Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 1
"Cvm autem antea dictum sit" &c. Secundo libro superius retulimus medium esse expetendum, non lautem excessum, neque defectum: mediumque sese habere vt recta ratio praescribit. Non enim ex natura rei sumendum est medium: verum consentaneum ad rectam rationem. Variorum enim comedentium variae sunt temperantiae latitudines. hanc rectam rationem aperiamus latius. Ipsa enim non vnifariam dicitur. Quot enim sunt virtutes ac habitus intellectiui tot species rectae rationis esse videntur. Cuique specierum secundo capite numerandarum sua ratio respon erTOdet, vt post hac fauentibus superis locupletius enucleabimus. Sequitur. In omnibus dictis habitibus nam & in omnibus habitibus studiosis, quemadmodum in caeteris omnibus artibus, duo sunt consideranda: scilicet quoddam perfectum & signum: quod signum aspiciens veluti sagittarius habitum habens sua opera dirigit: quae nunc intendit & auget, nunc vero remittit, hoc ipsum exemplo explanauero. Nunc magis comedo cutem vtcumque curando, semper tamen in latitudine medii manendo: nunc parcius vt in quadragenario ieiunio comedo. Virque temperans nunc meracius bibit: ac opipare coenitat: nec oblata bellaria in raro conuiuio spernit. alias autem domi frugalem transigit vitam. Praeterea est terminus ac limes mediocritatum quaes mediocritates inter exces sum atque defectionem esse dicimus. Astipulatur Flaccus canens. Est modus in rebus suntur certi denique fines. Quos vltra citraque nequit consistere rectum. Caeterum finis vltimus non inepte dicitur esse signum cuius Aristoteles in frontispicio primi libri meminit. Foelicitatis cognitio non parum incrementi habet in prosecutione virtutis. Est enim finis propinquus cuiustibet virtutis. Temperans temperanter corpus in seruitutem redigit: alioqui non esset idoneum instrumentum animae, aegrum enim corpus spiritum a bonis operibus remoratur: atque sermo talis generatiui prolatus est verus, scilicet: Recta ratio signum respicit quod contemplabimur ac eadem mediocritate praescribit. Hoc tamen non satis est ad percipiendam rectam rationem, vt artis exemplo probatur. Sicut recta ratio faciendi se habet ad factibilia ac ea quae ab arte conficiuntur: ita recta ratio agendi circa agibilia, ad bene operandum. In quauis arte. At sufficit generatim scire secundum artes praeceptiones, proinde in agendis rebus minime sufficit scire agendum esse secundum rectam rationem non exuperando nec deficiendo: sed determinanda atque particulizanda est haec recta ratio: quaenam sit & quae illius diffinitio. Qui tantum hoc in communi sciuerit non amplius curabit quam ille qui hoc pacto ait. Corpori aegro ea sunt afferenda quae medicinae ars iubet aut afferenda sunt ea quae physicus iubet. Haec generalis prolatio sine vlteriore discussione in singularibus parum adiumenti languenti attulerit. Sequitur in litera. Virtutes animae superio ribus in locis vtputa in calce primi distraximus: & alias morum alias mentis diximus esse: atque de morum, hoc est affectus quidem virtutibus iam superius locupletius transegimus in secundo quarto ac quinto libris: Reliquum est de intellectus virtutibus fari. ane omnia his de aia delibatis, geminas animae esse partes superius retulimus: atque bifariam distraxi mus: quarum vna pars est rationis compos, altera autem rationis inops: vt vegetatiua arboribus conveniens. tursus pars rationis particeps est vlterius deducenda. hoc supponatur tamquam in hac arte principium. Vna animae parte aeter na contemplamur. haec principia aeterna immutabilis sunt veritatis, alia pars aiae qua contingentia rimamur, haeque partes diuisae sunt gene: reipsa quia anima est impartibilis, hoc allatum affatim suo more exponit, vt quilibet inge nio praeditus quidnam dicere voluerit medulitus intelliget, rudiori tantum minerua praeditus falsum puer vero somniabit, sicut plerique faciunt. Sine magna dicacitate litera explanationem aggredior: partes sunt diuersae gne quae sunt aptae res differentes gne, quod est facile deprehendere, siqui dem ipsis partibus animae inest rerum cognitio similitudine quadam atque accommodatione: perinde acsi diceret istarum partium obiecta reipsa gne differunt: itaque talem denominationem obiectiuae partes animae sortiuntur, specien logicam alii professores genus nominitant, sed redit in idem. Est genus subalternum quod cum specie subalterna conspirat, Ex quo perspicuum est quod de reali discrimine partium aiae minime loquitur nec hoc discrimen somniat. Verum pro faciliore elucidatione ania denocinationem obiectorum suscipiet: atque necessariae enunciationes atque contingentes specie dispescuntur, sicut est idem oculus qui caelestes orbes atque haec caduca tertena aspicit, & duae sunt flammae vires scilicet calefaciendi ac illuminandi, & ita flamma illuminatrix est etiam calefactrix, inest eadem aia diuersis officiis, diuersis nomibus vocata. Sequitur in lita. Atque