Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

"TRia autem sunt in anima" &c. Nosse oportet quod quatuor sunt potentiae animae quam suarum operationum sunt fontes. Prima vegetatiua: quae est potentiae nutriendi augendi ac simile generandi in specie. Eadem vulgatiore vocabulo vegetatiua vocatur, haec vis non est principium humani actus, plantis enim convenit. hancque phi losophus praetermisit, cum manifestum esset illam non esse originem humanarum operationum. Et quia tribus animalia mouentur, vt tertio de anima scribitur, tres fontes nostrarum operationum ac veritatis assumpsit, vt paulatim ad habitus intellectiuos descendat, sensus enim non est potentia rationalis. Appetitus sensitiuus sensum sequitur & est ap petitus. Quaelibet cognitiua potentia sua cum appetitiua respondente conspirat sicut intellectus est voluntas, cuilibet sensui exteriori interiori ve sua appetitiua respondens coincidit, & idem adaequatum obiectum sibi vendicat, visua pulchro visibili(vt prouerbialiter traditur, pascitur. Et propterea visus inquantum appetitus approximatio nem obiecti conuenientis expetit. Sic de auditu somnii cymbalorum bene sonantium, praecipiente: qui in quam tum est appetitus illa melodia spiritualiter alitur atque confortatur. Et sicut appetitus sensitiuus sensationem praerequirit: sic appetitus intellectiuus intellectus actum efflagitat, & eam ob rem appetitus intellectiuus fertur.

2

⁋ Sequitur in litera. Atque sensus nullius est principium actus humani, bene tamen est origo veritatis, nihil sensibile ab intellectu capitur, nisi prius a sensu sentitur: sed nostras operationes non elicit. Fulcitur sic illud. Hoc quod est commune homini cum belluis non est fons operationis humanae: sensus est huiusmodi igitur, pecora enim sensum habent, attamen non agunt: sed instinctu naturali congenito aguntur. Rationis enim sunt expertia. Sequitur. Est autem in appetitu, remoto sensu, reliquum est vt appetitus & intellectus sint rerum agendarum capita. Ostenditur sic, Ea quae ad res agendas cum quadam consonantia concurrunt, sunt principia rerum agendarum: ea est conformitas vt vnum ostendat aliud ostensum sequatur. At mens & appetitus sunt istiusmodi: igitur, Minorem sic notificat. Quod est apud appetitum prosequutio vel fuga. hoc apud intellectum est affirmatio vel negatio eiusdem rei. intellectus affirmationem edit, dicendo hanc rem esse bonam, diligere proximum: tum rationalis appetitus bene inclinatus id prosequitur, proximum diligens. Pari modo quando intellectus negat aliquid esse bonum vt moechiam, appetitus rationalis illam refugit. Qua de re prosequutio in appetitu est sicut affirmatio siue assensus in intellectu: & ffuga in appetitu est instar negationis siue dissensus in intellectu. Sequitur. Quare cum moris quidem virtus sit habitus electiuus, secundo ethicorum, requiritur harmonia inter intellectum atque appetitum: lectio autem appetitus cum deliberatione. Octauo capite libri praecedentis dixit philosophus: ea cum electione agimus quae antecessit deliberatio: igitur, ob haec ipsa rationem mentis esse veram & appetitum in agendo esse rectum opor tet: si electio sit studiosa: atque operaeprecium est illam rationem eadem dicere & monstrare & hunc appetitum illa prosequi, & haec mens actiua fertur. Pari iure eius veritas est actiua. Actus appetitus igitur studiosus erit rectae rationi consentaneus. Talem mentem actiuam vulgo practicam appellitant.

