Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

"POst haec consequens est" &c. Iste est octauus Ethicorum liber, in quo philosophus de amicitia loquitur in superioribus voluminibus proposuit finem tanquam incendium ad virtutem, scilice: ipsam felicitatem, promiscue de actiua atque contemplatiua loquens, quamuis plerique sermonis eius potius felicitati actiuae quam contemplatiuae accomodentur felicitatem. sq per virtutem descripsit, & mox paulo emunctam doctrinam virtutum tradidit, tamque de virtutibus moralibus qui intellectiuis affatim docuit: & cum praeter haec dicat quaedam prosequenda, fugiendaque, quae stricte loquendo non sunt virtutes & vitia vt continentia incontinentiaque & similia: de quibus luculente in sexto disputauit. Restabat amicitia quae est virtus aut virtuti affinis enucleanda: quae ad felicem actum maxime conducit, de ea in hoc libro atque sequenti edocet. Hunc au¬ tem librum in tres partes separat. In prima de amicitia personarum aequalium docet. In secunda de amicitia quae est inter personas inaequales. In tertia loquitur de querimoniis & accusationibus quae circa amicitias contingunt. Primum caput in duas partes diuiditur, scilicet in prooemium & in tractatum, secunda ibi est autem controuersia. In prooemio probat ad moralem philosophum spectare de amicitia pertractare: quae est huius octaui prima conclusio. Et hoc facit ne in impertinente more multorum procedere videretur. Hanc conclusionem sex rationibus probat. Prima ratio est haec. De omni specie virtutis moralis: & ei necessario an nexis ad moralem philosophum considerare spectat: sed amicitia est virtus moralis aut aliquid ei annexum: igitur. Maior est nota cum consequentiae bonitate. Propterea circa minoris probationem laborat: non more eorum qui fusius circa nota quam ignota laborant. Secunda ratio est haec. Moralis philosophus habet docere de omnibus laudabilibus, quae ad vitam humanam sunt necessaria: sed amicitia est quoddam laudabile necessarium ad vitam humanam: igitur. Maior patet, quia moralis philosophus determinat de his quae spectant ad bene viuere: & minor patet, per hoc quod amici sunt necessarii, in omni fortuna & in omni aetate. Hoc sic ostendit. Sunt enim necessarii locupletibus & inopibus: iuuenibus & senibus. Qua locupletibus pernecessarii sunt bifariam declarat. Primo ob vsum bonorum fortunae. Nulla enim est bonorum fortunae vtilitas si ex ipsis nulli bene fiat: modo laudabilissimum est beneficium in amicos, collatum: igitur. Secundo opulentis amici sunt necessarii, quoniam qui locuples est & in potestate constitutus sine amicis custodiri nequit: quandoquidem quo quis magis bonis exterius abundat, eo magis discriminibus est subiectus. Et contra, vt luuenalis cecinit. Cantabit vacuus coram latrone viator: non autem locuples. Et Alexander puerorum, pauper ego ludo dum tu diues meditaris. Et nos tuti loquimur dum vos timidi taceatis. Caeterum in paupertate & caeteris aerumnis vnicus refugii portus amici putantur. praeterea in omni aetate amici sunt hominibus gra ti. Si iuuenes sint, illis summopere amici conducunt, vt eorum vitia arceant, & cohibeant. Si senes: vt illis obse quium praestent vt ea perficiant quae senes ob aetatis imbecillitatem peragere nequeunt. Et si aetate sint fioren tes ad clara obeunda amici conducunt. Nam Diomedes & Vlysses, Nisus & Eurialus plus amicitia iuncti agere possunt quam separati: & sic in literario ocio: duo post studium mutuo conferentes multoplus, proficiunt quam separatim continuo studentes, idem dicendis horis inuenies duo simul castigatius dicunt & attentius quam duo separatim, hoc etiam cernere est in parua materia collecta quae bonum ignem reddit: & si spargeretur etiam ignita parum calefaceret. Vnde fit quod cuiuscumque fortunae hominibus & cuiuscuque aetatis amicitia est perutilis. Sequitur. Inesse etiam amicitia. Tertia ratio ad probandam conclusionem est haec. Illa quae sunt naturaliter bona homini in adiutorium vitae humanae, sunt a philosopho morali consideranda: sed amicitia est huiusmodi: igitur. Minor patet, amicitia enim inest secundum naturam generati ad generatum: non solum in hominibus sed etiam in aliis animalibus, qua magnam diligentiam adhibent ad suorum foetuum educationem: non quod sit in eis amicitia laudabilis: quia nec virtus nec eius actus inest eis: sed quia cum amicitia affinitatem habent: & amicitia in eis laxato vocabulo dici potest. Quapropter amatores hominum laudamus. Dum homo in via pedum errat aut morum hoc cernere licet. Dum etiam ignotum a recto tramite dilirare vides, eum ad rectum protinus reuocas: ergo indicium est quod quilibet homo est alteri amicus,

