Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

COnsiderandum autem &c. Adhuc de morali virtute speculandum est. Vt prudentia ad natiuam habilitatem sese habet, quae non est idem sed analogum & affine. Moralis virtus ad insitam virtutem sic se habet. Nam omnibus singuli mores quodammodo natura inesse videntur, non cuncti mores sed singuli. Hoc est inclinationes naturales quae nullam virtutem ponunt. Aliqui sunt masculini pectoris ad fortia opera procliui, nonnulli ad iustitiam propensi: aliqui ad alias virtutes proni. Hoc indicio hosce habitus a virtutibus remouebis. Pecoribus atque pueris tales instinctus insunt. Leo enim cordatus, lepus pauidus, vulpes astuta, citra mentem ac discursum nonnumquam laedunt: itaque non habent virtutes. Nulli iniuria est virtus. vt corpus animalis bruti siue hominis caeci si moueatur in hiatum praeceps ruit, vehemen: iusque offenditur atque errat. Haud secus naturalis virtus si cuipiam sine lumine rationis & virtutis proprie dictae insit, occasionem praebet continuo vt affligatur. Quocirca alias virtutes indagare operaeprecium est, quae cum recta ratione connectuntur, tamquam cum visuac oculo directore, ne homines tota via aberrent & offendantur. Si iste naturales virtutes metem (hoc est prudentiam) nanciscantur in agendo, habitus ille naturalis verae assimilabitur virtuti: non quod vnquam erit virtus, re ipsa est substantia sed virtute decorabitur: quare vt in opinatiuo, hoc est in opinatiua parte animae duae sunt species habilitas atque prudentia: sic in materiali sunt duae, vna naturalis virtus proptitudo ingenii ab eo minime re ipsa discrepans: attamen notio aliud connotat. Alia est etiam proprie absolute virtus: alia solum est virtus cum addito. Est deductio aequiuoci in sua aequiuocata qua deriuatione diuisum de membro minus principali absolute non praedicatur. Atque earum quae non obscure est virtus, non est citra prudentiam qua de re omnes virtutes Socratici prudentias esse existimant. Non delirant illo quo astruunt virtutes citra prudentiam non posse existere. Aliaque assertione toto caelo aberrant. Diffinientes enim virtutem dicunt, quod est habitus mentis, afferentes circa quae versatur rectamque rationem subdunt: & in virtutis finitione, tria stabiliunt, genus diffiniti, obiectum circa quod consistit, atque prudentiam illius rectricem. Omnes igitur ominari videntur talem habitum esse secundum rationem. At vltra illorum dicta vlterius progredi oportet. Is habitus est virtus qui non solum est secundum rectam rationem, verum in eodem supposito cum ipsa ratione. Hoc ob naturales seruos, suopte ingenio hebetes, dominoque obsecundantes ponit. Quo fit quod hi desides non moraliter bene agunt: perinde ac serui & belluae operantur. Quocirca citra prudentiam nemo est bonus neque citra morum virtutem prudens. Posthaec aliorum cauillum infirmat. Aliorum erat ratio disceptantium virtutes separari posse. Hoc enim pacto ratiocinabantur. Non enim quilibet est ingenio aptissimus ad omnem virtutem: vnus enim est animosus a natalibus, ac siderum influxu id capiens: alius Tersitae similis suam vmbram metuens: proinde quispiam poet vnam virtutem consequi alia nondum habita. Hanc argutiam strictim euacuat. Ingenueque fatetur id in naturalibus virtutibus fieri posse, quae nullo modo sunt virtutes: attamen non in iis quibus absolute homo insigniter prudens denominatur. Etenim cum prudentia quae est vna vnitate attributionis sicut logica, simul vniuersae inerunt. In vna enim materia non est absolute prudens: quemadmodum non dicimus illum artistam qui aceruum praedicabilium ac praedicamentorum numerum supputare solum didicit. Si quispiam docentium logicam inter reparandum logicam trica circunveniatur, pleno ore a circumsedentibus dicetur, nequaquam hic est absolutus logicus: ltaque si ob procellam eminentem quis a virtute labatur, minime absolute studiosus dicetur.