3

¶ Sequitur in litera con clusio quaedam. Mentis contemplatiuae, quae est fons contemplandi non agendi, bonum ac malum est verum ac falsum, hoc enim est totius mentis scilicet actiuae atque contemplatiuae opus. Bonum est veritas, malum falsi tas differenter tamen. Sane verum apud mentem actiuam cum appetitu recto concurrat. Notitia actiuaest actus eliciti ac imperati directrix, & actum voluntatis studiosum esse illi consentaneum necesse est. Non enim est sui gratia, sed operis, hanc consonantiam actus intellectus, appetitus actui praestat & contra. Nec hoc dissentaneum arbitreris. Exemplum in simili Socrates est causa quare Plato est illi vicinus & contra. citra enim vtrumque non erit haec reciproca denominatio. Mens speculatiua quae in veritatis agnitione desinit, est propter se: translatitio circulo suam theoricam concludit, a speculatione auspicatur ac in speculatione quiescit. Mens vero actiua ad opus progreditur: in operatione vero figit pedem, quia eam intendit. Caeterum specu latiuae mentis bonitas est veritas: eiusque malum est ignorantia prauae dispositionis, & purae negationis eorum quae scire homo est obstrictus. In actiua mente, prudentia est eius bonitas: imprudentia eius labes. Haec imprudentia cum stultitia est semper, ac huius mundi prudentia, saepenumero concurrit. In intellectu est ars tanquam illius perfectio & eius contrarium labes. Sequitur in litera. Electio igitur actus principium est vnde motus hoc est in genere causae effectricis per actum exteriorem operationem siue actum imperatum intellige sicut cepit primo ethicorum principio capite in frontispi. Capientes ipsum pro actu elicito inaniter se fatigant. Actus elicitus est actus imperati effector, nono metaphysicae, sed non in genere causae finalis, aliud enim ob finem fit. Sequitur alia conclusio. Aptus autem & ea ratio quae alicuius est gratia, electionis est effectrixi prudentia est alicuius gratia, non autem speculatio. Hinc corollarum subortum infert inquiens. Iccirco neque sine intel lectu simplici apprehensione, neque mente hoc est ratiocinatione prima ipsa electio nascitur. Secundum Aristotelem triplex est intellectus operatio: scilicet simplicium apprehensio, compositio & diuisio, atque syllogismus etiam citra habitum perfecta electio haud procedit. Et quia quispiam obiectaret, actio omnium habitum antecedens est electio: subdit se intelligere de actione bona intensa, ac propense elicita. Subdit, sine namque mente atque more non est actio bona. Quomodo autem prudentia ad studiosumactum requiritur, accommodatiore loco habendus est sermo. Sequitur in litera. Nec item contraria est intellectu & mente: attamen ad malum minus deliberationis sufficit quam ad bonum, haec deliberationem formalem efflagitat, illam deliberatio interpretatiua struit. Ad ma liciam satis est habere tempus deliberandi & deliberationem negligere. Sequitur in litera. Mens autem ipsa nihil mouet. Mens in communi nihil mouet, patet de contemplatiua mente quae ad opus haud quaquam excitat, tertio de anima. Sed ea quae est alicuius gratia mouet, eandemque actiuam appellamus. Haec etiam actiua effectrici menti praeest. Probatio. Nobilior habitus suo subiecto praestantiorem denominationem elargitur: at prudem tia arti praecellit, & ex consequenti ars prudentiae ancillatur. Subdit causam quare mens actiua factiuam anteuadit, quod vnus qui facit gratia finis facit. Ratione alterius finis ab aedificatione & aedibus etiam extructis, vt pote vt a rigore brumae, & totius hyemis & ab aestiuo calore defendatur sua aedificatio: nec structura est simpliciter hnis, sedin vlteriorem ordinatur. Sed non id quod agitur. Bona actio est finis habitus natus & con genitus. Habituatus succurrere indigo, vult delectabiliter illi opem impendere, sine relatione alia alterius scopi. Et ille actus est bonus: & huius actionis est appetitus. Proinde intellectus actiuus non iniuria factiuo praeponitur, quare electio est intellectus appetitiuus vel appetitus intellectiuus. Hoc est pro actu intellectus in recto supponit appetitum connotans, vel pro appetitione accipitur, consultationem ac deliberationem praeuiam connotans. Secundum modum obuiis vlnis, vt in. 5 amplectimur. Et tale principium summum est ipse homo agendi per intellectum & appetitum. Homo est principium. quod & appetitus principium quo. Sic intellectus est principium quo, & item intellectus erit principium quod respectu potentiarum eius. Nulla autem res fa cta est eligibilis. Declarat nunc circa quam materiam electio cadit: ostendens non esse praeteritorum sed futurorum: & non omnium, sed tantum eorum quae fieri vel non fieri valent: & non a quocunque, verum a nobis. Ex isto & plerisque locis erubescat Lutherus libertatem arbitrii negans, quam Aristoteles naturae magisterio non clam nec vno loco ponit. Nulla enim res facta (inquit) est eligibilis. Nemo eligit pergama troiae expugnare. Erat autem llium Priami regia ascriptoribus pleno ore celebrata, & signanter ab Homero vate in lliade. Propterea Alexander ille ma¬ cedo qui rerum gestarum gloria nomen magni tulit. Achillem