Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 3
"PRimum itaque considerandum est". In hoc tertio capite diuulgat philosophus continentiam ac inconti nentiam non circa omnia insudare, sed circa determinatam materiam, circa quam est temperantia ac intenperantia. Insuper continentiam a temperantia non discrepare materia notificat: sed circa modum se habendi circa talem materiam nudatur: quomodo incontinens est sciens atque inscius. Accedendo ad literam sic ait. Primum speculandum est vtrum incontinentes operentur scientes necne: & quanam via scientes. Deinde discutiendum est, circa quam materiam continens locetur: vtrum circa omnem dolorem ac voluptatem, an circa determinatas quasdam voluptates atque certos dolores: & an continens & constans conspirant. Similiter de caeteris quaestionibus quae ad hanc speculationem attinent, inquit, scrutabimur. Est autem considerationis exordiuim vtrum continens ac incontinens iis materiis circa quas insudant diuarientur: an circa eandem materiam negocientur: ac in modo tendendi discrepent. Interdum virtutes ab ipsis materiis dispescuntur. vt mansuetudo & veritas. Interdum eadem est materia, verum modo tendendi discrepant. Verbi causa, libera litas ac temperantia eandem materiam obiectiuam sibi vendicant: at alio modo in illam feruntur, vt tenperantia vtendo vino ac cibo: eadem liberalitas dat. Circa libros, pecunias, vestimenta iustitia ao liberalitas versantur: proinde ex parte obiectorum minime differunt: sed alius atque alius est tendendi modus in res illas varians virtutes. Per tendendimodum discrepant. Dico autem hoc pacto an incontinens eo ipso est incontinens quia circa haec obiecta inhiat, an non, sed ipso modo & forma tendendi: an vtrisque scilicet materia & forma. Deinde vtrum continentia & incontinentia circa omnem materiam indifferenter laborent necne. Hanc secundam haesitationem ante omnia diluit, inquiens. Neque enim is qui est simpliciter incontinens circa omnia desudat: sed circa illam materiam quam intemperans considerat: hoc est circa voluptates gustus atque tactus. Loquitur de intemperantia gradu, neque ad illa obiecta sese simpliciter & vniformiter habet, nam illo dato incontinentia ac intemperantia coinciderent: verum speciali modo in sua obiecta feruntur. Postea modum differendi continenter recitat, quare intemperatus eligens citra remorsum conscientiae ducitur, arbitrans se instantem voluptatem persequi oportere, postquam non habet rationis frenum ipsum a foedo dimouens: quia iam diu tina consuetudine perperam agendi acquisiuit habitum ipsum promptificantem male agere, sic quod rationis frenum amisit: incontinens autem id non suspicatur: oblectamentum tamen sequitur vetitum.
¶ Sequitur in litera. Si itaque vera est opinio. Haec est secunda pars huius capituli in qua philosophus quorundam sententiam circa Socraticam viam confutat, dicebat enim Socrates incontinentem non habere scientiam, quia ea est valida, cui obniti incontinens nequit. sed habet opinionem cui contrauenire valet. Ostendit idem esse in opinione ac scientia, dicit enim nihil ad rationem interest & ad ea quae intendimuns an opinio vera sit an scientia quam transgredientes homines incontinenter viuunt. Hoc multifariam arguit. Primo quia nonnulli eorum qui opi nantur non haesitant, sed existimant se sua opinabilia exacte scire. Secundo, quaecumque aeque assentiuntur ita esse sicut existimant, aeque quiete vel intense aequaliter immanent vel aequaliter egrediuntur ab aestimatione sua: at scientes & opinantes nonnulli sunt huiusmodi: igitur. Sicut enim potest esse remissa opinio ita potest non intensa scientia. Minor patet de Heraclito Ephesi, omnia esse incontinuo motu putante quarto metaphysicae. Mirabilis fuit iste heraclitus. nam hominum miserias pertesus soliuagus in montibus errabat Democrito contrarius: qui hominum ineptias assidue ridens perenni risu pulmonem agebat. Scientia ac opinio plurifariam dispescuntur. Opinio est contingentium enunciationum quarum numquam est scientia. Attamen inficias non ibo opinationem nonumquam ver sari, circa necessarium: in graduali intentione