Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

"DE ipsis igitur" &c. In hoc capite generatim intellectiuas virtutes nominitat de scientia ac arte speciatim tractat. hoc pacto ait. Cum iacta sit ratio virtutis intellectualis, proxime enartauimus omnem mentem circa verum insudare, affirmando negandoque. Rursus altius sumpto exordio omnia enucleabimus, quia in quinos distrahit sublimius auspicatur, sunt autem habitus quibus anima vero assentitur constru ctiue destructiue ve, homo est animal, homo non est asinus. Quinarium hunc munerum dictio sipas perenniter tibi notificabit, sapientia, intellectus, prudentia, ars, scientia. Inter hosce habitus veridicos ac celebritate nomi nis perdignos opinionem ac existimationem haud supputamus. Opinatione ac suspitione saepenumero ludimur alias habitibus neutiquam circumscribimur. aestimatio suspitio ac opinio coonincidunt, quidnam sit scientia de ea proprie loquendo & non metaphoras sequendo. hinc lucidum est: omnes quoque remur scitum aliter se habere non posse: sa ne quae sunt variabilia de vero in falsum currentia secundum contemplationem latent si sint an non sint. per hoc obie ctionem contra sua dicta refellit. notitia intuitina papyri aut parietis indicia euidentia causat & ille assensus est verus proinde scientia. itaque distractio quinaria est insufficiens. Hoc euacuans ait in absentia obiecti, sicut illa notitia intuitiua perit: sic assensus concomitans. Proinde ille assensus est instabilis: illeque assensus non est scien tia exacte loquendo: cum obiectum aliter sese habere queat. Obiectum propinquum & remotum contingenter sub illa ha bitudine stant. Obiectum propinquum voco hanc enunciationem paries est albus. Remotum ipsum parietem. ac eius alborem postea aliquot proprietates scibilis annectit in hunc modum inquiens. Ipsum ergo scibile necessario est: itaque est aeternum, quae enim absolute sunt necessaria aeterna sunt omnia. & praeterea plane sunt citra generatio nem & corruptionem: supramundanus Deus solus necessario est, creatura omnis contingenter est: tametsi Aristote les intelligentias caelestium orbium motrices cum sphaeris caelestibus necessarias falso putauerit esse. hic de necessita te enunciatione loquitur. Illud necessarium secunde intentionaliter nominalis haud iniuria nuncupat: sicque scibile est aeternum & aeternae veritatis. posita illius existentia. aut si mauis dicere recessario est in rebus sicut per illam significatur: quo pacto est incorruptibilis ac ingenerabilis veritatis. Dei sempiterni imaginem necessariae propo sitiones praeferunt, illius necessitatem suo modo aemulantur, sicut enim deus gloriosus necessario perenniter existit ita enunciatio necessaria quadam vmbra illam necessitatem exprimit: postquam aliter esse nequaeat quam ipsa representat. Post haec scientiae proprietates subdit inquiens: Omnis scientia ab illam callente doceri potest siue inuentione siue ab alio illam hauserit. Hoc est verum(vt primo metaphysicae infit Aristoteles) signum scientis est posse docere. dexterique est ingenii suam professionem alteri capaci communicare posse. Viuae uocis energia a docto emanans auditorum praecordia penetrat & scibile disci potest. Sequitur in litera. Ac ex antea notis & vt in posterioribus analecticis dictum est, omnis doctrina emergit ex recognitione praeuia. Vnde constat quod logica, libri de ani ma, omnes libri naturalis philosophiae ante hanc moralem philosophiam sunt editi. lam enim plenus dierum sacros mores in audientium aures instillauit. Caeterum doctrina & disciplina reipsa conspirant: attamen ratione differunt: vt interuallum inter londinum & eboracum coincidit cum interuallo inter eboracum ac londinum. A doctore fluit doctrina appellationemque sumit: vt vero a discipulo recipitur, disciplinae nomem vsurpat. sed alia dectrina inductione, alia ratiocinatione emergit ratiocinatio est syllogismus sub quo enthymema includitur. ad dita enim vna propositione in enthymemate suppressa enthymema syllogismi formam induit. ltem exemplum est decur tata inductio. Exemplo scientiarum principia nonnunquam explanantur. Vt exempli causa, oppositorum est idem sensus, propterea oppositorum est eadem disciplina. Atque inductio est principium ipsius vniuersalis. vt hic ignis est calidus. pariter & ille, & ille, proinde omnis ignis est calidus. Inane est more aliorum asserere bonitatem, intellectus valorem consequi iuuare. Experientia enim singularium habita in naturali proprietate conuenien tium assensum vniuersalis suapte natura cum intellectu efficiunt. Pari modo calor & rigor mutuo pugnant: albedo nigredo & ita in reliquis. proinde omnia contraria mutuo aduersantur Alia sunt principia quae sunt proloquia a notitia rerum significatarum per terminos, intuitiua vel abstractiua pendentia. Illa autem inductionis adminiculo minime egent, postquam scientialis cognitio ex notitia prima emanat. illorum positio eliditur dicentium scientias