Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

VT autem in virtutibus &c. Superius philosophus amicitiam diffiniuit, eamque in suas species diuidens proborum amicitiam ostendit esse amicitiam absolute, alias tres solum translatitias. Nunc vero amicitiam cum suo actu comparat. Primoque hoc pacto ait. Sicut in virtutibus aliis aliqui sunt actualiter boni, alii habitualiter boni, ita & in amicitia. Amicorum enim alii simul viuentes gaudent mutuo, bonaque conferunt sibi mutuo. Litera est clata. Quippe locorum intercapedo amicitiam non dissoluit, sed amicitiae operationem & actum. Nam multae sunt ipsius amicitiae operationes vtpote conuiuere, obsequi mutuo, benefacere. Aliquam operationem absentia priuat, diuturna tamem absentia videtur amicitiae obliuionem efficere, quod sic expono per solum talem habitum homo non est propensus in aliquos actus amicitiae exire erga talem amicum, quarem autem sic exponam in vna dubitatione clarebit. Vnde dictum est quod taciturnitas amicitias complures dissoluit. Non dicit silentium quod colloquium non praesupponit, taciturnitas supponit. Dictum est, hoc est deuerbium in omnium ore. Et sequitur. Atqui neque senes neque seueri videntur esse ad amicitiam apti. Haec est secunda conclusio huius capitis. Quae sic probatur. Nam modica voluptate afficiunt & ex consequenti tristitiam afferunt, at nemo amicitiam quaerit cum eo habere qui tristitiam affert, nobis enim a natu ra insitum est molestiam fugere oblectamentaque appetere, mutuo autem conuersari amicorum est. Haec conclusio non intelligitur de omnibus senibus vel in prima senectute, quoniam multi tales hilares sunt & expetunt in hilaritate ducere dies suos. Intelligit ergo senes in vltima senectute quasi iam decrepitos. Per seueros intelligit rigidos, qui cuilibet bono aut festiuo dicto amici in tabula vel extra eam occurrere student. Noui enim quosdam huius conditionis, si probi omnes quempiam laudassent vel in aliqua honesta materia conuenissent, ipsi futili argumento ducti omnibus contradixissent, breuiter tales sunt reliquis inuisi. Cum his ergo nemo amicitiam inire potest. Et sequitur. Qui vero siquidem simul acceptant &c. Haec est tertia conclusio huius capitis, in qua philosophus vult dicere, quod si Socrates & Plato se mutuo acceptant, hoc est habent mores similes & conuenientes, sed ob impedimentum non mutuo conuiuunt, hi non sunt amici, sed potius beneuoli. Probat hoc sic. Nihil est tam proprium amicorum quam viuere simul. Immo est proprium tertio modo. Et conuiuere non est solum morando sub eodem tecto vel eadem mensa, sed mutuo colloquendo & suarum mentium arcana mutuo detegendo. Cum enim sint cogniti ad amicitiam idonei, non est timendum de secreti reseratione. Vnde Tullius in de amicitia sic dicit. Quid dulcius quam habere qui cum omnia audes sic loqui vt tecun? Et prouerbiorum. xxvTracta cum amico tuo &c. Probatur quod mutuo conuenire est propriissimus actus amicitiae sic. Ille actus quem amici omnes appetunt in quacunque fortuna positi fuerint videtur esse propriissimus amicitiae actus, sed omnes amici in quocunque statu fuerint appetunt simul conuiuere: igitur. Minor patet, quia duo actus ad amicum pertinent vnus est mutuo conuiuere, secundus est facere amico vtilitatem, hoc est largiri amico de suis. Secundum actum non omnes quaerunt. Beati enim quaerunt simul viuere, hoc est locupletes qui apud vulgus beati putantur, minime tamen beati sunt. Aristoteles in Topicorum. iii exemplificans de inopinabili dicit vt dicere reges infelices, secundum vulgariter loquentes, at si dicerent, secundum sapientes non sunt sane felices. Dicitque, dedecet beatos esse solitarios, vt simul autem degant fieri non potest nisi sint iucundi eisdemque gaudeant quod quidem amicitia sodalitia hoc est conuictiua videtur habere. Et sequitur in litera. Bonorum igitur amicitia maxime est (vt saepe diximus) amicitia.