minime discrepant: stante causa opinionis eductiua, opinio extrudi potest per scientiam aut opinionem oppositam vigorosiorem: secus est de scientia: igitur si opinatio sit vehemens non minus est rationi dissentaneum contra eam nonnihil patrare quam contra scientiam. Sequitur in litera. Sed cum du pliciter dicatur scire. Nunc auspicatur secundum propriam mentem elucidare dubitationem superiore capite motam vtrum incontinens sit sciens. Tres distinctiones haesitationis solutioni praemittit, Scire bifariam capitur. Vno mon vt est in habitu vt is qui habet habitum & non vtitur eo, alio modo vt est in actu & operatione: vt est ille qui habet scientiam ac illa vtitur. Priore modo distractus in vigilia scientiam habet: & capit hic scientiam pro assensu vniuersalis non autem secundo modo. Primo posteriorum. Quis scit generatim omnem mulam esse ste rilem: ac dubitat de hac bestia cui grossus venter an ipsasit sterilis, demonstrando mulam quam nescit esse talem. Quis potest scire continentiam habitu ac incontinenter operari vt tradunt, sed nemo sciens actu incontiter operatur. Sequitur in litera. Praeterea cum propositionum. Nunc secundam distinctionem philosophus affert. duplex est vniuersale, aliud in ipso qui habet, aliud in re. Paradigma prioris membri: vt omni homini sicca prosunt: at hic est homo: & reliqua. Haec propositio singularis habentem latere non potest. Non po test ignorare hanc singularem hic est homo, absurdum est si seipsum quis ignoret vt in tertio libro in numero circunstantiarum dixit. Exemplum secundi vt omne siccum homini prodest, at hoc est siccum: igitur. tale igitur vniuersale quod est in re sciri potest, & cum hoc singulare ignorari. Patet hoc ad oculum: possum enim assentire huic, omne reubarbarum choleram purgat quod est vniuersale in re: & tamen nescire possum hoc illud ve esse reubarbarum. Philosophus subiudicat de vniuersali in re ad extra. alio modo vniuersale vocatur in se quando ipsum ad singulatia non comparatur: sed cum singulari nectitur tunc est vniuersale. in re vtraque expositio sufficit. Incontinens agere potest sciendo vniuersale: postaea vero cum agit non percipien¬ do singulare. Nec inconuenit incontinentem vtrasque propositiones habere, scililicet vniuersalem ac particularem: attamen cum agit non vtitur cognitione & scientia illius singularis, quippe notitia singularis & non vniuersalis praxim elicit. iii. de anima. Ista in vigilia eueniunt. ltaque erit quoquomodo sciens respectu vniuersalis. & quoquomodo nescius respectu singularis, postquam cognitione in singulari propositione minime vtitur: Sequitur. Praeterea fit vt homines. Tertiam distinctionem addens, ex qua tertia solutio dubitationis emer git, inquit: Praeterea fit vt homines scientiam habeant alio modo quam nuper diximus: hoc est alio modo quam habi tu operatione ac actu. Secundo in habendo, sed non vtendo. Differentem cernimus habitum vt habeat quodammo do & non habeat ipsum habitum: postquam in tali dispositione in actum exire nequit: qualis est sopore grauatus, furens ac temulentus. Tales quatum libet bene habituati in arte ad rogata responsare nequeunt: quomodo illi disponuntur qui perturbationibus implicantur. Siquidem irae, cupidines venereae, caetera quoque id genus vitia corpus ipsum nutare faciunt atque ipsum permutant. Ebrius pedibus recte ambulare nequit. Tales insultus nonnullos in vesaniam adigunt. Excessiuo amore aliqui infatuantur ac in rabiem aguntur: & pallore ac tremore adiguntur. Si quispiam impatienti ira concitetur ardescent illi oculi, os cum inferiori labio cremit, lingua titubat, dentes concrepant. Patet igitur quod incontinentes sic se habent, ac homines his verturbationibus affecti & corpore & animo alterantur, in libidinosa cogitatione pudibunda membra ratioris gyrum transiliunt: vt daemoni euidenter hominis cogitatum indicent: qui cordis arcana hoc pacto cognoscit. Fortasse quispiam insultat inquiens. Furo re agitatus consuetas cantilenas concinit: vatum edas antea imbibitas recitat: proinde suo habitu propin que eas sententias quae a scientia emanant exprimit. Nullum est indicium