Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

"ATqui neque fieri potest" &c. In hoc capitulo dubitationem antea motam, an quis potest esse prudens & incontinens, dissoluens prudentem cum incontinente confert, variasque incontinenAtias comparat inter se quantum ad conuenientiam & differentiam.

2

¶ Prima conclusio est. Pru dens & incontinens simul est nemo. Haec sic probatur. Superius monstratum est prudentem moribus esse praeditum, quia prudentia est habitus cum vera ratione actiuus. Prudens non solum cognoscit ea quae sunt agenda, sed praeter hoc est iam idoneus illa exercere, cum non solum vniuersalium sit prudentia, verum etiam singularium, stipatus est solertia, sententia, bona consultatione atque caeteris virtutibus moralibus. Non est harundo vento agitabilis ipse prudens, verum ipsis virtutibus immobiliter atque delectabiliter inhaeret. Incontinens vero ante perturbationem limpide iudicat: attamen adueniem te procella perturbationis socorditer succumbit. Quocirca incontinens non est ad agendum idoneus. Habilem autem & bene ratiocinantem nihil prohibet incontinentem esse. Hinc fit vt aliqui interdum videntur esse prudentes & incontinentes. Insita habilitas est vis naturalis & potentia quae habitibus illustrari potest, & etiam dedecorari prauis habitibus, vt astutia, malitia, & similibus. Prudentia semper rectum scopum ponit & conuenientia media ad illum scopum carpit. Quippe illa habilitas est indiffe rens ad astutiam & malum finem sicut ad bonum. Habilitas a prudentia discrepat, vti enartauimus latius in sextum librum, & signanter. xiii. capite. Habent tamen quandam propinquitatem. At electione longo distant interuallo. Incontinens non: sese habet vt is qui scit & actu contemplatur, sed se habet vti dormiens & vinolentus, sponte sua tamen operatur quodammodo & quid & cuius gratia ipse facit. Attamen incontinens non est malignus. Probatur sic, ad malitiam duo requiruntur, scilicet peruersitas appetitus & rationis corruptio, vt est in intemperato. Quicunquod habet alterum istorum & non reliquum est semimalus, quia malitiae medietatem habet. Etiam eius electio est bona, licet in ea non persistat, quare non est iniustus. Insidiator atque ex deliberatione nocens, inquantum incontinens, si aliunde sit flagitiis irretitus non est nobis curae, nam incontinentium alter quem celerem dicimus in his quae consultando ordinauit non manet, & biliosus atra bili prorsus ad consultandum est inidoneus. Flaua bilis est cholera. Incontinens infirmus siue debilis est similis ciuitati optime decernenti in agibilibus ac male decreta exequutioni mandanti vt Anaxandrides facete inuexit dicens. vrbs consultabat leges quae negligit almas.

3

⁋ Cauillabatur in quandam ciuitatem quae leges bonas posuit quibus non vtebatur, sic incontinens signanter debilis consultat de agendo ac consilium ipsum aspernatur. Malignus autem siue intempa ratus assimilatur ciuitati, quae legibus quidem, sed prauis vtitur. Ac continentia ac incontinentia circa id insudant. Qua vincit habitum multitudinis, patet, continens magis, incontinens minus perma net quam multitudo potest. Vult dicere quod licet continens vtatur ratione quam habet, incontinens vero non, tamen non quilibet excessus a recta ratione facit incontinentem. Continens persistit in recta ratione magis quam multi possunt. Superat enim cupiditates a quibus multi vincuntur, incontinens ve ro a cupiditatibus superatur quas multi vincunt.

4

⁋ Alia conclusio. Incontinentes praeuolantes (qua incontinentia melancholici laborant sunt minus mali & curabiliores quam incontinentes debiles non persistentes in consultatione. Haec conclusio in virtute ante habita est. Probaturque sic. Qui habet rationem habet opem contra malum, vt debilis: praeuolans autem non habet, eapropter magis debili imputatur si succumbat.

5

⁋ Alia conclusio. Incontinentes per consuetudinem sunt curabiliores quam incontinentes per naturam. Incontinentes per naturam sunt ex influentia caeli aut ex progenitoribus. Auiti enim mores in natos descendunt, facilius autem est consuetudinem quam naturam immutare. Assuetudinem mutare non habet difficultatem nisi quia naturam aemulatur: modo propter quod vnumquodque tale & illud magis, primo posteriorum. Qu consuetudo similis sit naturae authoritate Eueni poetae probat dicentis. Est vsus longus mos ac meditatio crebra: Hunc tandem assero naturam mortalibus esse.

