Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 11
"PAtet autem" &c. In principio huius capitis soluit quaestionem. Secundum vnum intellectum. Aliqua possunt dici bifariam iniusta vel quia sunt contra vniuersalem iustitiam, quae dicitur omnis virtus in primordio huius quinti: aliqua vero dicuntur specialiter iniusta, quia sunt contra iustitiam particularem. Primo soluit quaestionem secundum vniuersalem iniustitiam: & illud deducit ad illam partem literae vsque ad eam quae dicit: praeterea fieri non potest vt sibiipsi quisquam iniuriam faciat. Aggrediendo literam primo diuisionem affert. Pro constructiua parte bifariam ratiocinatur quempiam posse sibi iniuriam inferre. Primo sic, Qui agit scitum vetitum iniuriam facit: at seipsum occidens est huiusmodi: igitur. Minorem suadet. nulli alii a se facit iniuriam cum sit agens patiensque. Ex his videamus literam quae nihil obscure notificat illa quae proponimus. ait quod ex omni virtute quaedam iusta sunt a lege ordinata modo circa vnamquamque virtutem quae lex non praecipit, vt lex non iubet quempiam seipsum occidere, & propterea vetat, ergo videtur vt quis possit sibi ipsi inferre iniuriam: nam aliquid praeter legem. Secundo cum aliquis contra legem quenquam laedit non laesus aut lacessitus, tum iste iniuriam voluntarie facit: sponte autem iniuriam is facit, qui nouit eum cui facit, & modum quo facit, & caetera id genus: sed ille qui seipsum ob iram occidit voluntarie laedit non lacessitus: & facit illud quod lex non permittit, & contra legem rectam: iniuriam ergo facit. Sed cuinam precor: an sibiipsi, an ciuitati? Attamen concluditur, qui hac via in se peccat non sibiipsi, sed ciuitati facit iniuriam. Probatur haec conclusio. Nullus patitur iniuriam volens. sed iste patitur volens, ergo non facit sibi iniuriam. Ciuitati autem est iniurius, quia ciuitati facit iniuriam quam vno ciue iniusto priuat. Probatur primo a signo sic, Ille cuius cadaueri infertur damnum a ciuitate: facit iniuriam ciuitati: at cadaueri occidentis seipsum infertur post mortem iactura a ciuitate: igitur. Minorem ponit in litera sic inquiens. Quapropter ciuitas muctat & instituta est ignominia quaedam aduersus eum qui sibi mortem consciuit vt ciuitati iniuriam facienti. Siquidem ad locum humilimum eius cadauer more canum vncis contemptim trahitur, & manet insepultum. Per ciuitatem, vicum, & quamlibet congregationem cuius occisor est pars, intelligito.
¶ Sequitur in litera. Praeterea fieri non potest &c. Hic soluit quaestionem quantum ad iustitiam particularem & dicit. Quispiam est iniu stus non quasi totaliter prauus secundum omnem malitiam: hoc est non oppositus totali iustitiae sed particulari, dico etiam hoc in intellectu nemo facit sibi iniuriam hoc exponendo dicit, quod hoc iniustum contra particularem iustitiam est aliud ab illo iniusto quod est contra vniuersalem iustitiam. Ille quoque sic malus vt sibi nociuus, est aliqualiter malus veluti timidus non habens totam malitiam vniuersali iustitiae oppositam sed eius partem: sicut timidus habet eam malitiae portionem quae fortitudini aduersatur. Probat quod dixit sic. Ille qui facit iniuriam contra iustitiam particularem habet plus quam par sit: & ille qui patitur, minus: sequitur quod si aliquis sibi iniuriam faciat & minus & magis quam par sit habebit. Accedendo ad literam. Secundo qui non est omnino vitiosus, & solum iniuriam facit non sibiipsi iniuriam facit qua¬ tenus est iniustus, atque iniustus non est omnino vitiosus. Discrepat enim inuisus a prorsus vitioso. Iniustus quodammodo dicitur prauus contra iustitiam particularem: quemadmodum meticulosus aliquomodo dicitur prauus non vt totam malitiam habens: igitur non sibiipsi quispiam facit iniuriam quatenus est iniustus. quia nec hac particulari iniustitia sibi iniuriam facit: haberet enim maius quatenus iniuriam operans, & minus quatenus iniuriam passus, & idem simul subtractum ab aliquo, & eidem additum esset, puta pecunia alicui iniuriam facienti subtraheretur, & eadem illi restitueretur: quod fieri non potest. Proinde nemo vnquam sibiipsi facit iniuriam, sed semper inter plures inustum & iniustum sunt. Pari forma & iniuriam facere & iniuriam pati. Tertio argumentando probatur sic qui iniuriam facit, voluntarie & electione prior malum intendit, qui prior laesus est & vicissim laedit non facit iniuriam, sed citius eam propulsat: qui vero seipsum laedit ipse simul eadem patitur & sibi facit, & licet idem in se agere potest non tamen hac actione quantum ad iniuriam. Insuper tunc aliquis volens sua spont e iniuriam pateretur: contra superius dicta. Vlterius argumentatur sic: Siue singulis iniuriis hoc est particularibus iniuriis nemo facit iniuriam: ergo nullus facit sibi iniuriam opposito iusto particulari. Antecedens patet in ductiue. Nemo moechiam propria cum vxore committit. Nemo parietem cum iniuria confodit suum. Nemo res suas furatur: & ita vbique: igitur nemo sibiipsi facit iniuriam. Finaliter argumentatur sic, omnino sibiipsi iniuriam facere soluitur diffinitione huius quod est iniuriam pati: sed nemo sua sponte patitur iniuriam, igitur nemo voluntarie sibi facit iniuriam.
