Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
"PAtebunt autem" &c. In hoc secundo capite philosophus amicitiae diffinitionem inuestigat: sub aliquibus con clusionibus quarum prima est Considerans de amicitia habet considerare de ipso amabili, hoc est amicitiae obiecto. Nam illud est obiectum adaequatum alicuius habitus aut potentiae quando habitus & potentia potest in illud praecise & in quodlibet sub illo contentum: sicut intelligibile est obiectum intellectus & gustabile ipsius gustus: sed sic est hic quod amabile est obiectum amicitiae. Hoc dupliciter probant: primo quia forte praedicta dubia in ca pitis praecedentis calce tacta ex hoc soluentur, scilicet an amicitia sit tantum ad bonos. Et an amicitiae plures pos sunt esse species. Dicit ergo sic, patebunt autem haec forte si ipsum amabile fuerit notum. Hoc est hae dubitatio¬ nes fortasse clarebunt si amicitiae obiecta hoc est amabilia nota fuerint. Secundo: non quoduis amari videtur sed tantum ipsum amabile. Secunda conclusio. Omne amabile vt finis, est bonum honestum aut delectabile. hoc probat quia omne amabile est bonum honestum, vtile vel delectabile: sed nullum bonum vtile est amabile vt finis, igitur. Minor patet, quia bonum vtile est amabile tanquam id per quod fit bonum honestum vel delectabile, hoc est tanquam medium: igitur non est amabile tanquam finis. Eligo pecuniam ob eius vsum, si enim bibliam habere cupiam quam aureo scutato habere possum & non aliter, aureum nummum expeto ob bibliam, tunc quiesco. Quis tamen potest ex voluntatis libertate ponere pecuniam pro fine, sed raro a pru dente ita ponitur. ipsa enim solum quaeritur pro aliis adminiculis, voluptas honesta & honestum ipsum puer fine apud probos ponu ntur. Post hoc corollarie infert. Quare fit vt amabilia sint ipsum bonum & iucundum vt finis. Hic philosophus dubitationem obiter occurrentem mouet, quae est haec. Vtrum igitur ipsum bonum ament homines an id quod ipsis est bonum. ldem enim est de delectabili vt in litera dicit. Et discrepant haec nonnunquam. Porro vnusquisque videtur amare id quod est ei bonum: licet non omne tale sit simplicitet bonum alicui. Nam quaelibet potentia fertur in obiectum sibi proportionatum. Et eodem modo non est idem delectabile simpliciter & alicui delectabile. Hoc dubium recludit dicens, quod vnusquisque amat non semper quod est bonum sed quod apparet ei bonum. Nec refert an amabile sit verum bonum an apparens bonum. Illud enim est simpliciter & absolute bonum quod est bonum bono, puta bene disposito. Illud autem est bonum alicui, quod est ei bonum licet praeter naturam disponatur, exemplariter declaro, quod est sanum sano & bene disposito simpliciter est sanum: & quod est indisposito sanum, bonum, & expediens, non oportet vt simpliciter sit tale. Vt vstio est bona illi qui ignem sacrum aut tabem in tibia habet. Nec etiam illud quod simpliciter est melius est melius cuicunque. Nempe melius est philosophari quam ditari, non tamen inopi. Non autem sic est de malo. Nam aliquando simpliciter malum est bonum alicui: vt egestas & infirmitas quae vitia a multis abstulerunt. Tertia conclusio. In amatione rerum inanimatarum non dicitur amicitia. Probatio igitur illius non est reciprocus amor. Secundo probatur idem: quia non volumus inanimantibus bona gratia ipsorum. Amo vi num propter me: ergo illa amatio non est amicitia: tenet consequentia quia ad amicitiam requiritur velle bonum amico gratia ipsius.
¶ Eos autem &c. Tangitur quarta conclusio quae est. Licet omnes bona aliis gratia ipsorum volentes sint beneuoli, non tamen omnes tales sunt amici. Probatio. Mutuam nanque beneuolentiam amicitiam dicunt. hoc est sola beneuolentia in contrapassis est amicitia.
¶ An adiungendum est. Quinta conclusio. Ad amicitiam non satis est reciprocus amor, sed requiritur quod ea amicos non lateat. Probat antecedens. Sunt enim complures iis beneuoli quos non viderunt, quos putant studiosos esse, hoc est probos vel frugi homines existimant. Isti ergo, licet sint beneuoli adinuicem, non tamen sunt amici: licet is qui amat patiatur & redametur, & hoc propter latentiam. Amicos enim quomodo quis vocat, latentes & se mutuo ignorantes: hi multum accedunt ad amicitiam cum reciprocus amor sit illis, attamen non completa ami citia. Igitur ad amicitiae diffinitionem apponatur non latens. Summatim completam amicitiae diffinitionem in capitis calce ponit inquiens. Amicitia est mutua aliquorum beneuolentia & alicuius quidem in boni gratia, & eos non fugit. Vel sic in concreto. Amici sunt qui bene & bona sibi mutuo volunt non latenter, gratia illius quem amant, vel sic amicitia est beneuolentia in contrapassis non latens: hoc est beneuolentia reciproca non latens.