2

¶ Constat vlterius prudentia opus esse etiam si non esset actiua: nam vnius partis, mentis scilicet actiuae est virtus, & actioni confert, quia citra prudentiam ac virtutem recta electio haud completur. Virtus enim moralis scopum ac prudentia conferentia ad scopum seu finem lucidissime praeparat. Ecce prudentiae praeconia. Verum tametsi tantae laudis est circumspectissima prudentia, adhuc tamen est sapientia inferior. Nunc obiectum in praecedenti capite nondum euacuatum breui attenuat inquiens. At vero, neque sapientiae praefertur neque praestabilioris est partis animae: sicut nec medendi ars sanitati praefertur: siquidem est ob sanitatem: proinde sanitas est illa praestabilior: gratia enim sanitatis iubet. Aliud autem est iubere huic, & iubere de illo. Architectus manufactiuae iubet atque imperat: at sapientia est caeterarum artium collatione architectura: proinde nulla alia facultas illi iubet. Non enim prudentia vtitur sapientia, sed illi ancillatur, in necessariis humanae vitae illi prouidens. Quantumlibet enim aquila sublimiter volauerit, eam tamen pro cibo descendete praecipitem necessum est: sic sapiens in hac miseriae valle esurit ac sitit. Sollicita Martha illi prouidet. Quod enim prouida Martha contemplatrici fuit Magdalenae, hoc prudentia est sapientiae: fitque sapientiae gratia sicut actiua vita contemplatiuae, est causa. Demum simile est si quispiam asserat ciuilem facu ltatem diuum esse principem, propterea quod de vniuersis atque singulis quae in ciuitate peraguntur praecipit, itaque de dei maximi sempiterno cultu atque cerimoniis.

3

⁋ Circa hoc caput multa ambigua occurrunt quorum praecipua per dubitatiunculas & quaestic ines carptim examinabo. In primis dubitatur, an sit vna prudentia circa omnia agenda.

4

¶ Secundo, v trum requiratur prudentia actualis ad actum moraliter bonum an sufficit virtualis, sicut de relatione finis dicii nus,

5

⁋ Tertio, contra dicta obiico: ignorantia inuincibilis regulat actum moraliter bonum, ergo & opinio a fe irtiori si est de vero.

6

¶ Quarto, vtrum virtutes sint necessario connexae, sicut philosophus in litera innuit.

7

⁋ Ad primam dubitationem affirmatiue responderunt priscorum multi, quos Buridanus qui omner n aetatem in artibus triuerat delire insequitur. Pono itaque alias conclusiones, quarum prima est. Non ei t vna prudentia numero. Patet, nullum accidens vnum est in variis subiectis.

8

¶ Secunda propositio. Non est? eadem prudentia specialissima. Probatur, quia vbique ad distinctionem specificam obiectorum sequitur distinctiospecifica actuum & ex consequenti habituum obiectorum: sed nulla obiecta specie distinguntur, igitur. Item quis potest esse prudens in vna materia, imprudens vero in alia. Ad Aristotelem autem dico, quod prudentia est vna vti logica aut alia scientia collectiue capta, quae est ex differentibus partibus conflata, quae in vnum finem tendunt. In proposito quaelibet prudentia ad recte iudicandum circa agibilia versaturPer prudentiae vnitatem virtutum connexionem Aristoteles probat, in quaestione illius id tangemus.

9

⁋ Ad secundam respondeo, quod non: sicut nec relatio actualis in deum vt in tertio iam diximus, sufficit prudentia virtualis. ludico prudentialiter in intellectu eleemosynam dandam his quinque aut centum inopibus: conformo me illi iudicio in voluntate volendo parere rationi. Fortasse elicio decem aut centum volitiones dandi in particulari libere sine vlteriori iudicio: quaelibet harum volitionum liberarum est meritoria in habente gratiam, & ex consequenti moraliter bona ab inferiori ad superius consequentialiter. Ad tertiam respondeo affirmatiue. Patet, ludico in intellectu huic vt pauperi dandam esse stipem, demonstrando opulentum, qui sese inopem simulat: mereor, & tamen illud iudicium est erroneum, iste est pauper: licet bene ago in hac datione & iudicium sit circa rectum agibile cum bene agam me conformando illi iudicio, totale obiectum propositionale ob falsam implicationem est falsum: licet ea falsitas non a praxi proueniat vt pote iste est pauper: at hoc non refert ad actum esse bonum, sat enim est eum aut a prudentia aut ab errore inuincibili regi.