⁋ Alia conclusio. Tam iniuriam facere quam iniuriam pati prauum est. Probatur, quia in moralibus omnis excessus & defectus est quid prauum cum discedatur a medio. Hic vocabulum prauum extenditur ad omnem recessum a medio: conclusio sequens id manifestat. Perinde se se habet ac in medicina hoc quod perducit ad sanitatem & in exercitandi arte quod ad corporis soliditatem corpus perducit. Si plus tibi quam opor tet detur, sanitatem impedit: pari iure si minus. Sic etiam in exercitatiua: maior quam oportet vires eneruat & minor vires laxat & emollit.
⁋ Alia conclusio. Iniuriam facere est deterius quam iniuriam pati: iniuriam facere non est sine vitio & vituperatur: & est cum prauitate vel perfecta vel in confinio. cum perfecta quando quis facit iniuriam sua sponte & electione: est in confinio cum prauitate vel perfecta: hoc est prope perfectam prauitatem: non enim omne quod sponte fit cum iniustitia est perfecta prauitas, vt cum quis calore iracundiae pulsat. Sed pati iniuriam est sine vitio & iniustitia in casu,
⁋ Alia conclusio. Per se igitur, id est absolute ac communiter pati iniuriam minus est malum: sed per accidens & in casu nihil prohibet esse maius Patet. Ex hoc quod Socrates patitur iniuriam a Platone, ipse Plato ad maiora facinora prouocatur. Insuper Socrates patiens iniuriam potest desperationem incurrere & sibi mortem consciscere. Sed de his quae per accidens contingunt arti non est curae: vt ars medendi dicit pleuresim lateris morbum, qui cum febre & sputo sanguinolento est, maiorem quam pedis offensionem: quamquam potest fieri nonnunquam contra per accidens. Vt si ita contigerit vt aliquis offenso pede capiatur ab hoste captusque occidatur: tunc grandior pernicies in casu sequitur. Homicidium theologi dicunt esse grauius moechia: verumtamen aliquod adulterium hoc homicidio est detrimentosius vt temerare reginam quam sychophantem aut grassatorem abiectissimum trucidare.
¶ Alia conclusio. Tametsi ad se & sua proprie non sit: iustum vel iniuria: tamen inter hominem & suos potest esse translatitie & metaphorice. Non est iustum ciuile hominis ad se vel suos vt superius capite sexto retulimus. Nam licet non omne iustum in illis videatur, herile tamen iustum & rei familiaris vt paternum & oeconomicum in illis esse videtur. Patet ex capite huius libri sexto, hac ferme ratione distat pars animae quae rationem habet quemadmodum est intellectus & appetitus intellectiuus, a parte bruta quae rationis est expers. Partes inspicientes ad seipsum iniustitiam esse visum est: ob id quod in ipsis contingit alteram ab altera pati praeter suos rationales affectus cum appetitus sensitiuus (qui obsecundare habet) rationem vincat interdum econtrario, quando ratio appetui sensitiuo dominatur. Primum in incontinente: & secundum in continente contingit. Tale iustum non est hominis ad seipsum sed partis ad partem, loquendo vt plures: ac si essent partes animae distinctae. Item appetitus sensitiuus est totum respectu partis intellectiuae. Sed reuera iustum est magistratum gerenti his quibus praeest imperare: sic par est animae partem rationis participem illi parti imperare quae est rationis inops. Hoc modo de iustitia ac caeteris moralibus virtutibus affatim sita determinatum. Post haec de intellectualibus virtutibus sumus loquuturi.