2

⁋ Ciuitates etiam &c. Hic, ponitur quarta ratio ad conclusionem, quae est haec. Illud pertinet ad moralem philosophum per quod ciuitates in esse conseruantur: sed amicitia est huiusmodi: igitur. Consequentia tenet cum maiore. Probatur minor per legumlatores qui magis circa amicitiam quam circa iustitiam student. Concordia nanque simile quid amicitiae est. Cui illud Sallustianum applaudit. Concordia paruae res crescunt, discordia vero magnae dilabuntur. Et illud euangelicum, omne regnum in se diuisum desolabitur. Et si sint omnes inter se amici, iustitia non est opus: si vero sint iusti, indigent adhuc amicitia. Illa est quinta ratio quae talis est. Illud per quod magis ciuitates conseruentur quam per iustitiam, pertinet ad considerationem moralis philosophi: sed per amicitiam magis quam per iustitiam conseruantur ciuitates: igitur. Minorem in litera probat philosophus: & dicit: ld quod maxime iustum est ad amicitiam attinere videtur, quod sic intelligo: omnium iustorum maxime iustum est ad amicos. Non solum autem est necessarium. Haec est sexta ratio, quae talis est. Philosophus moralis non solum habet considerare de his quae ad vitam sunt necessaria, sed habet etiam pertractare de bono honesto: sed sic est de amicitia: igitur. Minorem in litera deducit.

3

¶ Haesitaret quispiam de huius propositionis veritate. Nemo enim habens caetera omnia bona sine amicis viuere expeteret. Eius falsitas sic suadetur. Igitur tyranno metu mortis solus habitare cupit. Dicis quod talis non potest aliter viuere. Tunc sic argumentor: de multis eremicolis in principio nascentis ecclesiae vt de Xachariae insigni filio: Paulo primo eremita, Anto nio & aliis patribus in thebaide gypti caelo dignis: qui hominum consortia fugiebant: ergo sine amicis vi uere optime poterant. Secundo argumentor sic. Vir felix (politice loquendo) paucis eget: igitur. Nec ab amicis dependet: quia sic ab extrinseco dependeret, quod est inconueniens. Primo enim libro dici infelicitas per se est sufficiens. In oppositum est Aristoteles in litera: & commentator quinto metaphysicae: virum eremitam censet neque bonum neque malum. Respondetur quod Aristoteles intellexit vt in pluribus. Aliqui tamen sunt ita proterui qui in hominum societatibus ex malignitate viuere nequeunt. Quemadmodum erat Timon Atheniensis qui nullum praeter vnum Peantum ad colloquium admisit. Et Antonius trium vir actiaca clade fractus Timonem imitatus fuisset si non Cleopatrae illecebris ad tumultum aulicum fuisset reuocatus, verum alia fuit Antonio talis solitudinis causa, verecundia enim hominum conspectum pertaesus est. In clyti sane vt vitiis vacarent in solitudinem concessere. Heliam in solitudine deus coruino ministerio cibauit. Paulum thebaeum simili pastualuit. Hic Paulus nomenclaturam eremicolis reliquisse fertur. Septem & nonaginta annos eremum incoluit, quantum aliorum nemo, nunquam post primum a secularibus discessum hominem praeter solum Antonium vidit. lsti viro similes minime sunt vituperabiles, proculdubio erant heroes angelico cibatu celitus cibati, de his autem non loquitur Aristoteles, sed de praetacto Timone & similibus. Tales sunt malignantis naturae quos Aristoteles primo politicorum bestiis comparat. Nam primo po¬ liticorum ait quod homo natura ciuile est animal. Et qui absque ciuitate est per malitiam non per fortunam, aut nequam est aut potior quam homo: si em ob prauitatem cum aliis habitare nequit nequam est. Eremicole dicti, qui sibi solis sufficiunt, sunt maiores quam homines hoc est quam communiter homines sunt. Sicut Ioannebaptista, a Chrysostomo in homilia decollationis eius dicitur maior homine. Commentator loquitur de eis qui non bene agunt aliis: qui seruant se: quos nec pessimos nec optimos vocat. hoc est solum mediocres & sic nec fiunt boni neque mali. Decuiusmodi viro etiam Horatius: nec vixit male qui viuens moriensque fefellit. i. latuit: non dicit quod bene vixit: sed quod non male. Vlterius adhuc argumentor, Socrates potest viuere vita com muni sine his amicis demonstrando duos, & sine illis quoscumque alios duos monstrando. & sic de singulis: ergo potest viuere sine amicis.