10

¶ Circa illud quod quarto loco ambigebatur de virtutum moralium connexione. Scito quod in hac parte diuersa & aduersa offendo, quae mihi non placent. Aliqui enim dicunt virtutum moralium esse connexionem in gradibus temperantiae & in gradu heroico, non autem in gradu continentiae: de quibus in septimo loquemur, Sine his gradibus conformiter ad mentem philosophi, vt putamus carptim respondebimus, Memor sis modi loquendi Aristotelis. Nemo est prudens nisi bonus, & vna prudentia non sufficit denominare virum prudentem simpliciter & perfectum: nec vna virtus sufficit denominare virum bonum simpliciter, illic em est nodus rei ad hoc vt homo dicatur absolute bonus. Dicit ipse in litera, quod simpliciter bonus. i. excellenter bonus est rarus repertu: patet ratione. Nemo enim est dicendus bonus excellenter & simpliciter qui vituperatur succumbendo, & a virtutis culmine deiicitur: at si quis virtutum compaginem non habuerit succumbedo vituperabitur: sed aliqui tentati non cadunt: ergo in aliquibus imo in multis: licet comparatiue in paucis est virtutum nexus. Qua multi non cadant patet de multis mulieribus martyrio affectis. Catherina, Margareta, Christina, Barbara, Apollonia, Agatha. Xenocrates & plerique alii inter philosophos. tunc capio in castitatis materia examinatam: cui mortem minatur tyrannus, si haec non fuerit in fortitudinis materia exer citata actibus interioribus pudicitiam non tuebitur, cui si aureae torques, margaritae & alia munera vt consentiat promittantur, iterum nisi a iustitia & prudentia praeseruabitur demum succumbet. Prudentia iudicat iniquum esse commercium, & iustitia ei reluctatur: ergo deficiente vna illarum virtutum eius virtus aut actus periclitabitur. Et non solum id verum de virtutibus cardinalibus proprie dictis, sed etiam de eis annexis vtpote liberalitate mansuetudine & his quae in quotidiano vsu versantur: ergo vna virtus periculo exposita pessum ibit nisi ei per alias succurratur. Istae virtutes sese stipant: & sicut quadratum solide stat sic virtutibus redimitus in humana tentatione non cadet. Item nemo habet perfectam prudentiam nisi versatus in omni materia prudentiali actu interiori aut exteriori: ergo ipsa totalis requirit alias virtutes morales secum coassistere¬ Et hoc est quod philosophus dicit, quod vna prudentia existente inhaerebunt omnes. Quaecumque enim connectuntur vni tertio, si illud infuerit & illa inerunt: at aliae virtutes prudentiae annectuntur, ex saepius dictis, igitur. Ambrosius super Lucam. Augustinus de Trinitate. Gregorius.. Moralium, hanc virtutum connodationem sequuntur: sic & Marcus Tullius libro Tusculanarum Quaestionum.