2

¶ Haec est quarta conclusio, quae sic probatur. Quod est eligibile simpliciter & etiam eligenti illud est maxime eligibile: quia omnes causas eligibilitatis habet, sed proborum amicitia est huiusmodi: igitur. Minorem probat inquiens. Nam amabile qui dem id & expetibile esse videtur quod est absolute bonum aut iucundum, hoc est quod reipsa est tale.

3

¶ Et sequitur. Vnicuique vero quod ipsi est tale, puta quod est ei apparens bonum, licet non sit bonum. Hic bonum apparens non est dictio alienans a bono, sed quoddam superius. Et sequitur in litera. At vero amatio &c. Hic inter amationem & amicitiam discrimen ponit & sane istam literam difficilem inuenio. Vno modo sic exponitur. Amatio qui dem est similis affectui, hoc est perturbationi siue passioni, & hoc potest bifariam intelligi, vno mon reipsa est passio, alio mo non est passio, sed passioni similis, quemadmodum concedere possumus, ego sum similis scoto Britanno, & similis Franco. Amicitia vero est similis habitui realiter, immo est habitus sicut pleraeque virtutes sunt habitus. Amatio est etiam ad inanimata, amamus enim vinum, & hoc patuit capite. ii. huius. viii. Amici autem amant sese mutuo cum electione, electio vero ab habitu proficiscitur. Electio proprie est eorum quae sunt ad finem, ex tertio huius. Electio ergo praesupponit discursum intellectus circa hoc vel illud acceptandum, & tunc voluntas per electionem altero relicto vnum acceptat. Electio puer actu voluntatis supponit & dis cursum illum in ambiguis praesupponit, sed tunc dum dicit quod electio ab habitu proficiscitur, proprie capit electionem puer actu ab habitu emanante, sicut est de actu virtutis, nam virtus est habitus electiuus in mediocritate consistens prout determinat ipse sapiens sedo Ethicorum, sic est de amicitia. Primus actus habitus genatiuus disposi tionis vel habitus amicitiae non est proprie amicitia. Temporis magna intercapedo ad amicitiam exigitur, ergo amicitia proprie loquendo ab habitu emergit.

4

¶ Et sequitur in litera. Et volunt iis bona quos amant, illorum gra non per affectum, sed habitum, hoc est sunt ad hoc proni iam ab habitu parto. Amor poest dirigi ab affectu & sic e ei silis, aut amor est affectus: non sic autem amicitia.

5

¶ Sequitur in ita. Et amantes amicum, id amant quod sibiipsis est bonum. Vit enim bonus factus amicus bonum fit ei cui iam est amicus. Hic dubium remouet. Dictum est enim superius in hoc. viii. Hoc vnicuique est amabile quod est ei bonum: igitur videtur quod hoc modo amet amicum non gra amici, se gratia sui commodi.

6

¶ Respondendo dicit quod amantes amicu amici gra volunt sibiipsis bonum, & amant seipsos per hoc effectualiter, nam quando ille qui est bonus in se, factus est amicus alicui, fit bonum amico suo. Amicus enim bonus, est suo amico bonus, & iste amor est reciprocus. Aliter sic & plus fortasse tibi plac ebit. Si diligam amicum gratia amici. Hoc est virtutis eius non curando an amicus sit mihi vtilis aut delectabilis nec ne ha beo bonum virtutis actum & sic appeto mihi, bonum vel bonum mihi appeto, & sic me diligo.

