Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

VTrum autem sit aliquis incontinens absolute & sine addito: an aliqua ex parte sint omnes incontinentes, aliqua ex parte, cum addito & appositione: vt incontinens irae, incontinens lucri. Et si quispiam sit abso lute incontinens circa quam materiam hoc est circa qualia sit incontinens: deinceps est notificandum. Manifestum autem est continentes atque constantes, & incontinentes ac molles circam voluptates atque dolores insudare. deinde delectabilium distractionem trimembrem subdit vt per illam dignoscatur circa quae oblectamenta sint continentia ac incontinentia simpliciter dictae: & circa quae sunt continentia ac incontinentia, translatitiae: diuisio est haec eorum quam voluptatem efficiunt: quaedam enim sunt necessaria, quaedam per se expetenda. Quando sunt in cancellis medii inclusa, non quando excessum habent. Necessaria sunt illa quae ad corpus pertinent, qualia sunt alimenta. Sub alimentis & aesculenta & poculenta complectit. Tanetsi autem dicitur quod aqua non est potus primo priorum: plerique tamen mera aqua vitam bene transigunt. Item veneris vsus cum communiuge est necessarius puro generis humani continuatione: & alia huiusmodi ad corpus spectantia vt vestitus, aedium habitatio: & similia. Ecce necessaria tam ad indiuiduum quam ad speciem. Non necessaria per se tamen expetibilia sunt, honor, opes, & quae sunt similis generis. Diuitiae enim sunt materia liberalitatis, misericordiae, magnificentiae, & tam lium. Sunt enim propter aliud pecuniae: tametsi quandam pulchritudinem habent, & sic propter se appetuntur. Quemad modum torquis aureus & pulcher equus, bellus canis atque celer, placidus psittacus. Nosti ex primo ethicorum aliqua expeti propter se & aliqua propter aliud. Istis praelibatis, subdit vnam conclusionem, quae est haec. Circa delectabilia non necessaria non vocantur homines incontinentes simpliciter, sed cum addito, vt incontinentes irae atque lucri: & idem nomem translatitie habentes. Nulla autem est illatio. Aiax Thelamonius est incontinens irae: ergo est incontinens. Adicto secundum quid ad dictum simpliciter proceditur. Vt homo qui olympico ludo vicit parum differre videtur a communi ratione hominis: nam per superadditam determinationem, scilicet vicit in olympo, discrepat. Alia enim est ratio qua est homo, & qua vicit in olympo. Sicque est alia ratio incontinentis qua incontinens est simpliciter, & alia qua incontinens secundm quid. Olympiadis spacium quinquemnium complectebatur: ab olympiadibus sua tem pora Graeci supputarunt, vt vigesimae olympiadis anno primo, secundo ve. Prope olympiam vrbem gymnicum illud certamen fiebat. Est ea vrbs inter Ossam & olympum montes sita. Probatio conclusionis praefatae patet. Talis non vituperatur vt vitium malitia & foeditas: & non vt delictum & paruus excessus e medio. Voluptates obscoenae tactus ac gustus sunt exprobabiles tertio ethicorum. Ac incontinentia vituperatur vt malitia. Ac horum incontinentium cum addito, nemo vituperatur vt talis viciosus. lam ponitur alia conclusio siue dictum prosequens. Excessiuas voluptates ac oppositos dolores fingens circa quos sunt temperantia & intemperantia sunt incontinentes simpliciter & citra adiectum. Ecce literam pene de se perspicuam. Eorum qui circa corporis voluptatem versantur, in quibus temperantem intemperantemque locamus, ille qui non eligendo, sed praeter electionem ac mentem, quia cum renisu & contra intellectus dictamen & quae sequuntur. Praeter electionem atque mentem incontinens oblectamentum prosequitur. Mens eius resistit, & illum continere instigat: verum sua socordia se a cupiditate duci permitit: voluntas pro sua virili non obsistit: ideo praeter voluntatem ac mentem inconcessum opus patrare dicitur, dolores fugit, vtpote famen, sitim, estum, rigorem & cetera id genus, quae ad tactum gustumque attinent. Talis non fertur incontinens cum addito vt irae: verum absolute incontinens dicitur: cuius hoc est argumentum: quia circa hasce voluptates necessarias & non circa vllam illarum puta cupiditatum non necessariarum intemperantes feruntur. Quocirca in eodem hoc est circa eandem materiam incontinentem cum intemperante collocamus: hoc est circa idem: & similiter de continente & temperato dicimus talem, quia circa eosdem dolores & voluptates quodammodo versantur. Sequitur in litera. Atque sunt quidam. Ne ob su pradicta videatur intemperans ac incontinens simpliciter conspirare hinc subdit: licet circa eandem materiam desudant differentiasque in hoc ostendit. Illi enim inter sese discrepant, quorum