11

⁋ Contra istam virtutum connexionem argumentor. Primo sic. Socrates potest se exercitare in vna materia, alia non occurrente: & potest vnam virtutem etiam intensissimam perfectissimamque acquirere sine alia, hoc in multis roborare possum quorum vitia eximias virtutes aequabant, vt Liuius de Annibale poeno tradit: simile de M. Antonio Triunuiro scribunt. M. enim Antonius multis fulgebat virtutibus tamque in rebus arduis quam in aduersis animum erexit: & quanto magis aduersa fortuna vexabatur tanto se praestantiorem exhibuit: comitate pietate insignis, omni officio singulis quibusque aderat, opibus ac consilio nemini deerat: sed hasce virtutes multa vitia obscurabant. Nam inter sodales lenior illorum illecebris se ingerebat: aleam in multam noctem lusit: in ganeis ac scortorum amplexibus libenter versabatur, proinde virtutes vitiis sunt sociae. Plato dicere consueuit quod praeclara ingenia sicut virtutes multas sic quoque vitia complura effundunt. Secundo, ad hoc quod quis habeat perfecte virtutem, vel requiritur quod habeat omnem virtutem in specie, vel sufficit aliqua vna intensa: si primum dederis paucos dabis virture praeditos. Si secundum habetur intentum. Tertio, vitia non sunt connexa, ergo nec virtutes. Quartoaliquae virtutes repugnant sibi mutuo vt virginitas & castitas coniugalis. Quinto, bene videns, vnum habet sensum perfecte: proinde pari ratione potest Socrates habere perfecte temperantiam sine fortitudine aut contra. Sexto, Ioannes Baptista, Paulus primus eremita, Antonius, Hillation, & similes erant viri caelo digni & temperatissimi: non autem exercitati in materia fortitudinis & iustitiae: proinde non est haec virtutum connexio. Septimo, beata Lucia & aliae quaedam tenerae virgines in viridi aetate non succubuere, nec discesserunt a tramite virtutis, solamque vnam virtutem habebant: ergo non est ponenda haec virtutum connexio ne probi exorbitent.

12

¶ Istae rationes sunt apparentes & theologi in Aristotelica doctrina non exercitati ob argutiolas peregrine philosophum cotra eius expressam mentm pro libito ad sua capita trahunt. Verum postquam Tullius & ecclesiae catholicae proceres Aristotelem imitantur: turpe est ab Aristotelico fonte dilabi. Illatos igitur cauillos infirmare curauero.

13

⁋ Ad primum, quod multi plus aequo ponderant. Respondetur concedendo assumptum: habebit enim vnam virtutem Socrates intensam, sed illa non denominabit eum sine aliis apprime studiosum virum. castitas contra carn is flatus ei aduersos eum muniet, sed contra terribilia & aduersas procellas fortitudinis non est sufficienter septus, & per consequens facile a sua virtute vel suo actu pellendus. Marcus Antonius mulierosus & parricida Tullii. Item saeuus Annibal & similes praeclari duces vulgi opinatione coetum proborum minime ingrediuntur: praeclarius enim est homini suos affectus frenare quam vrbes demoliri.

14

⁋ Ad secundum respondetur quod non oportet quamlibet virtutem habere in specie: in infinitum indiuidua specie distincta dare potes, capiendo infinitum syncategoreumatice. Sufficit habere species communes virtutum in quibus vita vulgariter voluitur.

15

¶ Ad tertium concedo antecedens. Multa vitia repugnant & inter non pugnantia raro est quies: omne verum omni vero consonat: sed multa falsa sunt sibi inuicem dissona, sed in via vitiorum procedens ad scelerum colluuionem est pronus. Abyssus abyssum inuocat, & qui sordidus est, sordescat adhuc.

16

¶ Ad quartum conceditur antecedens. Virginitas enim est de consilio & rarenter in vsu in qua humana vita raro versatur: in talibus autem non est necessarius virtutum nexus. Fateor tamen talia proposita conditionalia non repugnant: volo seruare castitatem coniugalem & virginalem si deo placet: licet non sit compossibilitas in actibus categoricis: cum enim illi actus super obiecta conditionalia sint boni, virtutum generatiui sunt. Vbique enim actus boni habitus aume similes actus inclinantes pariunt. Intuitiuos actus ab hac lege adimo: de quibus locupletius alias in libris Sententiarum locuti sumus,

17

⁋ Ad quintum dicitur, quod non est simile: sensus enim non condependent sicut virtutes

