Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 10
"ESt autem & ipsa sagacitas" &c. Prio monstrat suo more quiod non est sagacitas, deide quid sagacitas. Igitur sa gacitas & eius contrarium hebetudo a quibus homines sunt sagaces ac hebetes non sunt omnino ide cum scia ac opi nione. Nam illo dato. Oens scientes ac opinantes essent sagaces, consequans liquat esse falsum. Nec est scia particula ris vt medicina de sanitatibus, aut geometria circa magnitudines. Neque enim est de his quae semper sunt & non mouetur, vt primus motor aut intelligentiae quae nec corrumpuntur nec mouentur. Neque sagacitas est de his quae a quouis fiunt, sed praecise de his de quibus quispiam ambegerit aut consultauerit. Neque sagacitas est prudentia, quia prudentia e praeceptiua & eo prudentia tendit, vt quidnam agendum sit aut non agendum praecipiat. Sagacitas est solum iudicatiua dae mediis inuentis a bene consultante. Sagax sollerter iudicat. Aliqui enim sunt inuentiui non autem ancipitum in proptu resolutiui. Aliqui bene resoluunt & quidem repente, non multum inuentiui, vti in sorbonica palaestra ac vico stramineo videre est. Nec mirabere. Ipse de artifice funambulo iudico, tamen in morem bouis super nauticum funem a terra erectum obambularem. Addit philosophus quod idem est sagacitas & bona sagacitas, subidicans sagacem non esse astutum vt plerique arbitrantur: itaque in bonam partem vsquequaque accipitur, cui non accidit illa acceptio consultationis bonae aut malae. Sequitur. Neque autem habere video &c. Quia hoc sicut pleraque alia ab aliis frigide ac ieiune enarrata sunt ideo pro captu meo literam aptius exponam. Sagacitas nec est prudentia habita a quopiam, neque prudentia in actuali acceptione a praeceptore: quinimo nullo modo est prudentia. Quid ergo? Est enim sagacitas in vsu existimationis ad bene iudicandum de iis de quibus prudens comminiscitur: & perinde emergit sagacitas cum sedulus discipulus dicit ea quae a praeceptore traduntur. Verbi causa: Apud diuinum Platonem multa media pro tali aut tali materia inter docendum proponentem assident discipuli varia Miuerua pollentes, illorum qui recte iudicant optimam inuentionem medii, sunt sagaces: hebes enim inuentionem conducibilem supprimit, deteriorem viam acceptans non sic ipse sagax. Ecce sollertiam bonae consultationis siue euboliae speciem cum ipsa sagacitate. Bene consultus medium conducibile hinc inde volutans, caput scalpens aut vngues rodens inuenit cum quadam temporis conducentia: sollers enim minore maturitate medium depromit, & ipse sagax tamquam Argus linceis oculis optimam inuentionem ab aliis segregat. Verborum prodigalitate nolo digladiari, an sint prudentiae necne: verum vt consentanee ad Aristotelem dicam, ad illam plurimum attinent: sunt enim eius partes quasi integrales aut subiectiuae: sicut in Theosophia dicimus, quod restitutio & satiffactio sunt partes poenitentiae. Vel si dicere mauis capiendo prudentiam in toto suo ambitu, sunt illius partes. Sagacitas reipsa est prudentia ac pars subiectiua sic gnome siue sententia. De prudentia monastica oeconomica & ciuili non verto in dubium quin sint partes subiectiuae prudentiae: sed praecipuum est in prudentia. Praecipere video nonnullos qui parum olei in peripateticorum dogmate consumpserunt in hoc diuum taxare Thomam: perinde ac si ex eius fonte illa tempestas imperandi emanaret: cum illud in litera Aristoteles affirmet. Non censeo philosophum aliquid gratis in morali philosophia asseruisse: sed cum magno examine atque trutina digessisse, ac saepius hasce materias inter suos auditores agitasse. Moralem philosophiam, vt Cicero inquit, caelestis ille Socrates caelis deuocauit, cuius lacte Aristoteles a teneris annis alitus, post senticosas professiones huic morali philosophiae sese dedidit.
¶ Quaeremus itaque quo¬? C modo prudentiae est praecipere cum nullum auctoramentum intellectus super appetitum vendicet. Hanc quaestionem carptim extricare curauero. Dico igitur hanc vim imperandi non a solo intellectu profluere, sed ab eo cum appetitu intellectiuo consentaneo. Est enim inter hasce virtutes eonnexus quidam ac glutinium. ltaque prudentia opem appetitus illi adiuncti implorat. In eo negocio duorum concurrentium scilicet prudentiae cum appetitione consentanea totius imperii vis stat. Super hoc amplius capite finali huius libri dicere proponimus, cum de virtutum connexione loquemur, nunc autem compendio scribens dico consultationem ad prudentiam pertinere tamquam partem potentialem & adminiculatiuam: sagacitatemque sollertiam ac scientiam reipsa esse prudentias: sunt enim recta iudicia agibi¬¬ lium. Ita Theosophi ac morales capiunt: verumtamen potissimum prudentiae munus est imperium, in hoc illius vigor relucet: De hac autem materia nunc receptui cano.
On this page