scientifici vsus propinqua potentia. his affectibus constituti. Demonstrationes ex habitu Empedocles ac versiculos recitauit. Philosophiam Empedocles Agrigentinus carmine intricatissime complexus est: cuius Lucretius meminit inquiens, Carmina quinetiam diuini pectoris eius vociferantur &exponunt praeclara reperta: Vt vix humana videatur stirpe crea tus. Auditor fuit Pytagorae. Et pueruli, qui primum discunt concinnatas orationes earum verba nectunt, at nesciunt quae pronunciant. Oportec vt capta illorum insideant menti antequam dicta calleant: ad quod temporis fluxu opus est. Si copiosum lac in angustum vasis os, infuderis, parum vas capiet, at sensim immisfum totum recipitur. Sic de scientia tota simul tradita: vnde tempestatis curriculo opus est. Quare existimandum est quod vt histriones ac ludii poemata in scenicis ludis recitant: haud secus incontinentes sententias proferunt. Personati ludiones in scenis apud Romanos, Graecosque, & vbiuis gentium reperiuntur. Itaque est de incontinenti: quamuis enim ore dicat, attamen in corde aliter sentit. Quando incontinens est in opere incontinen tiae, si interrogaretur forte recte responderet, sed hoc est a casu. Est enim prorsus distractus & ignarus eorum quae ore exprimit: ac puero & ludioni ludo scenico ludenti confertur. Sequitur in litera. Insuper & hoc modo quispiam. In processu scientiae actiuae est duplex opinio, vna vniuersalis, vt pote omne dulce est gustandum: alte ra singularis quae per sensum deprehenditur, vt hoc est dulce, demonstrando vnum scilicet quorumuis singularium: vt vinum arui sium vel andegauense, vel hoc pomum quale Adae onsum est. Notitia intuitiua veritatem illius singu laris haurimus: sicut in speculatiuis assentiendo maiori atque minori conclusioni assentitur. Primo posteriorum cognitis maiore & minore simul tempore cognoscitur conclusio. Ita in actiuis. ex opinione vniuersali in actu & singulari in actu necessario sequitur opus, vt posterius prius comitatur, vt pluuia nubem seclu so obice: non quod semper inferatur conclusio actiua: sed opus. Sequitur in litera. Cum igitur vna quidem vniuersalis. Nunc philosophus accedit ad solutionem vt intelligatur quomodo continens operetur. Animaduersione haud est indignum quod de eadem re diuersae propositiones esse possunt, quae a non considerantibus contrarie putan tur, nullo tamen modo sunt contrarie: nec ignoro quod apprehensio vnius contrariorum stat cum assensu alterius. Nam de aliquo dulei dicere valemus quod ipsum est turpe, & etiam voluptatem affert. Ponatur vna vniuersalis vetans gustare dulce, scilicet, Nullum dulce est gustandum. sit alia vniuersalis dictitans, omne dulce voluptatem affert. annectatur hec singularis, hoc est dulce: tunc incontinens si cupiditas adsit illam singularem sub vniuersali affirmatiua collocabit: concathenatione quadam: vt omne dulce voluptatem affert: hoc est dulce: statimque incontinens concludit operando & exequendo secluso impedimento. Altera vniuersalis quae est negatiua nullum dulce est gustandum, ab incontinenti relinquitur. Ordino iam literam. Cum igitur vna quidem vniuersalis, omne dulce voluptatem affert, & insuper hoc est dulce: haec scilicet singularis cum patrocinio vniuersalis & cupiditatis operatur. Illa quidem, recta ratio scilicet nullum dulce est gustandum hoc fugere dicat, cupiditas victrix organica membra mouet: quare fit vt a ratione hoc est discursu quodammodo & opinione singu lari incontinenter agatur: non tamen per se contrarie. Quia illa ratio recta: nullum dulce inordinate est gustandum: huic omne dulce voluptatem affert non contrariatur: nec vniuersali affirmatiuae aut negatiuae singularis aduersatur, sed per accidens concupiscentia est rationi contraria, hominem ad oppositum recte rationis ducens. Obiectas: superius dictum est contra scientiam vniuersalem actu & in particulari actu, non potest quispiam operari, hic contrarium subinsinuat. Respondetur quod contra scientiam in vniuersali non ligatam & opinionem particularem actu non potest aliquis operari, secus est quando vniuersalis scientia obfuscatur, tum nullius vigoris