18

⁋ Ad sextum respondeo, quod omnes isti prudentia immediate & pure ad superos directrice erant imbuti in singulis temperantiae speciebus praeclarissima micantiaque erant lumina, erantque iustitia redimiti. Ioannes Baptista militibus legem vitae atque plebeis praedicauit. Herodis iniustitiam in Philippum & Herodiadis incestum tragice arguit, & ita ad se venientibus in ludaeae montibus, quos ipse rigidus luctator incoluit leges dedit, & mortis praescius (vt putatur) Herodis Herodiadisque intempestiuos concubitus rugata fronte (vt par erat) reprehendit. Praeelegit enim charitatis facula conflagrans vitae, aleam iacere quam senticosos vepres sinere coalescere in vinea domini: & sic heroice fortis erat. Inter omnes fortitudinis species in editiore loco tamquam in specula fastigium martyrium sibi vendicat. Antonius discipulorum frequentia illustratus quotidianas iustitiae lectiones inter suos classiarios edidit. Insolentes iustitia punitiua coercuit, lites & iurgia inter suos pullulantia fortiter compescuit. Hae supremae virtutes fortitudinem sibi facile attraxerant: & sic dico de reliquis: quod & in argumenti sequentis solutione lucidius patebit.

19

⁋ Ad septimum respondetur in primis, quod hae sanctae foeminae erant superna speciali dei ope adiutae, & ab eo ad haec praeclarissima opera subeunda instigatae, quibus meritum grande non defuit. Non enim erant ad id opus necessitatae, sed speciali auxilio omnibus neruis cooperatae sunt. Dico secundo, quod mirabilia habebant proposita generalia caeterarum virtutum efficacia capita, vt pote nolimus quicquam foedumsperpetrare: sed omne honestum cordate prosequi, quia id recta ratio dictat. Quae causalis hanc vniuersalem infert, omnia dictata a ratione volumus. In talibus assuetus habet habitum vniuersalem qui ad omnem actum voluntatis rationi consentaneum ostensum esse talem per minorem subsumptam inclinat. Vel volumus omne id quod recta ratio praecipit, & sancta vnctio docet, & prudentia dictante in particulari hoc est bonum, pro fide, pro iustitia, pro castitate, antequam deseratur mortem perpeti: protinus in actum particularem patiendi exibant. Alias tetigimus vnum actum voluntatis efficacis circa finem cum intellectus iudicio, alium actum voluntatis particularem naturaliter educere. Sicque efficaciter volens beatitudinem & censens esse necessarium perpeti pro fide aut alterius virtutis actu, necessitatur velle ceruicem tyranno subdere. Sic volens consequentiam esse bonam cum antecedentis volitione sequitur naturalis volitio consequen tis. In morali philosophia trita est lectio, Habitum vnius virtutis mediante actu suo elicito & prudentia primum actum alterius virtutis occurrente materia producere. Et non solum hoc verum est: sed sola pia voluntas cum intellectus iudicio sine alterius virtutis concursu occurrente materia actum & quidem intensum producit grandem vel maximum secundum voluntatis conatum. Dilectio dei inclinat ad beneuolentiam eius & ad ei in omnibus placendum. Sic vnus actus malus inclinat, licet non necessitet in alium malum actum, vt odium So cratis ad nolendum ei quicquam boni, sed ad volendum illi incommoda. Vnus ergo actus nonnumquam ad alium neces sitat. Interdum vero facilitat aut difficultat, sed istud non est commune. Aristoteles omnes tales omnifariam virtute praeditos non ab re putasset: speciales enim dei auxilium & charitatis proprietatem ignorauit in tempestate illa qua vixit. virgunculae martyrium non sunt passae, nec motiua ad sic existimandum habuit: hoc dico pro eo & positionis consummatione ad hoc quod homo dicatur aliqua virtute illustris inclytusque, virtutum cardinaliam & quae in quotidiano vsu sunt requiritur glutinamentum, sic quod immobilis & semper recte stas more quadrati in via virtutis maneat, nec ad dextrum puer quacumque procellosa tempestate discendat. Et ad hoc faciundum de communi lege virtutum cumulus requiritur, quia ab vno vitiorum flatu virtus vna, & ab alio alia habentem protegit. Sic quod si trium virtutum cardinalium habitus excellenter habeantur in conditionatis quartae sufficienter ab infesto hoste protegetur: occurrente enim materia illius materiae habitus voluntatis conamine coalescit. Et siconcedo posse esse vnam virtutem sine alia, at illa est imperfecta, & nouitiis in scholam morum conueniens: sed nulla est virtus emicans & egregia sine aliarum societate: & hoc alii tenebrose innuunt connexionem ponentes in gradu temperantiae & heroico: sed sine illorum graduum peritia quos nondum attigimus, ne gocium est conspicuum. Hoc in mentem reuoco, nullus absolutus logicus existimatur qui in insolubili exponibili vel obligatione vulgari illaqueatur: si praesidens in vito stramineo in cauillo coram multitudine irretiatur, cum cachinno regentes inter prandendum susurrantes dicunt: non est logicus: sic de absolute studioso dicas & omnia lucida.

