Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

"POst haec dicendum" &c. Superioribus sex libris Aristoteles luculente loquutus est de virtutibus tam morum appetitum perficientibus quam rationis intellectum illustrantibus: intellectum inquam tam speculatiuum quam actiuum. Restant nonnulla cognita dignissima agitanda antequam de fe licitate actiua ac contemplatiua loquatur: quia in illis moralem philosophiam claudit. Dicit ergo primo sic. Post haec iam discussa, dicendum est. Alio sumpto principio scilicet de gra dibus virtutum ac vitiorum stilum scribendi a praecedentibus hic mutat. Continentia ac tem perantia non est specialis virtus: siquidem in qualibet virtute isti gradus inueniuntur. Pari modo de oppositis illorum vitiis dicendum est. Tres sunt species fugibilium circa mores: scilicet vitium, incontinen tia, feritas siue immanitas. Vitium late sumptum incontinentiam cum bestialitate includit: hic autem stricte vitium sumit: Atque duorum vitiorum contraria sunt lucida. Caeterum tntum virtutem, hoc est temperantiam gradum: alterum continentiam nominitamus. Bestialitati, atque immanitati heroica virtus siue diuina opponitur. Haec virtus quodammodo humanam sortem transilit: homines enim quodam modo deo sunt similes. Haec suprema virtus facit, testimonium homeri poetae ad suum propositum citat canentis. Nec iam hominis sane mortalis filius ille Esse videbatur, sed dio semine natus. Perinde acsi diceret. Ita belliger Hector maximus natorum Priami virtute emicuit, vt pa terno iudicio supero semine cretus & non humano videretur. Summo vitio immanitati summa virtus opponitur. Priore gradu Sardanapalus assyrius, Nero & caeteri spurci omnes collocantur. Posteriore vero Socrates, cuius patientiam atque constantiam admirabantur: semper enim eodem vultu & nunquam aut aduersitate fractus aut prosperis elatus apparebat: vt scribunt Diogenes Plato & alii valentes philosophi: sed magis in lege gratiae emicuere. Vtpote Ioannes baptista heroica temperantia splenduit: admiranda fuit illius abstinentia atque sobrie tas, admiranda fuit fortitudo in Laurentio & caeteris martyribus. Heroica erat liberalitas in exordio nascentis ecclesiae: nam diuenditis omnibus, precium ad Apostolorum pedes collocarunt. Heroica erat lob patientia. Viticole ob vitium congelationem impatientes, hanc heroicam patientiam iusta lance expendant. Dominus enim nouit solus quid nobis conducat. Vini copia crebro obest. Panis est ad manducandum necessarius: proinde raro frumentum non bis necessarium perit. ludaeis commune erat in temporalibus gaudere, christiani munus est in spiritualibus volu ptatem capere. dispendia in bonam partem interpretando cum eueniunt, iam sunt volita voluntate dei beneplaciti. ltaque inconsiderati est talia iam nolle.