¶ Ad priorem dubitationem respondetur:. quod si sumus in materia quae regulariter permittitur ex suo genere, tunc quod non est prohibitum est concesum. Patet de tras. ex. S. inter corporalia, iuncta glossa, sic quilibet potest esse testis qui non est prohibitus, & quilibet potest contrahere matrimonium nisi inueniatur ei prohibitum. In talibus edictum est permissorium regulariter & in suo genere & certorum casuum aut certarum personarum est prohibitorium. Si autem sumus in materia quae regulariter in suo genere est prohibita, si est de genere prohibitorum tunc omnia intelliguntur prohibita quae non reperiuntur permissa. Nam alio non occurente recurrendum est ad regulam. si. de reg. iur. I. omnis diffinitio: satis est in nostra materia. In per se malis quod lex non iubet necpermittit vetat. Vt sanctio non iubet filium pulsare patrem proinde illud fieri prohibet.
¶ Ad secundam dubitationem respondetur quod iustitia est virtus ordinata pro tramquillitate in politia habenda: reddit enim Caesari quam Caesaris sunt: & deo quae dei sunt: sontes mulctat vt grassatores malis facinoribus cohibeat & insontes tranquille degant. Nouit ingenio & habitu aequitate praeditus iustitiam & ad eam ordinatum. Insuper ex lege naturae sine doctore extrinseco haurit, quod quicquid ordinatur ob aliquem finem cum eius ordinatio & institutio illi fini aduersatur non est seruandum: sicut theologi aiunt institutum pro charitate contra charitatem militare non debet. Pro hono publico legissator vetat ne peregrinus vllus sub poena capitis ciuitatis moenia conscendat: quia talis conscensus potest esse causa traditionis ciuitatis. hostes veniunt vrbem capturi: peregrinus portas vrbis occludit, & animose moenia conscendens hostibus reluctitur quoad ciues in auxilium superueniunt: post vrbem defensam tamquam pruiricator statutorum vrbis quaeritur ad supplicium. Quaerentibus autem aequus contradicit inquiens non esse mentem legissatoris vrbis tutorem de medio tollere, sed temerarium moenium ascensorem, ne talis hostes inuitando aut aditum prodendo, vrbem tradat. hoc ipsum perspicuum, alii videntes protinus bene merentem liberant, praemiisque donant: & corticem legis euellentes ipsius nucleum cum bona aequitate capiunt.
⁋ Tertio ambigitur cui facit iniuriam sibi laetum consciscens: & an Saul cum suo pedissequo amalechita peccauerit. Ad priorem quaesiti partem respondemus quod deo qui animam ex nihilo creauit iniuriam facit. profecto illius est munus animam a se creatam e suo carcere congruente tempestate educere verumtamen iusta conflictitione occidentis, corpus indisponitur vt anima corpus tali discrasia inepte informet. Ad secundum dicimus quod ne in manus incircuncisorum Saul deueniret, seipsum transfodere laborauit: hocque eius culpam attenuat, attamen eam a toto haud eximit: & cum in deum ac rempublicam deliquerit, illius imperio famulus parere non habuit. hinc a Dauide paricidii vindice mulctatus est.
¶ Ambigitur an iniuriam pati sit vituperabile. Constructiue respondeo quando decet eam propulsare vnde Tullius primo offi ciorum inquit: Iniustitiae duo sunt genera vnum eorum qui inferunt: alterum eorum qui ab his quibus infertur si possint iniuriam non propulsant. Et mox paulo subdit. Qui autem non defendit nec obsistit si potest iniuriae tam est in vitio quam si parentes aut amicos aut patriam deserat. Cyrus inclytus apud Xenophontem libro primo ait: Nihil iustius quam propulsare iniuriam: aut pulchrius quam amicis succurrere. Consentanee ad hoc Plato quinto de legibus inquit. Qui non est iniurius honorari debet, qui vero nec alios id fa cere patitur duplici honore dignus est. Ille enim vni, hic vero multis hominibus opitulatur. Interdum est decentiae ac honestatis iniuriam propulsare, nonnunquam praeceptionis ferociam saeuientis cohibere ne alium laedat: & a fortiore ne in te sua rabie saeuiat. Haec scripserim in illos qui iniuriam pati solum poenam & non cul pam existimant: contra Aristotelis expressam literam, ac contra veritatem.
On this page