est. Ex hoc auctarium infert. Quare bruta non sunt incontinentia. Omnis enim incontinens habet notitiam vniuersalem: bruta non habent. Canis dominum in vrbe amittens aut deserens domum repedat: proinde itineris & suae domus est memoratiuus. Dicis quod canis venaticus feram in biuio insequens vna via odore prehensa aliam carpit: proinde syllogisat. ltaque propositiones mentales format: sincathegoreumata & vniuersalia. Dicimus quod in multis belluarum operationibus videntur syllogismi: nihilo tamen minus rationis sunt immunes. Veruntamen aliquae earum magis ad rationem accedunt quam aliae: & in nonnullis operationibus magis rationem prae se ferunt quam in aliis. In proposito dico quod odoriferas species venatorius canis insequitur, quibus euanescentibus aliunde latrans im petu naturae ductus eas, hac illac inuestigat, demum eis offensis tramite recto fugientem feram perniciter insequitur. Sequitur litera. Quomodo autem soluitur ignoratio. Incontinens tempore perturbationis est ignorans, quo igitur pacto scientia illi redit. Illa dubitatio non est huic perturbationi soli addicta: sed in dormiente & temu lento eadem perquisitio contingit: quam a ntauralibus audire aequum est, ne scientias permisceat, sed seriose & succincte materiam persequatur, hoc insolutum relinquit. In temulentia vapores ad caput conscendunt qui spiri tus vitales & cerebrum perturbant, quae sunt instrumenta quibus ratio vtitur: sic somnus est sensuum ner uorumque ligamentum, citra quos ratio est prorsus inops. Soluto vapore spiritus rursus meare auspicatur pu rus & serenus: & fit instrumentum idoneum ad hoc vt intellectus suas operationes exerceat. Post haec declarat quomodo incontinens dicatur sciens atque nesciens, duasque habet propositiones scilicet vniuersalem & singularem: & haec nouissima est rei sensibilis opinatio: eam autem quae est domina actuum in perturbatione incontinens non habet, aut obnubi late illam possidet: vt sit illi irrita atque inanis, nulliusque energiae: vt habentem ad bonum instiget. Non autem percipit se habere illam & si proferat illam voce, eius efficaciam haud ponderat: more illorum qui carmina Empedoclis commemorant. Et quia in agendis extremus terminus non est vniuersalis, sed singularis: nec ad scientiam more vniuersalis attinet: scientia enim proprie dicta est vniuer salium primo analecticorum. Euenit igitur quodammodo non inepte quam Socrates percontabatur. Vniuersalis est firma atque perseuerans, qua praesente non est perturbatio. Neque op passionem scientia distrahitur, sed singularis & sensitiua quaedam. Hactenus de sciente atque non sciente, & quemadmodum contingat scientiam incontinenter patrare tot a nobis dicta satis sunt. Ecce philosophum sibi similem: siue ab auspicio aliorum sententias refellere assueuit: deinde si quid boni dixerint id purgatum ad suam sententiam trahere, vt sua doctrina testatior euadat.
⁋ Dubitatur an aliquis potest assentiri maiori atque minori perfecte, & actu inagibilibus: & contrauenire iudicio conclusionis per libertatem voluntatis.
¶ Affirmatiue respondetur. Pertrita enim est distinctio illa magistralis: aliquod est peccatum ex infirmitate, quando quispiam perturbatione victus perperam agit. Aliquod ex ignoratione emergit: & tertium quando quispiam ex industria, electione, & scienter male agit. Astipulatur deiloquus Lucas. n. capite sui euangelii scribens. Seruus qui cogouit voluntatem domini sui & non facit, plagis vapulabit multis. Et lacobus cap. &, scribit. Scienti bonum facere & non facientipeccatum est illi. Ratione idem patet:. Multi enim peccant cum proposito poenitendi de hoc quod agunt. Huius sententiae est August, super illum passum. Forte viuos deglutissent nos. Vbi ait viui absorbentur qui sciunt malum esse & consentiunt. ldem super illud, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, quod est scientes vitio consentire. Ecce nouerunt muscipulam, & immittunt pedem. Et Aristoteles quinto capite tertii ethicorum ait. Actuum enim a principio vsque ad finem domini sumus, habituum vero principii. Ad hoc sunt articuli aliquot parisienses bene stringentes.
