Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

1

"AD ipsum autem ciuilem" &c. Prima huius capitis conclusio est haec. Ad ciuilem siue moralem phlum attinet de voluptate doloreque contemplari. Hanc trifariam probat. Prio sic Moralis phius est architectus, hoc est praecipuus speculator finis ad quem videntes vnumquodque simpiciter aut bonum aut malum dicimus. Voluptas est vt quidam finis, in prioque huius dicitur quod ad vitam cognitio finis magnum habet icrementum: ceu sagittarii signum habentes magis vtique adipiscuntur quod oper, qui in bonis operibus delectatur is bonus est, quaim vero in malis voluptatem capit is sane est malus. Insuper virtus moralis & malitia sunt circa voluptates & tristitias. Ex sedo huius. Interdum circa eas, sed rarenter vt obiecta incidunt sed ad moralem phlum pertinet considerare de virtute & ma¬ litia, ergo ad ipsum attinet de voluptate & dolore speculari.

2

¶ Tertio, felicitas est cum voluptate, quocir ca plures beatum a gaudendo nominarunt. Hinc tres de voluptate opiniones recitat. Quarum prima erat dicen tium nullam voluptatem per se aut per accidens esse bonum. Voluptatem enim & bonum non esse idem arbitrantur. Bonum per se bonum est suapte natura bonum. Per accidens bonum est bonum alicui adiunctum, nam potius facit vt illud bonum aliquid mali habeat ob eius commixtionem. Seuna erat opinio astruentium quae sdam voluptates esse bonas, set earum plurimas esse malas, hanc sedam insequitur. Inter vtrumque vola medio tutissimus ibis inquit poeta.

3

¶ Tertia supremum bonum, deinde horum opinantum motiua adducit, in primis rationes priae opinionis. Pria autem ratio est. Nulla generatio in natura sensibili est bona, at omnis delectatio est geneatio sensibilis in natura: igitur nulla delectatio est bona, in sedo modo priae. Maior pta, quia nulla genatio est finis. sed via per quam ad finem deuenitur: sicut aedifica tio quae est domus generatio non est ipsa domus, sed via ad domum. Et bonum & finis secundum sic argumentantes coincidunt, proinde secundum eos nulla generatio est bonum. Et minor declaratur per delectationis diffinitionem quam ipsi ponebant dicentes. Tunc solum esse delectationem, quando aliquod sensibile nostrae naturae additur quasi nobis connaturale, vt in escae aut potus assumptione est videre. Sed quia haec prima ratio est caeteris taediosior, sic argumentor. nihil est bonum quod cum fine stare nequit, cum nihil sit bonum nisi ob causas finales: vt inquit commentator. xii. Metaphy. at voluptas non stat cum fine, quia finis est in perfecto est, voluptas nunquam est in perfecto esse, sed in perfectionis generatione. Patet ad oculum, si frigeas calefactio erit tibi voluptati, donec ad temperamentum reductus fueris, & non amplius. Et si repletionis egeas, esca erit tibi voluptati, sed non diutius quam cum stomachus & pori rempleti fuerint.

4

¶ Seda ratio est Tales voluptates vir temperans fugit: igitur voluptas est quid malum. Praeterea.

5

¶ Tertio prudens indolentiam & dolorum vacuitatem sequitur, non autem ipsas voluptates.

6

¶ Quarto voluptates impedimento sunt prudenti, & quo quis magis his voluptatibus afficitur & gaudet, eo magis impeditur, vt in venerea voluptate intueri licet. Nemo quoque dum est in illa, quicquam mente considerare valet: proinde voluptates non sunt bonae.

7

¶ Quinto delectationis nulla est ars: at omne bonum humanum est opus alicuius artis.

8

⁋ Sexto, pueri & belluae ipsas voluptates sequuntur, sunt igitur brutales voluptates & non expetendae vt bonae. His sex rationibus pro prima opinione recitatis, pro secda similiter argumentatur. Primo sic. Quaedam voluptates sunt turpes ac infames: ergo non omnes sunt studiosae. Sedo quia aliquam voluptatum detri mentum afferunt, voluptatem enim efficientia quaedam morbos aggenerant, alias autem esse bonas nihil ipsis videtur esse absurdum.

9

¶ Demum vnico medio pro tertia positione argumentatur, quae dicit nullam delectatio nem esse optimam quamuis omnes sint bonae. ld quod non est finis non est optimum, at nulla voluptas est finis: igitur. Consequentia tenet cum maiore. Et minor probatur secudm loquentium dicta, omnis delectatio est generatio sensibilis in natura, & nulla generatio est finis, sed via ad finem. Haec fere sunt quae de voluptate ab illis adducuntur.

10

¶ Sed contra literam obiicitur: primo. Videtur autem quod hic non est locus de volupta te disserendi: immo est in decimo: in signum cuius in illius libri primordio de voluptate loquitur. Item in rhe torica de voluptate determinat, ergo non hic.

11

¶ Respondetur quod hic principaliter de voluptate sensuali loquitur, & de tristitia, circa quam continentia incontinentia, mollicies & perseuerantia laborant. de spumali autem delecta tione non determinat nisi per quando corporalis voluptas melius dephenditur. Opposito autem mon determinat in decimo. Principalt enim de spumali in decimo, vt de felicitate loquuturus, quim quia non est sine voluptate. prius de voluptate loquitur. Item plerique philosophi & vulgus in delectatione felicitatem ponebant. hoc autem in decimo euacuat antequam prouinciam loquendi de felicitate subeat. Et quia inter amicos maxime solet esse de lectatio (nihil enim est delectabilius quam cum honestis amicis conuiuere, vt in octauo & nono dicit) eapropter post hanc materiam voluptatis in septimi calce de amicitia loquetur. Et sic hosce libros connectit.

12

¶ Ad seudam rationem dicitur quod rhetorica solum probabiliter de voluptate tractat, moralis autem philosophus demonstratiue eo modo quo ethicus demonstrationes suscipit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11