20

⁋ Et quia interdum quaeritur vtrum Sapientia sit prudentia praestantior an contra. In primis scito quod ha bitus superne infusos hic praescindimus & loquimur more Aristotelico, suppono etiam Aristotelem & omnes graues philosophos posuisse vitam esse post hanc vitam, non tamen resurrectionem. quam e solo lumine fidei haurimus. Sapientes in decimo Ethicorum dei amicos existimat & ei quam acceptatissimos: quorum plerique durius in hac miseriae valle tractantur, & in caelesti efferuntur: proinde in futuro seculo post corporis resolutionem probis erit merces: improbis dirum supplicium. His praelibatis respondeo quod Sapientia est prudentia praestantior. haec enim est Aristotelis in naturali lumine egregie loquentis sententia superius in hoc sexto dicebat. Sapientia est intellectus & scientia & vt caput habens, & scientia honorabilissimorum: perinde ac si sic diceret. Illa notitia est praestantior, quae nobilius habet obiectum, primo de anima: at sapientia est huiusmodi: igitur. Minor patet: quia sapientia circa primum motorem, hoc est deum, circa intelligentias & or bes caelestes versatur, louem. Mercurium, & Venerem hominum monstra & figmenta existimans de caelesti bus loquitur. Prudentia vero circa humanos actus insudat: modo absurdum est hos caelestibus conferre, vti Aristoteles superius innuebat. Item Aristoteles in sapientiae actibus felicitatem ponit vt in decimo deo propitio videbitur. Et in prooemio metaphysicae eam caeteris artibus praefert. (Extendo hic artem ad omnem habitum intellectualem dicens vt homo liber sui causa & non alterius est: sic metaphysica est scientia libera & ipsa sola suimet causa est. illic eam maxime honorandam & diuinam appellat: dicitque necessariores quidem omnes sunt ipsa, dignior vero nulla. Optimus finis est solum scire, secundo metaphysicae, ergo oportet naturali ordine vt prudentiae & caeterae virtutes ad eam ordinentur vel ediuerso, secundum non est dicendum ergo primum. Sicut in maiore mundo est ordo ad optimum, item minore mundo in homine est vna virtus suprema, ad quam reliquae ordinantur. In nouissimo capite huius libri hoc Aristoteles expressissime tenet. Insuper cognitio qua deus cognoscit se & se diligit, perfo ctiori modo se habet quam cognoscendo creaturas & eas producendo. In priore enim stat eius beatitudo: non autem in ra tione notitiae creaturarum. Primaria intentione contemplatur seipsum, secundaria creaturas: sicut dicit commentator secundo caeli commento decimo tertio & xvii. Ergo pari ratione notitia qua deum cognoscimus est perfe ctior notitia, qua creaturam deprehendimus, quia in hoc deum aemulamur quod perfectissimo modo se habet sese contemplando.