¶ Contra istud argumentor sic. Prouerbiorum. a. Err) t omnes qui ope rantur malum. Et. ethicoru, omnis malus est ignorans: videtur ergo contradicere huic Aristotelis literae. Ad illud prouerbiorum dicitur quod illic est sermo de errore morum, hoc est. de obliquitate affectus a gyro medii elongati. Ad authoritatem Aristotelis. 5 ethicorum suo loco respondimus. Nunc autem superest autoritatem gratia cuius in hanc dubitationem incidimus) euacuare. Plurifatiam respondeo tum primo quod vo luntas operatur si non impediatur: impeditur autem per efficax reluctamen voluntatis. x. intelligit philoso phus stante rationis vsu, perturbatio homini rationem nisi viriliter renitatur adimit, ita quod pecuino more in capistro abducitur: et sic sequitur operatio, quia homo ignauia succumbit non vi intellectus aut eius iudicii. sed ex voluntatis malitia. x. sic Aristoteles loquitur de maiore vt est practica, cui voluntas consonat. vt si in periculo maris volo seruare vitam, & iudico hoc medium solum mihi relictum: eiicere meas arcas aut merces in mare: naturaliter volitio extrudendi communicatur. Et applica id ad Aristotelicum exemplum sic, delectatio habet rationem finis & per se appetibilis a tali in agibilibus finis est principium: itaque cum efficaciter vult delectationem cum hac muliere & censet hoc medium solum relictum, de necessitate in illud medium fertur. Ex nulla harum trium solutionum sequitur aliqua diaphania cum articulis parisiensibus aut libertate voluntatis. secunda via loquitur de ratione adempta. Prima & seda ratione facta omne dulce est gustandum, hoc est dulce, proinde hoc est gustandum: capiendo gustandum vt tantum valet quamtum gustabitur, & non dignum gustari: modo volens effi caciter aliquem finem, sciens hoc esse medium ad illum finem, de necessitate operatur si non praepediatur, tam¬n etsi voluntas suum actum elicitum libere eliceat: illa volitio naturaliter actum exteriorem obice secluso producit: & volitio finis cum notitia mediiad illum finem, medium ponit si obex non ponatur. Dubitatur primo quomodo iudicia haec contraria possunt in eodem subiecto simul coexistere: vt nullum dulce est gustandum, omne dul ce est gustandum secundo quomodo fuit hic discursus. Tertio an opus est hoc longo discursu, incontinenti vt habeat duas maiores cum duabus aliis propositionibus.
¶ Respondetur ad primum quod iudicia contraria nequeunt eidem subiecto simul inesse: quinimmo iudicium intellectus de magnitudine solis, quum primum superuenit, iudicium sensus de solari paruitate extrudit. In proposito nostro de eadem re diuersa iudicia nullo modo contraria ad con trarium scopum tendentia insudant. Mulier est speciosa, hoc pacto allectiua ad sui copulam. Ratio ex contrario syl logisat: nullum inhonestum est patrandum: coire cum hac est inhonestum, itaque non est patrandum. Ecce discursum secundum rationem. Ex altera parte. Omnis speciosa foemina est cognoscenda: haec est huiusmodi: igitur. Nulla est contrarietas inter has maiores. De singularibus propositionibus non est quaestio: illae enim nec inter se nec cum aliis pugnant. Iterum dico quod hae duae se mutuo compatiuntur, nullum inhonestum est faciendum, aliquod inhonestum est faciendum, capiendo faciendum in negatiua pro illo quod est factu dignum: & in affirmatiua pro illo quod fiet.