alter eligens, alter non eligens operatur. At intemperans eligens operatur, incontinens non eligens. Subdit, Quapropter potius eum intemperatum in gradu dicimus qui facile ac paruo reluctamine parum concupiscens excessum voluptatum sequitur: quam qui vehementibus cupiditatibus stimulatus cum eisdem voluptatibus exuperat. Quid enim faceret ille si ingens cupiditas adueniret: & si vehemens dolor circa inopiam rerum necessariarum contingeret? Si enim exill insultu superatur, dubio procul grandiori protinus corrueret. Quantum ad hanc circumstantiam minus est igno scendum intemperato quam incontinenti. Verum incontinentis piaculum altera ex parte vires suscipit: quia remurmurante conscientia rationi contrait. Caeterum scito quod ea quae faciunt vouptatem circa alimentum vt esculentum anc poculentum dicuntur necessaria non quantum ad voluptatem, sed quantum ad alimentum victum ve, qui pro indiuiduali conseruatione inesse requiritur. Nec venereus vsus est necessarius, puer indiuidui conseruatione. Nullus enim est quin vitam agere potest citra carnalem copulam: verum pro alterius generatione coitus est necessarius per viam naturae procedendo. Omnipotens enim deus potest homines sine carnis coniunctione prorogare. Sequitur in litera. Cum autem &c. Cupiditatum delectabilium diuisionem ponit. Voluptatum igitur efficientia tria sunt: quaedam natura expetenda & de se expetenda vt honos lucrum victoria: haec superius nuncupauit non necessaria & de se expetenda. Quaedam contra naturam: vt humanas carnes mandere ea est immanitatis functio. Quaedam media, ista media superius appellauit necessaria circa corpus ac alimentum vt vestes & caetera id genus. Subdit exempla primi rami inquiens. Quemadmodum prius distinximus vt pecuniae lucrum & caetera in omnibus talibus per se expeti bilibus atque mediis, quae sunt necessaria pro nostra manutenentia, & sunt medium ad hoc non ex eo homines vi tuperantur, quia talibus afficiuntur & talia amant: sed ob modum, quia superabundant: quia res illae voluptatem suapte natura efficiunt, sed ob medium cupiendi vituperantur. Quando excessiue illa percupiunt, vt Alexander mace do qui nomem magni tulit, lulius Caesar & similes qui praeter rationem plus aequo etiam honesta & laudabilia persequuntur non laudantur. Laudabile est liberos atque parentes singulari amore complecti, verum vt addecet. In his enim Niobe deliquit. Fuit autem Niobe Tantali filia, Pelopis soror & Amphionis regis Thebarum vxor quae illi duodecim filios secundum Homerum in ialiade, secundum latinos & signanter Nasonem septem filios totidemque filias forma praestanti sustulit, quos diis vt poetae fabulantur praetulit, hinc ipsa faecundissima ad natorumque orbitatem redacta, ex nimio dolore attonita obmutuit. Postea poetarum figmentis in saxum conversa fingitur. Vide Quidium sexto metamorphoseos, ac Tullium in tusculanis quaestionibus. Mortui sunt omnes liberi eius apollinis & Dianaesa gittis. i. peste. Sic alius quidam patrem nimis ardenter amabat. post cuius interitum furebat. hinc satyrus ille qui sibi mortem consciuit, probrose philopater dicebatur. Hic adnotasse non est peregrinum, quod ille nates bene diligit qui eos in literis ac sacris moribus erudiri facit, ac mediocres possessiones, quas licite possideant eis procurat. Si quispiam iniquam latifundium eis procurat illos cum Niobe ad perniciem ducit. ldem est si filio sacerdotium quo idignus est, tuo labore obti neas: indicium enim hoc est te esse corporis patrem mundanum ac inutilem, filiique salutem paruifacere. Sequitur in litera. Circa haec igitur, scilicet honorem & lucrum &c. Nulla est prauitas ex parte obiecti, cum vnumquodque istorum sit per se expe tibile: attum excessus illorum sunt improbi, similiter nec incontinentia, est sup. circa haec. His praemissis conclusionem aliam ponit dicens. Incontinentia simpliciter non solum est fugienda verumetiam vituperio digna. At praefatae delectationis non sunt vituperabiles postquam suapte natura sunt eligibiles: eapropter dicimus incontinentiam cum addito, eandem obiecti apponentes. Hoc quadam similitudine declarat dicens, sicut dicimus quempiam malum medicum aut malum histrionem, quem non dicimus absolute malum: ita dicimus aliquem incontinentem irae & honoris, quem nullo modo incontinentem citra caudam vocitamus: quia continentia & incontinentia absolute sunt circa ean dem materiam, circa quam sunt temperantia & intemperantia. Porro sicut incontinens circa sensum gustus aut tactus exuperat: ita lucri auidus excedit. Omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4