¶ Circa hoc caput quaeritur an amicitia sit virtus. Hanc quaestionem in capite praeceden te quaesiuissem si philosophus ad hoc caput suam diffinitionem non transtulisset. Aristoteles enim dicit ami citiam esse virtutem vel non esse sine virtute. Propter illa verba video plerosque contraria super hoc asserere, dicam tamen quae impraesentiarum occurrunt dicenda: pondero hanc conclusionem. Amicitia est virtus. hanc conclusionem sic probo, quilibet actus bonus est virtutis generatiuus: actus amicitiae est actus bonus: ergo est virtutis generatiuus. Consequentia est in Dari. Maiorem ex secundo ethicorumsuppono: & minor paret. Habet obiectum bonum & potest habere omnes circunstantias ad actus bonitatem requisitas, nec est neces se ipsam habere circunstantiam vllam malam: Igitur. Secundo omnis habitus inclinans in actus meritorios est virtus. At amicitia est huiusmodi: igitur. Minor patet in habente charitatem quae est virtutum forma. Praeterea contingit excessiue amare & deficere in amando: ergo contingit dare in medio virtutem ex secundo ethicorum. Contra hanc conclusionem sic argumentor primo. Nulla virtus corrumpitur nisi per actus oppositos actibus, ex quibus ipsa virtus generatur secundo ethicorum, sed aliter corrumpitur amicitia puta per malitiam amati qui prius erat bonus. Item per mortem amati absentis quem credis esse superstitem: & sic amicitia sine culpa amati aut amantis potest desinere esse. Secundo nulla virtus est fortunae obiecta, sed in potestate habentis: at amicitia non est in potestate habentis, quia si amatus redamare desinat non est amplius amicitia: igitur. Tertio si requiratur notitia amoris reciproci in vtroque extremo: sequitur haec conclusio, amicitia non est possibilis: licet enim sciam me te diligere, & te facere & ostendere mihi signa amoris: nescio tamen an id mei gratia facias fortasse alia spe ductus & an simulate. Quarto ponatur quod tu me diligas, hoc nosti: & ego te diligam, licet te fugiat: argumentor sic, tunc neutra illarum dilectionum est amicitia. Sed oppositum probo. Ego scio quod diligote. & tu scis quod diligis me: ergo scimus inter nos diligere. Itaque erit amicitia. Quinto si tu desinas esse frugi vir, dilectio mea in te adhuc erit amicitia: ergo male contrarium dictum est. Assumptum probo, da oppositum, haec amicitia desinit esse, & haec amicitia est amor tui: ergo amor tui desinit esse, conclusio est falsa. Consequentia est bona, & minor vera. Proinde maior est falsa.
⁋ Ad primum distinguo maiorem: nisi connotatio vel habitudo illius virtutis ab extrinseco dependeat: & sic concedo. Si autem ab extrario foueatur in esse tali: sic negatur: modo amicitia non supponit absolute pro ea qualitate quae est beneuolentia vel amor, verum connotat quod sit reciprocus atque non latens. In tali denominatione ab extrinseco fouetur Socrati amor in Platonem si intelligat se redamari sincere citra scitum a Platone crescit atque solidatur: & sic amor in Platone radices figit atque incrementum in dies susceptat.
⁋ Ad secundum, transeat maior: amicitia in potestate habentis est sita, nec desinit esse virtus ob alterius ex emplum, interitum aut malam vitam occultam: attamen denominationis partem amittat. Non enim amplius est com pleta amicitia.
¶ Ad tertium. Respuo conclusionem illic illatam: certitudinem enim moralem habere queo, quod me amas mutuiter minime certitudo mathematica aut euidentia exigitur. Et si te sincere: amen & erronee iudico me abs te diligi actus meus relatiuus est virtus, sereno enim a fonte scatet: attamen non est completa amicitia ob alterius fucum & sophisticum amorem. Sophista amicus bellae virtutis splendorem in tali esse obtenebrat. Nec requiritur reciprocus amor actualis eodem temporis curriculo: sat est me te dilexisse nec posuisse oppositum te me nunc di ligente, & clancularium odium si quod erat imbibitum sepeliente.
¶ Ad quartum dico quod non sufficit ad completam amicitiam quod nos inuicem sciamus nos diligere. Vltra id requiritur quod id de te sciam & ediuerso: hoc amicitiam fouet vt cinis ignem nocturnum ne euanescat.
¶ Ad quintum: assumptum inficior. Ad syllogismum expositorium dico conclusionem esse adimendam: attamen minor est solidae veritatis, verum maior est reiicienda. Hanc abiicio tamquam falsam haec amicitia desinit esse. attum non eo inficias quin haec amicitia permaneat amor ac beneuolentia, quo fit & amicitia desinat esse amicitia, quando multa amicitia disinit esse amor aut virtus, citius denominatio amicitiae extinguitur quam denominatio virtutis aut amoris. Insultas. haec qualitas desinit ess amicitia, proinde desinit esse amor: ab inferiori ad superius. In logica sane peccas: si in hoc arundineo baculo confidas. Non est inferioritas totalis extremi ad extremum: & cum hoc cum dictione negationem non exercitam implicante proceditur. Et quia ita cito amici tia a completa finitione ruit, propterea Aristoteles dixit eam vix mereri locum virtutis: attamen ipsa citra virtutem minime habetur.
On this page