4

¶ Quarto amicitia est erga paucos, ergo potest viuere, cum vno. Ad tertium dico quod ratio est nulla: vt ex logica notum est. Ad quartum dicitur quod egre homo potest viuere cum solo vno amico. Secundo plurale saepius capitur, promiscue, vt singulare & plurale simul includat.

5

¶ Dubitatur item an amicitia sit praeferenda iustitiae. Respondetur affirmatiue. Patet ex philosopho in litera: & ratione sic probatur. Nam si aliqui sint inter se amici in nullo iustitia egent. At non contra. Prius patet: si sint inter se amici habent omnia quasi inter se communia quantum ad vsum: sicut secundo politicorum inquit philosophus: & per consequens inter eos non erunt lites. lustitia itaque. i. legalis sanctio non iusta vita, quae est amicitiae mater, eis inanis erit. Secunda pars patet, dato quod in politia iustitia fuerit: adhuc amicitia requiritur patet, quia nemo est sibi sufficiens, vt dicitur primo politicorum: nec potest per seipsum omnia necessaria habere etiam via iustitiae. Patet de vsu rerum commutabilium: quare homo indiget rebus aliorum per viam amicabilis gratiae saepius, & vt sibi mutuo inseruiant, vtque locupletes in opibus succurrant & ediuerso: iuuenibus vt senes opitulentur, & contra: vt in expositione literae meminimus. Et Aristoteles ait, quod quidam existimant eosdem & eandem rem esse viros bonos & amicos: acsi diceret est vir bonus ergo amicus & ediuerso. In nostro vulgari sermone britannico dicimus. Si non est amicus ergo est perfidus. Et Tullius in libro de amicitia, amicitiam omnibus humanis bonis praefert inquiens: Ego vos tantum hortari possum vt amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis. Et paulo post dicit. Nihil a diis immortalibus datum hominibus est melioris amicitia: excepta sapientia. ldem habet Seneca in epistola quadam ad Lucilium. In hocque Scipionem Affri canum maximopere extollunt quod hominum amicitiam more mercium preciosarum emere satagebant. Insuper charitas acquisita ad amicitiam spectat: sed nulla virtus acquisita est ea praestantior (haec enim inclinat ad deum super omnia diligendum & ad omnem proximum propter deum amandum. Suadetque superioribus parere: miseris succurrere: & ita de aliis eius proprietatibus) igitur. Finaliter dicitur si amicitia sine iustitia inesset ciuibus inclinaret mediate hoc est mediante suo actu elicito in actus iustitiae & aliarum virtutum: quia inclinat immediate ad liberaliter & magnifice dandum: honeste conuiuendum, & sic propinque se haberet ad iustitiam procreandam.

