Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
"EX vtroque" &c. In hoc quarto capite amicitia ob vtile & delectabile, ad amicitiam ob honestum compa ratur. Septemque conclusionibus, & recapitulatione quorundam dictorum hoc caput partitum est. Di cit autem pro prima conclusione sic. IEa vero supple amicitia quae ob voluptatem & quae ob vtilitatem est, similitudinem huius (scilicet amicitiae ob honestum bonum) habent. Nam studiosi sibi mutuo & iucun di & vtiles sunt. Est tamen discrimen, quoniam amicitia ob bonum delectabile habet delectationem pro causa: amicitia vero ob honestum habet delectationem pro sequela & effectu.
⁋ Secundae conclusio. Maxime autem &c. Dicit vlterius quod illae duae amicitiae comparantur amicitiae ob honestum penes pmanentiam. Nam sicut amicitia ob honestum est permanens, sic amicitia ob vtile & delectabile dummodo quod primo requiritur illal duo concurrant, non est fiuxa, scilicet seruato vt aequale vicissim rependatur, vt delectatio pro delectatione: & non solum hoc modo, sed etiam ab eodem hoc est ab eadem causa. Secundo requiritur, vt non solum fiat delectatio vtrisque, sed etiam fiat ab eodem delectabili secundum speciem, sicut accidit duobus facetis, vt in colludentibus similitudo, vt mutuo disputando, sagittando, ludendo pila, aut huiusmodi recreatione, in qua vterque gaudet in alterius ludo. Si illud secundum omittatur non erunt amicitiae permanentes, sicut accidit amatori & amatae. Pone amatorem turpem sed obsequiosum & blandientem amatrici: & amatricem pone venustam, tumiilla turpis obsequio gaudet: ipse vero aspectu speciosae delectatur. Verum defluente horaria formositate amicitia illa soluitur. Non enim amplius in melioris aspectu gaudet nec amplius se illi familiarem praestat, vnus a visu, altera a sensu auditus & a famu latu delectationem accipit & non ab eodem. Sequitur in litera. Plerique autem &c.
⁋ Tertia conclusio qua comparat amicitias easdem & earum permanentiam quantum ad mores: dicit ergo. Alia est causa permanentiae ob amicitiae vtile & delectabile: si ex consuetudine mores dilexerint eosdem similesque mores habentes. lsti licet non fuerint homines frugi tamen ob morum similitudinem in amici tia durant. Sic venationem diligentes aut aliam exercitationem: sic auarus auarum, & lubricus lubricum diligit: per hoc enim minus eius vitium apparebit. Sicut enim prope virtutem conspicuam, vitium foedum sordescit, quia opposita iuxta se posita clarius elucescunt, sic scelestus criminoso iunctus minus appare bit talis. Diximus enim superius in primi capitis expositione: quod similitudo per se est causa amicitiae: sed qui non ob voluptatem, sed vtilitatem amicitiam contraxerunt, ii & minus sunt amici & minus permanent: puta Socrates locuples & meretrix auara diligunt se inuicem: hic ob voluptatem, illa vero ob vtile. Talis amicitia non est permansiua: & in hoc non comparatur amicitiae studiosorum, quae est diu permanens, non autem haec. Sequitur in litera qui vero sunt. Comparat amicitiam ob vtile praecise ad amicitiam honesti penes permanentiam & non permanentiam. Prior cum vtilitate dissoluitur. hi enim non sese sed vtilitatem amabant, qua neglecta illa dissoluitur & pessumit. Sequitur in litera corollarium. Fit igitur vt praui prauis. Haec est secunda pars huius capitis. Nuperrime explanauit similitudinem quam habent amicitiae vtiles atque iucundae cum vera amicitia: nunc discrimen earum ad veram amicitiam explicat asserens, pleraque a quibus a sincera amicitia dispescuntur. Et primum asserit quod amicitia ob bonum vtile & delectabile inter quoscunque homines promiscue inuenitur. Amicitia autem ob bonum honestum, solum inter frugi viros. Hoc probatur sic. Omnes homines quibus vtile vel delectabile est amabile, contingit esse amicos ob voluptatem aut emolumentum: sed hoc cuilibet hominum generi convenit: igitur. Consequentia tenet cum maiore. Et minor patet. Reuera praui possunt esse & vtiles & delectabiles