21

¶ Contra hanc conclusionem argumentor. Primum sic. Prudentia denominat virum meliorem quam metaphysica: quia sine prudentia nemo est bonus vir, neque bonus ciuis septimo politicorum, sine metaphysica plerique sunt boni: igitur. Secundo & ratio a priore non multum discrepat) prudens non sa piens est melior metaphysico non prudente, ergo prudentia est metaphysica praestantior. Consequentia patet: quia nobilior virtus nobiliorem accidentaliter hominem denominat. Antecedens patet: quia prudens non metaphysicus est bonus homo simpliciter nemo est prudens nisi bonus ex philosophi litera: at metaphysicus non prudens est non bonus: patet, quia sine prudentia non acquiruntur morales virtutes. Tertio illa virtus est praestantior, cuius proprius & principalis effectus est melior: finis sapientiae est scire tantum: secundo metaphysicae: finis prudentiae operari & bene viuere secundum totum. Ad primum respondetur quod Aristoteles in septimo politicorum loquitur de felicitate politica, non de felicitate simpliciter, haec enim in speculatione, illa vero in prudentiae operibus consistit. Concedo tamen quod prudentia est melior ad bene operandum quam metaphysica: at ex illo non concluditur eius super metaphysicen praestantia. Hoc enim calle probares ordinata ad finem praeesse ipsi fini. Prudentia adminiculatur ad bene operandum: non sic est de notitia intuitiua dei & eius dilectione in patria, quae est ipsa charitate infusa praestantior, quam tamenn primae ad Corinthios. xiii. Apostolus tantopere effert. Sic de felicitate Aristotelis dicas. Ordinata enim propter fi nem sunt aliis imperfectiora, vt patet secundo Physicorum, & primo & decimo Ethicorum. Hanc probationem in prooemio metaphysicae innuebat Aristoteles inquiens. Necessariores quidem omnes, dignior ve ro nulla vt superius allegauimus. Etiam nego maiorem illius argumenti, vt mox in solutione secundi patebit.

22

¶ Ad quod respondendo casum non admitto. Nullus enim est vere metaphysicus nisi affectibus cor poreis & mundanis illecebris conculcatis. Ex creaturarum nanque notitia in dei perfectam notitiam deuenimus, sicut innuit Apostolus ad Romanos primo & secundo. Sic recte innuit philosophus segregando im perfectiones creaturae a primo motore: & perfectiones creaturarum ipsi communicando. Qui opes & caduca fortunae bona aut foedas voluptates multifacit, is sane secundum philosophos nec est metaphysicus nec eius ianuam olfacere idoneus. Sapientia prudentiam & virtutes acquisitas in apice praesupponit. Vna notitia primi motoris haud sufficit virum denominare sapientem: sed ille qui sublimiter talia multa callet. Quisquiliae illae quas alii in eo libro implicant metaphysica sunt indignae, vtpote de distinctione relationis a fundamento & termino, & de verboso triplici modo relationum, de vniuocatione entis, & caeteris id genus nugis. Notitiae vero quae in primum motorem, quem nos deum vocamus, & in intelligentias orbium motrices, & in corpora caelestia diriguntur metaphysicae sunt. Similiter notitiae creaturarum pro quanto ad haec propinque adminiculantur. Opera primi motoris in superioribus maximopere emicant: quia caeli enarrant gloriam dei: non angeli solum vt alii exponunt, sed caelestia illa corpora ad literam: & opera manuum eius annunciat firmamentum. Speculando tot caelestes motus in octauo caelo stellarumque naturas tanta serie tantoque splendore a primo motore ordinata. dico ergo quod nullus nisi heroicus meretur dici talis de quo amplius in decimo dicere proponimus.

23

⁋ At fortasse dicis, si nemo nisi bonus metaphysicus fuerit & malitia excaecat eius intellectum a prorunda talium speculatione: ergo malitia excaecat intellectum circa speculabilia: cuius oppositum innue bat Aristoteles superius, hoc sexto. Responsio. Aliqua sunt speculabilia suprema, quorum notitiam habere nequimus nisi per media ordinata: & affectibus suppositis, & fortunis calcatis & in talibus potissimum. malitia excaecat intellectum, sicut expresse Apostolus ad Romanos dicit. Propterea quidem sua stoliditate deorum pluralitatem ponebant & mortales pro deis) colebant, non potentes cum Aristotele & reliquis ve re philosophis vnitatem dei & similia scitu dignissima attingere.