6

"Est autem controuersia" &c. Post Prooemium tractatum inchoat: in quo primo aliorum sententias de amicitia recitat, vt in septimo fecit: illudque est ei peculiare. Postea propriam inserit: more ortulani vrticas, cicutas & alias her bas orto inutiles primo euellentis, vt postea saluiam lactucam boraginem & caeteras salutares herbas inserat. Di cit itaque primo sic. Est autem controuersia de ipsa non mediocris, hoc est circa amicitiam opiniones oppsitae pul lulant. Quidam enim dixerunt amicitiam esse similitudinem quandam, hoc est inter similia esse amicitiam: vt monedula gaudet societate monedulae. & cum ea amicitia vtitur, monedula est auis nigra dicta monedula quia monetam diligit: aurum & argentum clanculum capit, vt de pica & talibus videre est. Alii contra, hoc est contrarium inquiunt. Nam dicunt omnes figulos inter sese odium habere & omnes tales. i. qui sunt vnius professionis: & perquirunt naturalius & altius hoc est per rationes naturales. Euripides enim poeta dicit Cum autem sicca tellus, ipsa certe tum hymbrem amat &c. Hoc est suum contrarium: & cum ether materia pluuiae turget & caelum tumet & inflatur hymbrem auet vt cadat in sinus telluris hoc est in gremium terrae & eius viscera tanquam in terram siccam suum contrarium, quod diligit. Sinus nonnunquam est littus curuum vt sinus adriaticus. Tertia est opinio Heraclii philosophi dicentis, contrarium esse conducens & accommodum suo contratio: & ex differentibus pulcherrimum concentum oriri. Et coloratur istud tam in picturis quam in harmonia, ita quod contrarietas est omnium rerum amoris causa, dixitque omnia fieri per litem, quae ex contra rietate est Empedocles aliter ab his sentit dicens, simile appetere simile. Naturales dubitationes philosophus hic relinquit: quia huic materiae morali non sunt accommodatae. In scientiis enim debemus ex propriis procedere, primo posteriorum. Consideremus nos hic inquit ea quae humana sunt hoc est ad hominum mores & affectus eorum spectant: vt an amicitia sit inter omnes mortales, & an non sit possibilis inter prauos. Vel an sit ponenda vna amicitiae species an plures. Et dicit quod quidam naturaliter loquentium vnam solum ami citiae speciem ponebant: leui motiuo moti, vtpote hoc. Quaecunque recipiunt magis & minus, hoc est operatur secundum magis & minus, quia Socrates plus fratrem quam distantiorem in gradu consanguinitatis diligit. Verum isti non sufficienti argumento ducuntur. Dicimus enim quod homo est nobilissimum animalium & charitas nobilissima qualitas: & tamen inter haec multa sunt quae specie discrepant. Sed de istis antea hoc est in septimo physicorum diximus. Nam ethica & politica in fine vitae cum esset annosior scripsit.

7

⁋ Dubitatur hic vtrum inter similia an dissimilia sit amicitia. Respondetur quod inter similia de per se L est amicitia. Probatur per sapientem: omne animal diligit sibi simile. Et eccle. i. omnis caro ad similem sibi coniungetur: & omnis homo simili sui sociabitur. Et patet inductiue: Ques gregatim inter se viuunt non cum porcis: sic porci inter se, monedulae, grues, & sic de aliis animantibus. Secundum adagium vulgare semper id est & erit, similis similem sibi quaerit.

8

¶ Contra hoc argumentor. Viri eiusdem professionis de paritate certantes odio se prosequuntur, aut non magna charitate, vt videmus quotidie: cui astipulatur illud Hesi odi. Inuidet & figulus figulo vel egenus egeno. Sicque faber fabro dulcisque poeta poetae. Insuper contraria contrariis curantur: ergo vnum contrarium conducit habenti aliud, vt laboranti tertiana quotidia na aut continua febre, frigrida applicantur. Non autem in quartana. Respondetur quod prudentes eiusdem artis sese fraternaliter diligunt. Sed quia hi sunt rari: quod se non charitate magna prosequuntur per accidens: faber enim non est fabro inimicus per se. i. quia faber est, sed quia vnus alterius lucrum impedit aut exaltationem famae vel eam denigrare videtur: quando ista non contingunt mutua beneuolentia sese persequuntur: vt dum alter cessit fato superstes cum laruis non luctatur. Vel dum vnus parisii alter vero Oxoniae in eadem professione legit esto quod vterque in illius professionis apice sublimatus fuerit. Nisi a casu contra se scribam: quia in fama sunt praesentes acsi in eodem loco residerent. Secundum argumentum non mouet: cum vnum contrarium aliud a sua sede appel lat, non est inter materiam apparens amicitia: extendendo etiam amicitiam ad inanimata qualitas alterius expultrix societatem cum subiecto expellendae qualitatis contrahit: & est ei similis cum eius incolumitati abunde conducat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1