Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

DE prudentia vero. Superius philosophus declarauit binas virtutes intellectiuas, quarum vna specula tiui intellectus, altera consultatiui nec non factiui perfectio est. Nunc autem de altero habitu mentis consul tatiuae aperit scilicet prudentia quae ipsius consultatiuae non effectiuae sed actiuae est perfectio. Hoc caput trifatiam distrahit: in prima parte prudentiae materiam monstrat, in secunda discrimen inter artem scientiam atque prudentiam explanat: demum subiectum in quo & obiectum circa quod prudentia insistit, explicat. An omnia diuulgat quisnam est ipse prudens ex subiecto ac eius habitudine, iterum atque iterum accidentis conditio praehenditur. Ecce in valore literam, Prudentiam facile perceperimus si consideremus solicite illos quos omnes prudentes nun cupant. Prudentis est munus considerate consulere circa illa quae sunt homini bona honesta ac conducunt: quae sunt bona vtilia non particulatim vt quaenam ad incolumitatem vel robur conducunt. sed quaenam ad bene beateque viuendum conveniant. Solent philosophi in moralibus ac aliis disciplinis probationes ex commu ni hominum iudicio sumere. Non omnino vana est fama populi multitudine decantata. Argumento est illud ita esse. Prudentes illos dicimus esse qui excogitant acute media ad aliquem finem studiosum: in quo non est ars circa opificia ipse prudens minime desudat. ltaque is est prudens qui ad consultandum est promptus. Sequitur. consultat autem de his nemo &c. Discrimen inter artem, scientiam ac prudentiam affert. Ne mo de necessariis (ait) consultat, neque de his rebus quae a nobis agi non possunt: sed a natura vel alia causa aguntur. Non enim consultamus de hisce rebus quae aliter sese habere queant, cum obiecta scientiae & pru dentiae distinguuntur distinguuntur & ipsi habitus. Praeterea scientia est cum demostratione: ac prudentia est demostrationis exsors. Proinde prudentia non est scientia neque prudentia est ars. Habitus quorum naturae sunt diuersae sunt inter se discreti: at effectio & actio sunt operationes diuersae. aliud enim est genus actionis aliud effectionis. Non est vis de genere praedicamentali. satis est quod ars ad factionem prudentia ad actionem attinet. Sequitur, restat igitur &c. Ex supradictis diffinitionem prudentiae subdit inquiens. Cum prudentia non sit scientia nec ars: restat vt prudentia sit habitus agendi vera cum ratione circa ea quae sunt bona & mala. Et quia nouissima particula elucidationis eget, scilicet prudentia versatur circa illa quae sunt homini bona & mala: hanc trifatiam probat. prima ratio est. Scopus factionis quam ars dirigit est alius ab ipsa factione, pu ta aedificium aut protectio ab imbrifero aere: at finis actionis cuius prudentia est directrix non vsquequaque est alius ab ipsa actione, felicitas est operatio animi secundum prudentiam, quare prudentia versatur circa ea quam sunt homini bona & mala. Secundam rationem a signo depromit sic. Periclem ac similes viros, prudentes appellitamus, fuit pericles xant ppi filius vt Plutarchus ait, orator vehemens: coruscationes enim effundere, ciereque tonitrua dicebatur. cumque horrendum in lingua fulmem gerere dixerunt, suggestum ascensurus diis vota fecit, ne quod verbum se imprudente aut inuito effiueret, futuroru praesagus, cuius rei euidentiam hoc argumento cape. Cum Lacedaemonii atticos fines depopulaturi essent, in pulpitum ascendit, & atheniesibus monstrauit id temporis mini me esse manibus cum eis confligendum: & cum lacedaemonii ipsius pericli agros non tangerent vt populi inuidiam in eum ex citarent, & irati eum patriae proditorem appellarent: Reipublicae suos agros contulit: & sicut prauiderat ita contigit. Ter tio idem alio argumento id fulcit, quia temperantiam prudentiae conseruatricem appellitamus. porro ipsa temperantia dolorem atque voluptates moderatur, quae rectum iudicium agendi bona labefactant, speculatiuos autem assensus minus peruertunt. vt triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. Qui habet iudicium gastrim argiae immersum agendo rum scopum haud considerat. At finis est rerum agendarum fons secundo physicorum. Praeterea qualis vnusquisque est, talis ipsi finis videtur. Et finis ad operis exequutionem incitat vt hostiles inuasiones formidans arcem extruit in qua tuto dormit. finis ille ad media ordinabilia extimulat: ita