Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

"CVm autem scientia" &c. Hoc caput breue in geminas partes diducitur. In priore parte conclusiones negatiuas adducit quibus intellectum a caeteris habitibus mentis separat. In secunda costructiuam partem affert, qua euulgat intellectum esse habitum principiorum. In primis sic ait. Cum scientia sit circa vniuersalia & necessaria: & circa conclusiones demonstrabiles: & cum sint principia ex quibus tales conclusiones & omnis scien tia scatet: profecto principiorum huiusmodi rerum scibilium aliquis habitus peculiaris fuerit, non autem scientia ars, non prudentia non sapientia, itaque alius erit habitus. Qu scientia non sit habitus principiorum hoc modo ostenditur, scientia est de iis quorum est demonstratio: ac principiorum scibilium non est demonstratio: igitur principiorum non est scientia. Secunda conclusio, Ars est eorum quae aliter possunt se habere: at principia rerum scibilium nequeunt aliter se habere, igitur illorum non est ars, sunt enim prin cipia atque causae necessariae hoc est causam necessariam important. Et eodem medio ostenditur quod non est prudentia: cum obiecta prudentiae sint contingentia.

2

¶ Alia conclusio in valore est. Sapientia est etiam de conclusionibus demonstrabilibus: at principiorum non est demonstratio: proinde illorum non est sapientia in quantum conclusio. Sequitur. Quod si ea quidem haec conclusio constructiua hoc pacto stabilitur, Principiorum rerum scibilium aut est scientia, sapientia, ars, prudentia, aut intelle¬ ctus: at illorum non est ars, nec scientia nec sapientia nec prudentia: igitur illorum est intellectus: a sufficiem ti deductione, artem hic philosophus breuiloquii causa minime supputauit. Hoc enim tanquam perspicuum reliquit.

3

¶ Circa literam dubitatur. Nam Euclydes & alii authores ex conclusionibus iam demonstratis alias conclusiones inferunt: itaque principiorum est scientia. Secundo haeres: quia intellectus principiis indemonstrabilibus citra vllum habitum assentitur, qua de re inanis est principiorum habitus.

4

¶ Bifariam prior haesitatio soluitur: vno modo sic, Principium in vna scientia vt in subalternata, est conclusio in subalternante. Secundo quod loquitur de primis principiis quae sunt dignitates.

5

¶ Ad secundum negamus intellectum esse eam ob causam ociosum. In ipsis enim anteloquiis habitus procreantur. assensus huius: omne calidum est calefactium, habitum generat. Pari modo assensus actualis huius omne totum est manus sua parte, habitum parit. Capimus hic intellectum pro assensu praemissarum, & non pro potentia animae, habitus habentem promptificat ac interiorem actum coefficit. Caeterum habitus principiorum instar primariae lucis se habet. Sane lux per se sine alio adminiculo videtur. coloris more scientia insequitur, lucis patrocinio color videtur.

6

¶ Ambigitur tertio, an moralis philosophia sit scientia. Re spondetur quod moralis philosophia. maiore in parte habitus appetitus tractat. palamque est hanc non esse scien tiam. Prudentia ad moralem philosophiam attinet, & si illa sit singularium iam non clam est illam a scien tia dispesci. ldem est in vniuersalibus contingentibus. Prudentia in casu cum scientia concurr ere potest. Satis est illo discrimen rationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6