Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

1

"EA vero quae vocatur sententia" &c. Sententia ac Gnome nihil aliud est quam rectum iudicium in inFtellectu viri boni & aequi rigorem legis n on sequentis, sed ad rectitudinem rendentis: talis autem sententia est aequitas: cuius mentio facta est in. x. Ethicorum cap. io. Praeter id, vnum ad appetitum, aliud ad intellectum pertinet. Sagacitas & sententia grande adiumentum prudentiae praeceptiuae suppeditant. Sagacitas media inuenta bene iudicat secundum rigorem legis. Sententia qui est illust ratus in benigniorem partem tendit. Non enim poterat ipse prudens vniuersaliter loquens omnem casum emergentem complecti. Si euenerit nonnihil quod rigorem legis obseruando rigidum appareat, ipse sententia illustratus omnia in dexteriorem partem interpretabitur. Hi enim omnes quatuor habitus non praeter rationem in idem tendunt: quippe sententiam, sagacitatem, prudentiam. & mentem administratiuam ad eosdem pertinere communi vsu asserimus, dicentes illos, circumspectos, sagaces, sententiam necnon administratiuam mentem habere. Sunt omnes isti habitus in intellectu actiuo, & circa idem insudant, consultationem scilicet siue Eubuliam. Praeter id est dispositio ad quodlibet istorum quatuor. Omnis enim dispositio vbique eandem materiam atque finem nanciscitur cum ipsa forma ad quam disponit. Omnes hae potentiae, hoc est habitus extremorum sunt atque singularium, atque idem intellectus ea ratione qua est appetitus ad ea iudicanda, de quibus est ipse prudens: necnon sagax & ad ignoscendum idoneus: non tamen praeter rationem ignoscit. Quippe sententia est diuinae gubernationis aemula, quae nullum malum aliquo modo impunitum relinquit. Mitius perperam factum castigat: vitra enim condignum praemians citra condignum mulctat. Bona enim ac aequa omnibus bonis humanis sunt aequal a, ea ratione qua ad alium tendunt: quia hoc est de ratione iustitiae ad alium tendere vt in fronte quinti libri explanauimus. Sunt autem omnia quae agi queunt singularia ac prudentem singularia callere oportet: & sagacitas ac sententia circa ipsa agenda insudant. Haec autem sunt extrema. Sequitur in litera. Et intellectus extremorum est. Ad partem vtramque nomen commune scilicet intellectum speculatiuum atque actiuum accipit. Ergo intellectus est extremorum ad vtramque partem scilicet contemplatiuam atque actiuam. Vterque ergo intellectus est extremorum. Sane intellectus speculatiuus est primorum principiorum immobilium: quia necessariorum est, in quibus non est ratio, hoc est demonstratio prior. Principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus. Inter talia non cadit terminus medius cum sint propositiones immediatae, vt in posterioribus seriosius pro nostro captu scripsimus. In speculatiuis principia sunt vniuersalia: in actiuis singularia. Et haec sunt prima quantum ad nostram intelligentiam, vniuersalia sunt prima quantum ad naturam. Haec principia vniuersalia & illa singularia sunt extrema.

2

¶ Accedo ad literam. Is autem intellectus qui in agendis rebus versatur extremi contingentis atque alterius propositionis est, quia singularis est. Haec enim singularia principia sumuntur a fine gratia cuius in praesenti materia secundum circumstantias occurrentes agitur. Ex quibus vniuersale colligitur. Ex maiore autem vniuersali per experientiam cognita in syllogismo practico, & minore singulari concluditur singularis, praxis directiua. Horum enim singularium sensum habere operaeprecium est. Hic autem sensus est ipse intellectus, hoc est virtus imaginatiua, quae exteriora sensoria longo interualio exuperat, quorum collationelintellectus nomen sibi vsurpat. Ex quibus perspicuum est quod prudentia, sagacitas, sententia, ac intellectus circa extrema singularia inhiant: & ex consequio in idem tendunt, quod ostendendum manserat. Sequitur in litera. Quapropter & naturalia esse videntur. ldem alia ratione monstrat sic argumentari intendens. Illa in idem tendunt quae sunt nobis quasi naturalia atque congenita: at haec sunt huiusmodi: proinde in idem tendunt. Minorem patefacit, sic inquiens. Quare sapiens, hoc est metaphysicus atque physicus nemo sine labore est: attamen homo sagacitatem, sententiam, necnon intellectum natura habet. In cuius argumentum haec aetates comitari rentur, & hanc aetatem diuino munere concessam intellectui praestare. Aliqui hanc peritiam in. 5. anno, aliqui in minoribus annis hanc industriam congenitam suscipiunt, secundum longaeuitatem & organorum dispositionem, qua de re intellectus est origo atque demostrationis scopus. Quia demonstrationes prudentiales sunt ex his. i. propositionibus singularibus, vel saltem ex altera singulari: & de his, hoc est conclusionibus singularibus quae a singularibus a nobis operabilibus sumuntur. Vt omnis cholericus cholera commotus blandiloquentia est mitigandus. lste commilito meus literario ludo est huiusmodi, igitur lenitate est mitigandus. Et cum prudentia circa singularia versetur, non minus prudentum seniorum in demonstrabilibus sententiis atque opinationibus adhaerendum est quam demonstrationibus. Illius assertionis causam extemplo subdit inquiens, quia iam longa rerum experientia magistra, vsum habent. at ipsa principia mentis acumine cernunt. Quia visus omnium sensoriorum firmissimum testimonium praebet ipsum praeponit. Isaac auditu non fallebatur, si oculis non caligasset neutiquam a lacob circumventus esset. Quid igitur prudentia ac sapientia existat & in quibus vtrauis laboret diuersarum animae partium, & in quibus vtraque insudet iam retulimus: quare par est huic materiae finem imponere.

3

¶ Ambigitur quamobrem hosce praefatos habitus, potentias appellitauerit. Remspondetur cum aetatem ac naturam citra eruditionem immitantur non ab re potentiarum nomina subeunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11