6

⁋ Verum quid continentia incontinentia ve: quid item constantia & mollitudo & qua via inter se se cernantur hi habitus iam vbertim dictum est.

7

¶ Circa totam hanc materiam in primis dubitatus an quis potest esse continens sine munere dei, hoc est speciali dei ope.

8

¶ Relicto philosopho, ad theolo gos deueniendo, dico hosce super hoc negocio disceptare. Partem negatiuam approbatis doctoribus ecclesiaeque determinationibus conformiorem arbitror: eapropter eam aemulari par est. dicitur enim Sapientiae octauo. Non possum esse continens nisi deus det. Quod verbum occasionem dubitandi no bis in praesentiarum praebuit: & non modo circa continentiam verumetiam circa omne bonum id contingit. Probatur haec pars siue conclusio negatiua. Illic sapiens non loquitur de datione & patrocinio generali, nam sine concursu dei generali incontinens esse potest nemo, siquidem ad cuiustibet rei substantiam deus concurrit vt ex symbolis edocemur, est enim visibilium & inuisibilium bonorum & malorum actor. Aliud ergo auxilium dei ad bonum requiritur quam ad malum. Hoc tangens Augustinus in epistola ad Paulinum Nolanum episcopum ait. Quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamuis illic & propriam habeamus voluntatem non tamen ex illa, sed ex adiutorio dei nostram prouenire victoriam arbitror. Proinde nec constans nec continens potest stare inuictus in agone sine dei speciali ope. Et Augustinus in de correctione & gratia capitulo quarto. Liberum arbitrium ad malum sufficit: ad bonum autem parum est nisi adiuuetur ab omnipotenti bono. Et doctor gentium ad Romanos nono. Deus operatur in nobis velle & perficere. Et primae ad Corinthios quarto. Quid habes quod non accepisti. Et Ioannis sexto. Nemo potest venire ad me nisi pater traxerit illum. Ad hoc magister, distinctione vigesima sexta libri secundi sententia rum Patrum authoritates inducit, vt in eandem distinctionem, libro secundo fusius monstrauimus. Haec vocatur gratia praeueniens ad bonum. Hoc puerorum libelli indicant quicquid habes meriti praeuentrix gratia donat, & Quicquid peccamus, id nobis attribuamus. Oppositum erat error Pelagii: cuius errores Gratianus allegat, ergo aliter ad bonum aliter ad malum deus cooperatur.

9

⁋ Contra hanc conclusionem argumentor sic. Ex ea sequitur hominem ad impossibile obligari, con sequens est rationi dissentaneum, quia omne peccatum est voluntarium. Consequentia tamen patet. quia quispiam tenetur elicere actum bonum quem cum influentia de generali habere nequit, ponatur deus specialiter non concurrere tunc habetur propositum

10

⁋ Secundo Socrates non necessitatur concupiscere hanc pulchram foeminam, ergo potest ab eius cupiditate abstinere: ergo ad hoc speciali ope dei non eget.

11

⁋ Tertio deus specialiter instigat in malum, ergo non aliter bonum quam ad malum cooperatur. Assumptum patet per illud quod scribitur. primo Paralipomenum quinto. Suscitauit dominus spiritum Assyriorum regis contra Israel, & transtulit Ruben & Gad. At rex in hoc deliquit, Hebraeorum fortunas depilans. Simile secundi Paralipomenum vigesimoprimo scribitur. Suscitauit deus contra loram spiritum Philistinorum & Arabum, & ascenderunt in terram luda, & dissipauerunt eam. Et Esaiae decimo. Assur virga furoris mei & baculus ipse est: mittam eum contra populum furoris mei. Mandabo illi vt auferat spolia & diripiat praedam: & ponat eam in conculcationem quasi lutum. Hoc vt commentarius exponit dictum est de Senacherib rege Assyriorum contra Israel sub Ezechia. quarti Regum. xviii.

12

¶ Ad primum respondendo sequelam, inficior. Deus enim cuilibet suum speciale auxilium dat ad bene operandum, nisi quis illo abutatur, & illi reluctetur: quare se indignificat ea ope. Nemo potest aliquid operari sine dei concursu generali quod semper cuilibet ad bonum & malum est paratum. Sic & de speciali dico nisi quis se illo indignificet. Speciale hominem ad bonum non necessitat secundm legem, propterea homo eo vtens meretur. Potest tamen quempiam necessitate si voluerit ad bene agendum.

