tunc percutiens superiorem semper, magis peccabit tunc vnumquemque istorum pulset aliquis: quo facto in infinitum grauiter aliquis istorum peccabit. Non datur maximum peccatum inter pulsantes sicut non datur supremus istorum percussorum: & percutiens Christum plus peccat quam istorum aliquis: ergo infinite peccat eum pulsans: ergo debetur tali pulsationi infinita poena: consequens est falsum, ergo & antecedens. Respondeo breuiter admittendo omnia quae ponuntur & tantum negando consequentiam: concedo enim quod infinite grauiter aliquis in illa multitudine peccat, & pulsans Christum quia est deus, grauius quam aliquis istorum peccat ob personae nobilitatem: sed non sequitur quod infinite peccet capiendo infinitum categoreumatice.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5