laudes esuriens ad media consequendae laudis excitatur. tametsi opposita iustitiae ac fortitudinis prudentiam laedunt, voluptas tamen intemperantia est penetrantior. Plusque ipsi prudentiae officit. Sequitur in litera. At vero artis quidem &c. Licet aliquot discrepantias inter artem atque prudentiam antea posuerit, propfer illarum affinitatem alia discrimina inuoluit: vt medici inter cholicam & nephresimlaboriose factitant. Vna differentia talis est. Artis est virtus, ac prudentiae non est virtus. Artifex saepe numero mane stertit, ignauus est in operando. quando quotidiana mercede conducitur iustitia diligentia atque vigilantia indiget ne pigritia torpeat neue lucri gratia structuram in rei publicae iacturam efficiat. At prudentia, alterius virtutis moralis haud est indiga: cum ipsa tale incrementum susceperit nec citra eam perduret. Inter prudentiam ac caeteras virtutes est. nodus atque indissolubilis nexus vt postea loco accommodo vberius disserere proponimus. Sequitur in litera. Et in arte quid. potius est eligendus artifex qui sponte in opificio peccat, quam ille qui inscius peccat. Hic enim est artis ignarus ille vero peritus artificii, malus tamen homo vt vetustos tuos cacabos concinnans oscitanter, hiatus & rimas sic reparat vt cito ad concinnationem iteratam vocetur. Secus est in prudentia. Deterior enim est ille qui sua sponte quam qui praeter intentionem circa prudentiam delinquit. hinc sanctus Paulus euangelii altisona tuba veniam consequutus est quia ignorans exorbitauit. Astutus autem vt achitophel sciens in ipsam prudentiam delinquit. In caeteris virtutibus hoc vsu venit, qui sciens contra eas facit grauius in eas praeuaricatur quam qui ignorans eas praetergreditur. Patet igitur quod prudentia quaedam est virtus hominem totum bonum denominans, non autem ars. Nulla est illatio. Hic est peritus latomus aut faber tignarius, igitur est bonus homo. Sequitur in litera, Cum autem sint duae partes animae. Postquam multiplex discrimen inter prudentiam & artem Aristoteles assignauit: nunc earundem convenientiam subiungit. inquiens, quae sunt ani mae partes rationales, scilicet speculatiua seu cotemplatiua & consultiua quae vulgo intellectus practicus atque spe culatiuus feruntur. Prudentia erit in altera scilicet in consultatiua & ratiocinatiua. Est etiam principium opinandi quia vtraque scilicet opinatio. Et prudentia circa id in obiectum in genere versatur scilicet ea quae possunt aliter sese habere: vt ante vidimus. Opinio est de naturalibus quae a nobis fieri non possunt eam ob rem non est virtus, quia non est circumspectioni obnoxia. Opinio interdum est necessariorum atque impossibilium: vt deus potest facere infinitum, nullum deus infinitum efficere valet. Atque prudentia non est habitus cum ratione solum, quinimo rectum appetitus actum sibi asciscit, quia gratia illius dirigitur. Illius signum est, huiusmodi habitus opinatiui. obliuio cadit: non autem prudentiae. Patet. operationum humanarum crebram affluentiam prudentia in quotidiano vsu contingit. Etiam, quanto homo est annosior baculo nixus, tanto magis feruidis operibus atque defecatis incumbit. lam enim perturbationis affectus pene omnes sopiuit, sopitosque in capistro vincit. Circa hanc literam aliqua dubia adhuc occurrunt, obiiciens probo prudentiam esse operationem. Occurrit mihi in biuio inops eleemosynae indigus, illum esse pauperem censeo: & huic pauperi dandam esse stipen iudico: hoc iudicium est prudentia, vt perspicuum est & est opinio. Est enim assensus cum formidine am P biguitate haud vacans. locuples enim potest simulare se esse pauperem vt plerique mendicitate assueti factitant. Eo in statu ac similibus concedo prudentiam in casu esse opinionem. Saepe tamen numero prudentia ab opinatione differt: & si sit de falso desinit esse prudentia: nihilominus non desinit esse opinio. Eam ob rem opinio & prudentia vbique in suis rationibus formalibus siue connotatis secernuntur.

2

¶ Haesitas per quid prudentia ab aliis virtutibus dispescitur, postquam vnum aliarum virtutum moralium actus regulat. respondetur est intellectiua, virtus actiones dirigens ac specia lem modum tendendi circa operationes sortitur, qualem nulla alia virtus sibi vendicat. Non enim penes obiecta absolute virtutum est sumenda distinctio, sed penes talem modum circa ea procedendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5