felicem asseruit, quod Patroclum fidum amicum in vi ta est nactus, & homerum in morte. De futuro contingente consultamus, de eclipsi solis & lunae laboribus futuris minime consultamus quia tales eclipses nobis inuitis necessario eueniunt. factum quod non contingit non esse effectum. Nostri prouerbialiter aiunt stuprata virgine ac effuso lacte in cineres nullum est remedium. in dicti roborationem philosophus, Agathonis philosophi assertionem affert, infectum vt faciat quod factum est atque peractum. Peractum dicit ob tales. Antichristus fuit futurus: illa praeteritionem redolet. verum quia illius veritas futuritionem respicit non est peractum. Postea epilogat inquiens. Opus igitur vtriusque partis intellectiuae, scilicet contemplatiuae & ratiocinatiuae veritas est, differenter tamen vt nuperrime edisseruimus quando quidem omnis dispositio animi perfecti ad suum opus est virtus. vii. physicorum, ac habitus secundum quem anima potissime verum dicit, est dispositio partis animae perfectae & habituatae per eam, & est ad eius optimum opus quod est verum enunciare. Quocirca talis habitus est illius partis animae virtus. Hic dubitabimus, primo quid est pra xis ac speculatio & sub quem istorum modorum logica cadit. Secundo an ad praeteritum vlla sit potentia. Respon detur ad prius quod praxis est actus elicitus aut imperatus ipsius appetitus: quo circa nullus actus intelllectus est praxis quanuis in nostra facultate sit situs. Secundo patet, quod peccatum est praxis, notitia practica est iu dicium praxis regulatiuum. Notitia actiua, & contemplatiua iudiciis & non aliis apprehensionibus conveniunt. Speculatio vero est actus intellectus ad nihil aliud extra genus contemplationis finaliter ordinatus. Vlterius patet, quod prudentia est notitia practica, moralis philosophia est practica. Hugo a sancto victore in dida scalico ait, practicam in ethicam oeconomicam ac politicam esse diuisa, scopus moralis philosophiae est vt probi euadamus. dicente Aristotele secundo ethicorum. Non vt sciamus quid est virtus scrutamur: sed vt bo ni efficiamur. Dicimus logicam ac triuiales artes cum quadriuio speculatiuas non autem actiuas. Insultas, aristoteles. vi. metaphysicae: physicam, mathematicam ac metaphysicam speculatiuas ponit, & de logica non lo quitur. Insuper Augustinus octauo de ciuitate dei hoc pacto ait, plato commendatur, qui omnem philosophiam in tres partes diuidit in contemplatiuam quam naturalem vocant, in actiuam quae ad mores instituendos per tinet: & in rationalem quae verum a falso discernit. Respondetur quod aristoteles triuiales scientias speculatiuas supponit, nec Augustinus rationalem contra speculatiuam distrahit. Ad secundam dubitationem partita est positio. Plerique enim theosophorum Aristotelem ac Agathonem imitantur, & via haec est communior. Gregorius Ariminensis vtranuis partem tutari satagit ac rationes hinc inde motas eluere. Petrus aliacensis affirmat Aristotelem non consequenter locutum fuisse asserentem ad futurum esse potentiam & non ad praeteritum: ita enim facile secundum sicut primum sustinetur, quinimo ait naturaliter loquendo secundum ad primum sequitur. hic semper dicere assueui, si verbum potest late extendatur vt ampliatio ad praeteritionem se diffundat pars constructiua est perspicua: nec in ea parte est vlla controuersia, seclusa illa ampla acceptione potest vt ad praesentia futura applicetur. aristotelicum modum verum opinor nec Gregorius rationes ad oppolitam partem eluit. ac de aliaco ampulose in Aristotelem incassum blaterat. Capio Platonem futurum hinc ad centum annos: eius futuritio praepediri potest, illius progenitores cor rumpendo auum ac patrem, sic per corruptionem aliquarum rerum aut illius procreationem impediendo illam falsificabo: satis enim deus potest adhuc posthac facere ne vnquam producatur, secus est de hac adam fuit, quae a nullo de futuro contingente dependet quemadmodum haec Antichristus fuit futurus. Dicis poterat enim deus non produxisse Adam. iam non capis cardinem negocii, amplitudinem acceptionis potest exuendo ante omni a id efficere contendas, ac postea imaginare. Haeres quare Agathonem introduxit, quare hoc solo dixit. Respondetur quod veterum autoritatibus sua dicta aneipitia munire solet: nec libenter primus potentiam dei minuebat, sed praedecessorum placitum sua assertione firmauit: hoc solo inter illa quae interdum potentiam ad esse & non esse habuerunt. Interdum socrates non fuit at postquam fuerit adimitur potentia illam verificandi, de impossibili simpliciter noto tali nulla est potentia. Dubitatur an ratio est principium elenctionis effectiuae. affirmatiue respondemus. patet aristotelica auctoritate. In oppositum argumentor, electio est libera. itaque a libera causa suam originem trahit hoc breui diluitur. Sufficit voluntatis libertas. Torquamris quomo intellectus, & voluntas sunt in anima cum identificentur. Dicoid vsu venire non semel. Virtus enim dei est in deo. & quia intellectus vnum munus animae obit. & appetitus aliud, vterque in aia esse fertur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2