harum altera vis sciendi eaque est contemplatiua, altera subducendi rationem vocabitur, & ea est vis consuitatiua ac calculandi. Consultare ac rationem subducere siue ra tiocinari idem sunt ac conicidunt. Ad insinuandam indentitatem in re dixit, harum altera vis ac potestas. Nemo sane de his rebus consultat quae aliter se habere nequeunt. Nec ipse astronomus de planetarum coitu oppositione ac alio aspectu consultat, verum aspectibus cognitis quid de terrae fructibus portendant. Ex planetarum & reliquorum conspectibus siderum: annonae charitatem aut vtilitatem iudicat: nonnumquam tamen luditur praesertim in his quae a libero arbitrio pendent. talis eius ominatio est cifra in figurarum calce. Sequitur in lta. Sumendum est igitur quisnam vtriusque partis aniae scilicet cotemplatiuae & con sultatiuae sit optimus habitus. Vult dicere quod habitus istarum partium aiae est virtus ac perfectio earundem, nam his inuentis illarum partium virtus habetur. ostenditur, illd a quo emanat opus perfectum proprium alicuius potentiae est illius potentiae virtus: ac habitus praestantissimi sunt a quibus proficiscitur operatio praestantissima istarum potentiarum: pinde habitus optimi sunt earundem virtutes. Maior est liquida, quia virtus consistit circa perfectum ac proprium opus. Circa literam hoc mon explanatam nonnulla dubia occurrunt. Primo quaere aliae virtutes morales denominentur: cum consuetudine ac more ex sedo ethicorum ac L quirantur pariter & intellectiui. Habitus siquidem illi ex actuum reiteratione emergunt. Sedo intellectus reipsa est appetitusi quomodo virtutes huius libri habitus intellectiui appellitentur. Capta enim scientia hoc pacto ratiocinabor, huic intellectu scientia inhaeret: at hic itellectus est voluntas: proinde scientia voluntati ihaeret, expositorie praemissae minime sunt respuen dae: igitur nec illata conclusio.
¶ Tertiopotentiae distinguuntur peractus & actus per obiecta, sedno de ania, sed obiecta spe cie dispescuntur reipsa itaque & ipsae potentiae.
¶ Quarto nihil est pars suimet: potentia contemplatiua est anima reip sa, proinde non est eius pars. Eodem mon de parte consultatiua ratiocinabor. De habitibus naturalibus ac infusis neutiquam. Proptitudo naturalis ad bonum nullum habitumponit, ac habitus superne infusi Aristotelem praetereunt, allata dubi tabilia ea serie quam proposita sunt declarabimus, relictisque aliorum frigidis rationibus carptim dicimus. Ad primum virtu tes tam mentis quam appetitus consuetudine parantur, ac illae virum bonum minie efficiunt scribente Arist. ii. ethi, scire pa rum prodest at virtutes eligere autem non parum (vetusta translatione non semel vtor, signanter quando memoriter recito) istae vero virum moratum atque probum efficiunt, temperantus ac iustus, est bonus, temperantia ob connotatum & philoso¬ phicam acceptionem probitatem includit, alioqui ipsa est bonis malisque communis, secundo moralis sola actuum ratiocinatione sine extrinseco doctore paratur quicquid praeceptor dixerit nisi homo ad bonum assuescat flosculos morum minime assequetur. In prauorum corda intellectiuae virtutes, vel eis quasi nolem tibus instituantur, verberibus iuuenes quodammodo inuitos ad disciplinas coartamus, a consuetudine morales nomen accipiunt. secundi ethicorum primo. Verum non totaliter, cum intellectuales etiam more pro creantur, mos consuetudinem significat dicentibus haebreis, nisi circuncidimini secundum morem legis moysi non potestis salui fieri, actuum decimo quinto. Ad secundum dicimus quod omnes virtutes intellectus appetitui insunt, sed intellectiuae virtutes intellectui primo inhaerent. Si intellectus reipsa a voluntate distingueretur appetitui nullo modo inhaererent. Nec tale impossibile in conditionali accipere est praeter rationem, quomodo Aristoteles quarto physicorum & aliubi. Vti seriosius alias explanauimus beatus Thomas & alii intellectum ab appetitu reipsa separant, quae accidentia animae ponunt, quibus omnifariam refragamur, nec formalem distinctionem ad aliorum sensuum ponimus. Hoc enim pacto placet dicere intellectum formaliter a voluntate distingui. Alia est ratio quare intellectus. & alia quare voluntas dicatur. Intellectus munus est intelligere appetitus velle aut nolle. Ad tertiam haesitationem respondemus quod non est tanta potentiarum distinctio quanta actuum eius. Monstratur, in idem obiectum lati actus, intellectus ac voluntatis specie distinguuntur: attamen ratione potentiae secernuntur. Intellectus intelligitiratione, sui non autem appetitus. proinde in ratione potentiae distinguuntur. Ex hoc lucidum est aggregatum potentiae intellectiuae cum suo actu intelligendi ab aggregato appetitus cum suo actu specie distinguntur. Ad quartum dicitur quod animae functio ad intelligentiam solam haudquaquam terminatur: nec ad volendum eius facultas extenditur: verum ad haec & illa exspatiatur, proinde illae eius partes non ab re appellitantur.
On this page