prauis & etiam studiosis: & viri probi possunt esse vtiles & delectabiles: & sic neutri, hoc est mediocriter boni, possunt esse amici quibuscumque talibus, igitur. Sed boni soli sunt propter seipsos amici, mali nanque seipsis non gaudent, nisi vtilitas proueniat aliqua. Sequitur in litera. In sola enim bonorum. Hic amicitiam perfectam ad alias per dissimilitudinem comparat, & hanc conclusionem inten dit. Amicitiae ob honestum magnam dissimilitudinem habent ab amicitia ob vtile & delectabile: & hoc duabus rationibus probat per quas duas earum differentias tangit. Primo boni sunt amici ob honestum, non autem aliae imicitiae. Secunda ratio. Sola amicitia proborum & intransmutabilis, igitur ipsa ab aliis differt. Antecedens patet. In sola enim bonorum amicitia nulla calumnia aut criminatio locum habet. Non enim facile cuiquam &c. Ponit vnam exclusiuam dicens. Sola proborum amicitia est intransmutabilis. & probat vtranque exponentem. primo affirmatiuam quod illa est intransmutabilis: & probatur sic vno praesupposito. Amicitia nonnumquam a bilinguibus & versipellibus soluitur: qui seditionem inter amicos ponere solent. & sic communius frangitur amicitia. Alio modo frangitur ob peccata & displicentias inter amicos contingentes. His suppositis argumentator sic. Ois amicitia frangibilis aut frangitur per schismaticos & pacis perturbatores, aut per peccata nota inter amicos. neutrum istorum inter probos contingit. Quomodo enim esse posset vt Socrates aliquid mali de Platone credat, cuius probitatem integritatemque iam longo tempore expertus est: & per consequens nec in ipsum deliquit. Veri amici munus est secundum philosophum de alio bene credere, & ei nunquam iniuriam facere: & habere denique omnia quae ad veram amicitiam spectant. Oppositum contingit in aliis amicitiis. Indubie facillime mali mala de aliis credunt: quia eos vafros iam saepius intellexerunt, ergo calumnia illic facile aditum habet. In omni regno videmus principum pactiones ob vtile initas: ire saepenumero in interitum: & mutuo non semel se fallunt siue iureiurando illud astrinxerunt siue non. Et sequitur in litera. Nam homines eos etiam dicere consueuerunt amicos qui ob vtilitatem amant. Vult dicere quod proprie loquendo amicitia ob vtile & delectabile non est amicitia, vel non est amicitia philosophice loquendo, sicut decet sapientem loqui: licet dici queat actus laudabilis: sed vulgus ita loquitur: modo loquendum est vt plures. Secundo de caelo & mundo, & primo topicorum, sentiendum ve ro vt sentiunt pauci. Si enim Lacedaemonii contra Thebanos pugnantes, & a Megarensibus opem petentes impetrant, dicimus Lacedaemonios & Megarenses amicos. Patet de pueris quos quia simul frequenter degunt amicos appellitamus. Sequitur in litera. Asserere autem species amicitiae plures esse. Sequitur epilogus. Dicit quod possumus asserere plures esse amicitiae species, sed praecipue & proprie est ea quae est studiosorum, ea ratione qua boni sunt. Caeteras autem species amicitiae per metaphoram dictas esse constat, vt quatinus bonum quoddam & simile in ipsis est, eatenus ipsi sunt amici. Hoc est boni sunt amici propter bonum quod est in eorum vtroque. Similiter delectabile est amabile amatoribus delectationum, sicut bonum vtile amatoribus vtilitatum: & in hoc quandam similitudinem habent cum amicitia ad bonum honestum: non tamen multum haec copulantur, hoc est cohaerent amicitia ob vtile aut delectabile: quippe quandoque idem est bonum vtile & delectabile interdum vero non vnde istae duae sunt amicitiae perlaccidens, quia per accidens coniunguntur & non vsquequaque. Et sequitur in litera. In has autem species. Dicit quod cum amicitia sit in has tres species partita, praui possunt esse amici ob vtile & delectabile, in hoc similes existentes his hac ratione qua similitudinem subeunt, hoc est sunt similes his, hoc est studiosis. Litera est perspicua demptis quibusdam difficultatibus obiter emergentibus.