24

⁋ Ad tertium dico quod maior est vera: at finis sapientiae est fine intrinseco prudentiae melior. Prudentia enim ordinat sibi finem extrinsecum supremum opus sapientiae, & ordinat conducibilia ad illum finem attingendum, qui alios fines ei subordinatos continet: sicut finis supremus caeteros fines in eum ordinatos.

25

⁋ Ex his sequitur quod intellectus contemplatiuus est praestabilior intellectu actiuo. Hoc est nobiliori acciden ti redunitur: & hoc modo est nobilior licet reipsa sit idem intellectus numero.

26

⁋ Contra hoc corollarium ex dictis sequens sic argumentor. Illa virtus est praestabilior quae meliorem animae particulam perficit. prudentia autem est huiusmodi, igitur. Consequentia patet cum maiore. Minor bifariam probatur, primo sic, lllud est hominis optimum quod per malitiam corrumpitur, & per bestialitatem extinguitur: sed pars animae per prudentiam perfectibilis est, huiusmodi igitur. Maior huius syllogismi patebit in septimo libro: & minor in hoc sexto iampridem patuit. Per temperantiam enim conseruatur prudentia & per intemperantiam corrumpitur. Secundo, prudentia praecipit sapientiae: ergo est respectu eius architectonica. Antecedens patet in principio huius sexti, & in tertio de anima superius recitauimus. Pars vero speculatiua nihil mouet: practica autem mouet caeteras potentias. Responsio. Aristoteles in septimo Ethicorum vocat optimum in homine totam partem rationalem distinctam contra partem sensitiuam, sic quod non distinguit in partem prudentialem & sapientialem. Et dico primo quod illa animae pars prudentialis corrumpitur per intemperantiam. Et ex consequenti quantum ad partem sapientialem, quae partem prudentialem praesupponit, dico secundo quod licet iudicium in geometricis & arithmeticis habeatur qualecunque, sane etiam imperfectum: non tamen in sublimibus: ea propter scite dicebat Hipocrates, Eos homines qui ventri student non esse caelestes, neque bene valere corpo re: eorumque animas nimio sanguine, nimia sagina esse praepeditas, ac si luto forent implicitae: & propterea nihil tenue, nihil caeleste meditari posse. Et ita est de plerisque aliis sceleribus, quae viri conscientiam lacerant, & hinc inde distrahunt. Ad aliam rationem de praecepto prudentiae, sane nequeo admirari quare in talibus confidant cum hanc rationem philosophus capite finali huius libri diluerit: nihilo tamen minus adhuc paululum respondere haud pigebit. Ipsa est vtcunque praeceptiua, vt ante narrauimus, voluntati qua intellectus est inferior. Secundo nego quod sapientiae praecipiat, sed ipsa tanquam ancilla sapientiae ministrat, de vitae necessariis prouidendo: quia impossibile est omnino pauperem. philosophari. Aquilas, vt dixi, altissime volitans in terra pro esca descendit, & rerum sufficientia impedimenta studii tollit, quibus po sitis acri ingenio probus vir ad speculandum suapte natura est idoneus. Omnes homines natura scire desiderant primo metaphysicae. Et officiorum primo Tullius, omnes enim trahimur naturaliter & ducimur ad agnitiones & scientiae cupiditatem. Dixi probus: si enim auarus fuerit circa scientias pecuniae lucratiuas sese obruet, vt circa legum griphos insontes saepius vexando pro marsupio implendo. Et breuiter verum liberalissimum a mundanis curis semotum metaphysica requirit: cuius obiectum quia est purissimum sublimissimumque, proportionabilem intellectum efflagitat: qui in speculatione non sistit cursum suum, verum in primum motorem efferendum per voluntatem procedit: etiam in puro lumine na turali procedendo. Hoc autem latius (si fata sinant) in decimum recludere proponimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13