nobis insitas atque ingenitas. de quorum numero Platonem fuisse tradunt vt primo posterio rum patuit. sequitur in litera. ratiocinatio autem est ex vniuersalibus. Syllogismus demonstratiuus ex vniuersali bus procedit siue capiatur demonstratio pro praemissis tantum siue pro conclusione cum praemissis, signanter vniuersalitate posterioristica. Quid nam sit vniuersale prioristicum posterioristicum ve suis locis explanatum est. ac indecens duco hic eadem refricare. Sunt enim principia, ex quibus ipsa ratiocinatio constat. Quorum principiorum mediate aut immediate non est ratiocinatio sed facilis inductio. Cape conclusionem remotam. Euclidis: illa in principia propinqua resoluitur: ac rursus illa principia ad dignitates vsque in quibus quiescendum est lumine naturalis intellectus mox talibus assenseris, Omne totum est sua quantitatiua parte maius. Quaecumque sunt aequa lia vni tertio continuo, ea inter se aequalia sunt. Propterea scientia est demonstratiuus habitus non topicus, neque sophisticus: quamuis actui scientia conuenit, illa tamen scientem absolute non denominat: ideo ab habitu splendescit. In resolutiuis de his abunde determinauimus. Conclusionem demonstrandam per eius causam demonstrare oportet: vt deliquium lunae per interpositionem terrae inter lunam ac solem. Per opposita cornua lunae eius lumem a sole emendicari partim ratione partim experimento nosti, tamen lunae eclipsibilitatem deprhendimus hoc pacto syllo gizando omne corpus lumem ab alio suscipiens per opaci directam interpositionem suo lumine frustratur. at luna est huiusmodi cum inter ipsum & solem globus terrae interponitur, in luminarium oppositione: vno in capite draconis, altero in cauda meante: Verum quia haec in posterioribus analecticis sunt latius videnda nunc receptui canamus. Sequitur tunc eum quispiam scit cum aliquo mon credit. Credere hic ad firmiter & euidenter assentire extenditur. Per aliquem modum assesum euidentem intelligit. Per sequentia id enulceat dicens Sint illi principia nota: si enim non sunt conclusione notiora, per accidens scientiam habebit. Et si conclusio esset principiis notior esset petitio principii fallacia in materia peccans. Per accidens iste scientiam habebit pro quanto euenire potest vt hanc conclusionem per quaedam alia principia nouerit, & non per illa principia quae non magis cognoscuntur. Principia itaque demonstrationis conclusione erunt euidentiora. Quia propter vnum quodque tale & illud magis primo posteriorum. Si no titia conclusionis euidentiam a principiis desumat illa principia esse notiora necesse est. Nec propterea. consequens est vllam ambiguitatem in conclusione latere. In euidentia signandi sunt gradus. Per hunc igitur maxime modum strictim de scientia determinatum sit: remanent tamen nonnulla ancipitia discutienda. Primo de suf ficientia horum iudiciorum numero qunario recitatorum. Secundo videntur ars & prouidentia deceptionis capaces mo re opinationis. Tertio, fides est assensus verus firmusque quo mediante circumscribitur nemo proinde membra distrahentia distractum exuperant. Ad primum horum dicitur, quod sufficientia sic paucis colligitur. Omnis habitus veridicus aut circa contingentia aut circa necessaria insudat. Si secundum, hoc trifariam distrahitur: aut circa immediata, & sic est intellectus: vt enim dicitur secundo posteriorum, illa paruo adminiculo ab intellectu capiuntur, propter ea eius appellationem sibi vendicant. Vel circa mediata demonstrabilia, & est scientia. Vel circa haec & illa nodus illa coniungens: & sic est sapientia. Si primum id bifariam euenit, vel circa agibilia & sic est prudentia, vel circa factibilia: & sic artis nomem adipiscitur. Ad secundum dicimus quod opinio & suspitio ex seipsis errorem minime extru dunt, assensus enim cum ambiguitate oppositi implicant: ars vero & prudentia ex seipsis in verum tendunt in quae dece ptio minime cadit. Non enim est artis falli. Sed eius oppositi. Et sicut prudentia deceptionis est expers: ita & ars illusionis immunis existit. Proinde prudentia ac ars sunt habitus veridici, contingente illusione desinunt esse tales. Adhaec nobiliores sunt habitus subiecta nobilitantes. Ad officinam Apellis pictoris execellentis plae rumque. Alexander magnus ventitabat, edicto vetans ne ab alio depingeretur. Et Lylippus adeo in sculptura claruit vt ab eo solo idem Alexander fingi voluerit. canente Flacco. Edicto cauit, ne quis se praeter apellem Pingeret aut alius lysippo duceret aere. Phidias, Polycletus. Aristides thebanus, & plaerique alii ea arte claruerunt. Vnam Ari stidis tabulam Attalus rex centum talentis emit: quocirca non inter veridicos stabiliuntur ac sublimem locum sibi vendicant. Fides non mere naturaliter geneatur: sed a voluntate & motiuo procedit. & si ex vno antecedenti fidei aliter assensus mere naturaliter procreatur, adhuc libertas est in prima radice antecedentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3