¶ Primo dubitatur an dentur viri neutri, qui nec sunt boni nec mali. Secundo quomodofiat partitio amicitiae bonum vtile & delectabile, cum omne bonum sit honestum, nunquam enim est bonum vtile aut delectabile a bono honesto segregatum. videtur igitur quod hac via nulla erit amicitia nisi ob honestatem
¶ Ad priorem dubitationem respondetur, quod vnusquisquod est in mortali aut in gratia. Charitas enim diuidit inter filios regni & perditionis. xv. de trinitate capite. xviii. Et hoc post primi hominis peccatum. Non enim est improbabile quod prius homo nec erat in gratia nec in peccato productus: de secundo certum est. Modo quilibet existens in mortali est malus, & existens in gratia, esto quod venialia habeat est bonus. Nam veniale vocatur eo quod est venia dignum, hoc modo capiendo, non datur homo neuter inter bonum & malum. & hic loquimur de lege dei ordinata & non absoluta. Potest enim deus alicui mortali non imputare nullam gratiam illi conferendo: sed loquendo more gentilium philosophorum vel more vulgariter loquentium, adhuc datur homo neuter: & est ille qui non est excellen ter bonus & paucis est criminibus irretitus. De plerisque enim quorum malitiam non percipimus, quia nulli nocent dicimus talis est homo neuter: aut vnus dicit eum malum, alius vero bonum: tertius & quartus qui eum nouerunt dicunt eum nec bonum nec malum, sed tenere limitem inter bonum & malum, atepidum & virum rotundum esse. Et ita tales qui mediocriter boni siue mali denominantur neutri dici possunt.
⁋ Contra illud argumentor. Augustinus dicit in enchiridio quod aliqui sunt valde boni, aliqui mali, aliqui mediocriter boni, aliqui mediocriter mali: & recitatur de celebra. missa c. cum Marthae: ergo est discrimen inter mediocriter bonos & malos. Respondetur quod pauca habens peccata est mediocriter malus, & pauca habe ns merita mediocriter bonus: sed ad illam distinctionem diui augustini quomodo intelligenda venit iam diximus in distinctionem. xlv. quarti sententiarum.
¶ Et si adhuc obiicies: quia qui in vno offendit factus est omnium reus. lacobi secundo. Respondetur quod non intelligitur quod in vno peccans sit omnibus vitiis irretitus: sed quod sic punietur cum vno peccato mortali decedens aeternaliter, sicut decedens cum multis: non autem tantum intensiue punietur.
⁋ Ad secundum respondeo quod nunquam bonum vtile aut delectabile a bono honesto segregatur: tamen bonum quod aliqui delire existimant vtile aut delectabile est sine honestate: & ad tale bonum nonnunquam vtile aut delectabile extenditur: loquendo priori modo de bono vtili & dalectabili vtrumque horum est honestum quia rationi rectae consentaneum, sed quia non ita purum & syncaerum, cum sit vtraque amicitia propter amantis lucrum non dicitur amicitia ob honestum. Dubitatur tertio quam miseri sit ille qui amore speciosae foeminae est innodatus. Respondetur quod est in valde misero statu. Paris enim Helenam ardens incendium troiae peperit, paternas opes & fraternas deleuit. Aristides ac Themistocles Athenienses clarissimi riuales eiusdem foeminae plurimum patriae nocuerunt. Semiramidis inexplebilis libido perpetuo probro proscindetur. Catilina ita ardebat Aureliam vt illius amore filium ex priore coniuge procreatum necarit: Catilinae enim illas nuptias superstite filio recusauit. Campana luxuria inuictum Annibalis exerci tum eneruauit. Exercitus enim Veneris illecebris pellectus militiam dedidicit. Estum amoris adolescens apud Platum eiulat inquiens. lactor, crucior, agitor, stimulor, versor in amatoria rota miser examinor, feror, distrahor vbi sum ibi non sum: vbi non sum ibi est animus. Alexander Thaidis meretriculae blanditiis delinitus Persepolum vrbem opulentissimam incendit. Melius respondit laidi Demostenes, Dum enim Lais meretrix corinthia lentum pro nocturno concubitu ab eo peteret, ille scite respondit. Poenitere tanti non emo. Qui se in literario ludo ac bono opere exercet, amoris praestigiis non est delinitus. Hicinebri ans amor vitam denigrat famamque ac rem omnem pessundat.
On this page