13

¶ Ad secundum prima fronte videtur ad perseuerantiam siue constantiam non requiri dei speciale auxilium, quia cum generali & hominis libertate potest non agere, alioqui non sit liber. Sec? est de actu continentiae difficiliore. qui actum positiuum moraliter bonum efflagitat. Attamen ob patrum determinationes considerata nostra infirmitate puto auxilium speciale requiri ad hoc vt non succumbamus. Habita oportunitate obiecti & loci, sine hoc praesidio essemus in mirabili pugna, & tandem ntra, ibecillitatem sentiremus.

14

¶ Ad tertium rempendetur quod non intelligatur deum speciali influentia influere voluntati ad actum qui malus est.

15

¶ Ad exempla adducta dicimus quod quando Hebraei diuino iussui non paruerunt domins deus incitauit hostes ad illorum punitionem:tquam digni erant. Quis dubitat dominum deum ad poenam & actum iustitiae impellere? verum tum Assyrii & alii Gentiles diuino instinctu abutebantur, plus enim aequo Ilsraelitas saepenumero torquambant. Ad illorum culpam speciali ope dmns deus non impellebat. Culpae enim est osor atque prohibitor. Hoc puer ethica doctrina sat est.

16

⁋ Sedo dubitatur vtrum omnis continentia gradus, a temperantia in specie distinguatur, & tempeantia a gradu heroico.

17

⁋ Circa hanc dubitationem aliqui affirmatiue resmondent, obiecta in aere sibi fabricantes in ethicorum libris inassueti. Illis autem relictis paucis rmendetur quod idem habitus nunero successiue est continentiae & tempantiae. Patet, gnetur habitus continentiae in Socrate circa a materiam: ad intentionem habitus, affectus minuitur perturbatione. Itaque ea sedata vel in nihilum redacta, inclinat ille habitus habentem ad bene se bndum circa a materiam, & non est affectus in habente ergo tunc erit temperantia gradus, licet ab actibus continentiae emersit, & si ex habentis ignauia cupiditas crescat ille habitus erit continentia. Esse continentiam & temperantiam ab extrinseco dependet scilicet aflectu. Non est de ratione continen tiae hare affectum puer obiecto sat enim est affectum inesse.

18

¶ Seda propositio. Actus continentiae & temperantiae sunt eius dem speciei entitatiue. Patet per identitatem obiecti, & omnia quae ad identitatem specificam sufficiunt.

19

¶ Tertia propositio. ldem actus nunero successiue erit continentia & temperantia. Capio Aactum continentiae affectu multum sopito, ita quod pparum eius restet corrumpendum, continuetur Aactus quoad affectus sit extinctus, & habetur propositio.

20

¶ Quarta propositio. Stat eundem actum simul esse continentiae & temperantiae. patet de hoc actu, nolo comedere hunc cibum proptur deum, circa medium poenst esse perturbatio, non autem circa finem. ldem patet de actu habente copulatum puer obiecto, vt nolo comedere hoc & hoc, demonstrando fungum, & perdicem. Quin aliquam continentia a temperantia distinguatur, nemo am bigit: sicque est de multis actibus continentiae. Potes tamen ponere affectus in ratione obiecti, & fingereianiter gra dus intrinsece tales.

21

¶ Finalr dubitatur quomodo intemperantis iudicium corrumpitur.

22

¶ Resnondetur quod a principio fuit icontinens in gradu, & tmporis lapsu proptificatur perperam agere, & sic rectum iudicium minuitur ita quod illud quod graue scelus ab exordio iudicauit, postea nihilipendit. Ostendo id ad oculum in sacerdotiorum pluralitate a princi pio de duobus conscientiam faciunt, postea conscientiam abiiciunt, & consuetudo pene in naturam convertitur. Et sic intempera tus est irrectificabilis quodammom, dicente Hieremia. xiii. Si mutare potest aethiops pellem suam aut pardus varietates suas, & vos poteritis bamen facere cum didiceritis malum. Scitum est exemplum Lycurgi volentis popso mon strare quantum efficaciae bona assuefactio haberet. Acceptis enim duobus catulis vnum in silua aluit, alterum domi in culina, conuocatisque ciuibus spectaculum memorabile praebuit, proposito lepore inter canes qui culinae assue tus erat, repentino cursu se ad cacabum vetus domicilium proripuit, quam vero in nemore coaluit incredibili pedum leuitate fugitantem leporem sectabatur Caue itaque a mala pelle intemperantiae in gradu: ab hoc enim gane vix il laberis, non tamen est impossibile rimam elabendi inuenire. Propterea proborum consilio vtere, itellectum rectifica, rectum iudicium illud quod est erroneum ab eodem subiecto circa eandem materiam exsufflabit. Nec in exemplo sacri Hie remiae omnimoda similitudo est expectanda, sed aliqualis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10