2

¶ Accedo literam. Qua de re si ex hominibus ob virtutis excellentiam dii fiunt, vt aiunt: talis quidem is habitus heroicus fuerit cui feritas contrapugnat. Subindicat ex hominibus deos fieri non posse, verumtamem vt errori vulgi communiter habito non nihil adimamus, addere solemus, vt perhibent, vt tradunt, vt aiunt siue ferunt: quocirca Alexander, qui nomen magni tulit, alienas res publicas cupiditate laudis lacerans, non erat heroicus, sed iniustus: atque multi istorum libidine diffluebant: proinde non erant studio. A valentiore ratione non erant heroici, certe heroicus communem hominum facultatem in laudabilibus exuperat, alioqui non est heroicus. Ferarum neque virtus neque vitium est, postquam deest eis arbitrii libertas. Siquidem ad prosequutionem aut refutationem obiectorum naturaliter impelluntur. Verum quando homines etiam ratione vtentes vitiis sordent ac obruuntur bestiales vocantur. ab hominum coetu degenerantes, bibentes enim sanguinem ac crudas carnes comedentes feras brutos imitantur mores, neque dei est virtus sed quid virtute praestabilius. Nullum accidens deo inhaeret: proinde non virtus more philosophi dilectio dei vti eius notitia cum eius substantia conspirat. Non solum theologia hoc indicat sed & metaphysica id docet: vt Aristoteles. xii. metaphysicae probat. verum loquendo de virtute diuina metaphorice dicimus quod haec heroica virtus apicem virtutis nanciscitur, itaque virtute communiter habita est praestabilior. Vt deipare virginitas Bartholomei fortitudo. Pauli heremitae Antonii ac Hillarii abstinentia pene incredibilis. Illud autem, scilicet bestialitas, est diuersum genus a vitio conmuni, habentem sane ad brutum statum deiicit. Quando homo inemendabilis more belluae desideria sensus insequi tur, deploratae malitiae, asinus bipes est, ac rarentius hominem diuum offendes. Interdum tamem non desinit, cum lacones quempiam admirabantur eum blando vocabulo diuum appellarunt. Laconia est Poloponesi prouincia quam lacedaemo niam nuncupant. Sic listrenses Barnaham iouem, ac Paulum Murcurium dixere. Act. xiiii. Et quia nonnulli haererent an vspiam bestiales offendantur, hinc illos inuentu raros affirmat. Alicubi tamen non desunt signanter inter barbaras nationes, vt diomedes trachius Phalaris agrigentinorum tyrannus. Busiris Agyptius hospi tes occidens. Quaedam est feralis intemperantia, gratia cuius quinque ciuitates incendio perierunt. Quaedam est immanis lentitudo cum diuinos honores mortales sibi ascribunt, vt Nabuchodonosor in bestiam conversus Cosdroe Persa & Salmoneus poetae fingunt, equorum sonitu ac lampadum iaculatione diuinitatem sibi arrogarunt. quoddam est homicidium ferale exquisitas poenas applicando vt corpora mortua fame & tabo fluentia viuis ad interitum iun gere: vt Mezentius fecit, cuius Virgilius meminit. Exteros omnes graii barbaros dixere ob eronicos morbos acutos & orbitates principii hoc est sensus communis moribus ferini euadunt, vt heccuba quae post mariti ac filiorum interitum gemebunda poene insana discurrebat, propterea a poetis in canem conversa scribitur. Diris verberibus aliqui desipiunt. Ob prauam educationem homines brutas consuetudines a teneris annis imbi bunt. Prope polos a solis via elongatis horridi homines existunt. Sicut enim in corpore in variis plagis discrepant ita moribus dispescuntur. Qui ita vitiis exuperant infami appellatione a domitis sugillantur. Verum de hmodi dispo sitione copiosior sermo posthac a nobis est habendus, de vitio in prioribus libris meminimus in. ii. lib. ac sequentibus generatim atque speciatim de illo ac opposito mentionem fecimus: nunc vero de continentia luxuriae pariter & de con tinentia atque constantia sermocionabimur. Neque putandum est hosce habitus esse prorsus eosdem cum virtute, aut prorsus diuersos. Differentem modum a praecedentibus tam in virtutibus quam in vitiis sortiuntur, vt post explanabimus. Sequitur in litera. Atque vt in caeteris egimus &c. Modum tradendi innuit dicens. Eundem modum prcedendi quem in aliis materiis obseruabimus. Antiquorum paradoxa in medium afferemus, subinde dubitabimus: maximeque probabilia nostra opinatione eligemus. Vult dicere, omnia placita probabilia recitabimus vel saltem plurima atque principalia, quae circa hos affectus contingunt: & si illa absoluantur quae circa hos affectus difficultatem afferunt, & ea quae probabilia sunt relinquantur secundum exigentiam negocii satis erit ostensum. Hoc praemisso aliorum placita recenset: quorum primum est circa bonitatem atque malitiam eorum. Est autem continentia quaedam constantia studiosa atque laudabilis. Incontinentia ac mollitudo praua. & ex consequio vituperabilis. Mollis a leuioribus perturbationibus superatur: continens vero vehementia passionum ad illecebras trahitur. Secundum probabile circa diffinitiones eorum hoc est. ldem est continens & persistens in ratione: & idem incontinens & rationem egrediens. Tertium probabile quod ad illorum operationes attinet supponendum ex veterum placitis est. Incontinens improbitatem nouit attamen perturbatione victus improbe agit. Sequitur quartum. Continens scit cupiditates esse malas: eisque ob reluctantem rationem non indulget: Et temperantem continetem necnon perseue rantem esse tradunt. Verumtamem in his controuersias agunt inter se vetusti, tragicoque cothurno altercantur. Quidam af firmant omnem temperantem continentem esse, alii vero nullum. Ratio diuersitatis propterea contingere poterat, quia priores ponderabant quod quicquid bonitatis est in homine continente & perseuerante, id totum est in temperato: ideo dixerunt homi nem temperatum esse continentem ac perseueratiuum. Alii vero mentis aciem flexerunt ad malum continenti adiacens. Nam pra uae perturbationes eueniunt quae temperato repugnant: proinde dixere temperatum non esse continentem. Et interdum intemperantem incontinentem esse: & incontinentem intemperatum, confuse sine discussione promiscue, nonnumquam diuersos produnt esse. Ratio autem diuersitatis poterat eadem esse cum praecedenti per oppositum accepta. Sequitur quintum. Interdum produnt fieri non posse, vt prudens sit incontinens: interdum quosdam prudentes ac sollertes incontinentes esse inquiunt. lsti praecedentibus obuersantur ad rectum iudicium in agibilibus respicientes. Nonnulli mali habent aliqua iudicia recta agibilium: alii tales inficiantur esse prudentes, vt ex calce libri praecedentis nuperrime patuit. Praeterea sexto, incontinentes translatitie dicuntur: vt incontinentes irae, honoris, atque emolumenti: & haec sunt quae a veteribus probabilia traduntur. Perstringamus virtutum ordinem modo sequenti. Virtus heroica temperantia.

3

⁋ Gradus, continentia, perseuerantia. Continentia perturbationes vincit & hostem debellat. Sat est perseueranti ab hoste non superari, quamuis affectum non extrudat. In malitia immanitas est pessima. post intemperantia gradus ad sensum postea explicandum: deinde incontinentia. Mollis est incontinente deterior, quoniam a paruis molestiis vincitur, a vehementibus incontinens superatur. Insultas meliori peius opponitur. Continentia enim est praestabilior perseuerantia: proinde incontinentia est deterior quam mollities. Dicimus quod maior est vera nisi vnum in altero includatur: vt Aristoteles. viii. topicorum ait: nunc autem perseuerantia includitur incontinentia, & non contra. Continens non superatur a turpibus voluptatibus, sed eas superat: & perseuerans a tristitiis oppositis delectationibus turpibus non vincitur. Omis autem qui debellat voluptatum cupiditates non vincitur a tristitiis oppositis illis delectationibus, & non ediuerso. Patet in simili. Bene viuere est melius quam vi tam transigere, non tamen est propterea consequens non bene viuere est deterius quam non viuere, & id propterea quia bene viuere in viuere includitur, denique homo inter belluas atque substantias seperatas est inter stes: nam cum pecoribus sentit, cum angelis intelligit: & interstes inter aliqua quodammodo vtrumque extremum attingit. Rationalis pars hominis vltra communem hominum statum perfici potest: & etiam decli nare ad bestias, & medio modo se habere, quo pacto sunt virtutes humanae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1