⁋ Ad secundum dicitur quod in ipso incontinenti si remorsus conscientiae insurgat etsi doctus extiterit est ciuile dissidium: sicut in auaro mercatore, finge mercatorem a depa neustriae in scotiam hiberna tempestate nauigantem: & quod inter nauigandum ingens tempestas oritur: flatus atque nymbi vndique carinam agitant sic quod vnica est remedii spes ipsam carinam exonerare, confestim mercibus quae sunt praeciosae: hinc inde negociator discurrit: rimam elabendi quaerens ne fortunas suas improbo sudore acquisitas, amittat: tandem vitae consulens eas per foros suis manibus extrudit. Ita est in ipso incontinente, signanter non deiecto animo: honestum prouocat eum ne in foedum ruat, & deum irritet, & famam denigret, passio stimulans facit intellectum inuenire sophismata pro illius inclinatione. Interdum non est iste discursus mente sed iudicium sine discursu, vel simplex apprehensio. Ita quod appetitus sensitiuus ad delectabile inclinatus maiorem & conclusionem supplet, quicunque sit syllogismus ad partem inficiatoriam.
¶ Ad quartum an concupiscentia hominem ad inique agendum moueat. Respondetur affirmatiue, apprehensum sub ratione boni voluntatem mouet ad persequendum, quando quispiam perturbatur censet nonnihil esse bonum quod alioqui malum censeret, Danielis tertiodecimo. Concupiscentia subuertit cor tuum. Commoto vehementer ad iram bonum videtur non sic meritum pulsare: cui hoc ipsum minime extra perturbationem videtur. Alludit Aristoteles secundo rhetoricae inquiens. Non eadem videntur amantibus & odientibus: neque iratis & mansuete se habentibus. Apud nostrates est prouerbium. Ostende mihi virum: & legen tibi ostendero, perinde acsi dice rent pro eadem materia leges oppositas adducam: Modo vnus sit amicus alter vero inimicus. iii. ethicorum. Qualiscumque quisque est talis sibi finis videtur. Aliter enim febricitans atque famelicus sanus de cibo assumpto iudicat: hic recte diiudicat, ille palato infecto putribus humoribus prorsus aberrat. Sic vitiorum sentina madens maligne sententiam fert. Appetitui intellectiuo insitum est appetitui sensitiuo condescendere nisi ad rationem ex aliis principiis sumptam recurrat. Et istud est appetitum sensitiuum intellectum & voluntatem positiue mouere. Alio mo do priuatiue mouet, quando & ipsa ratio a desiderio appetitus sensitiui obnubilatur atque distrahitur: & id rationis est: quandoquidem omnes potentiae animae in vna animae essentia radicantur. Anima quae est appetitus intelle ctiuus est pars appetitus sensitiui: itaque quando vna potentia in suo actu intenditur, aliae a suis operationibus distranhuntur. Vetus est diuerbium. Pluribus intentus minor est ad singula sensus. Potest perturbatio appetitus sensitiui sic inualescere quod rationem prorsus alienet: Interdum citra culpam quando homo enormiter in capite percutitur: ebrius tamen cum culpa sed siue hoc siue illud contingat more belluae tunc mouetur est mentis totaliter inops. attamen stante ratione potest insultum passionis reprimere atque domare: & adhoc est obnoxius. Sub te erit appetitus tuus: & tu dominaberis illius. Quocirca appetitus sensitiuus conglutinatus voluntati suadere potest vt perperam agat. lacobi tertio. Vnuquisque temptatur a concupiscentia sua, abstractus & illectus. Verum ipsa eum necessitare nequit.
¶ Insultas, voluntas appetitum sensitiuum mouet primo ethicorum: modo mouens non mo uetur ab eo quod mouet, vt sit motio reciproca octauo physicorum. Respondetur quod voluntas appetitum sensiti uum motu politico & non despotico mouet: non enim principatur illi more heri in seruum, sed more principis in subditum: cui plerunque recalcitrat nisi homo obsistat, etiam in viris heroicis teste deiloquo Paulo ad Rom. septimo. Non enim quod volo bonum hoc ago: sed quod odi malum illud facio. Non enim potest voluntas agere quin appetitus sensitiuus insurgat: sed potest illi non consentire: & facere ne vllum sit peccatum.
On this page