7

¶ Et postea seque tur, vterque igitur & id quod est sibi bonum amat & par reddit voluntate atque iucunditate. Prior portio iam patuit. Et seda ex litera leonardi patet. Vterque rependet equale scilicet par voluptati & iucunditati alterius. Dicitur enim amicitia aequalitas, maxime autem haec bonorum amicitiae sunt. Hoc est in amicitia redditur aequale: & potissimum haec verum habent in amicitia studiosorum.

8

¶ Hic dubitatur an habitus amicitiae remittatur per cessationem longam ab actibus. Ad partem affirmatiuam argumentor authoritate phii in litera. Dummodo notabilr amici distant & longo tempore, & hoc etiam experientia coprobare videtur, & in prouerbio dicimus Amicitiam absentia dissoluit. In oppositum argumentor omne quod corrumpitur aliquo istorum trium modorum corrumpitur scilicet per suum contrarium, vel contrarium suae causae productiuae, vel ad corruptionem subiecti vel ad desitionem causae conseruantis effectum. Exemplum primi vt temperantia habitus per intemperantiam actualem oppositam actibus a quibus temperantia emanauit. Exemplum se cundi, vt notitiae brutorum. Exemplum tertii. vt lumen in luna tempore deliquii. Modo nullo horum modorum habitus corrumpitur. Non primo, quia loquimur solum de cessatione ab actibus. Nee secundo modo uia voluntas est incorruptibilis naturaliter, sicut ipsa essentia animae ei eadem reipsa. Nec tertio mon, quia habitus non requirit concursum sui subiecti ad hoc vt sit, cum etiam in dormiente maneat. Item habitus manet non remissus ad breuem morulam, ergo continuo si non ponatur aliud positiuum eius corruptiuum.

9

¶ Dico de facto quod non cessat, sed bene verum est quando duo mutuo viuunt vterque est pronior exire in amicitiae actus, quia actus refricantur & habitus intenditur. Potest tamen inter absentes amicos amicitia continuari, dummodo sunt praesentes per literas & tabelliones & per crebros actus memorandi.

10

⁋ Secundo haeres quas ob res inter annosos non contrahitur amicitia? Hoc Aristoteles praetendere videtur, postquam sexagesimum annum prtransiit nonnihil hic dicam. Inter iuuenes rara est vera amicitia. Namque iuuentus lasci ua prona est ad carnis titillantis illecebras: ante trigesimum vel quadragesimum annum rarentius homines in virtutibus splendent. Proinde inter illos non est vera amicitia, siquidem inter solos studiosos illa existit. Loquutus fum de his quae vulgo eueniunt: nonnulli enim in viridi aetate sunt moribus cani: vt magnus Sachae riae filius, Timotheus, Titus & siles. Verum in tanta turba hominium hi profecto sunt perrari dicendi.

11

¶ Seda propositio. Capulares senes amicitiam prius partem obseruant. Non enim video quid obstet.

12

¶ Tertia propositio. Plerique in frigida senecta amicitiam haud quamquam inter se auspicantur. Nam grandis natu sunt seueri atque tetrici, aliosque omnes a se sugillant. Vnm ait Horatius de sene. Difficilis, quaerulus, laudator tempori acti se puero. Alius cum nau sea haec audit proinde illibenter cum illo conuiuit. Et rursus alius grandis aeui est morosus. Duo autem morosi co uiuere nequnt. Non ignoro quosdam iuuenes ficte cum senibus convenire vt ab illis opes expiscentu. Verum illa non est porta verae amicitiae & syncaerae.

13

¶ Quarta propositio. Alique exactae aetatis amicitiam ineunt, & radices amieitiae indelebiles iaciunt. Probatio. Vbicuque fontes amicitiae inueniuntur, illic amicitia scatet abunde: at inaltissimo senio scaturigo amicitiae dat scilicet vitae probitas, mutuus lepos atque confabulatio in rebus seriis scitu dignis, iocunditas, benuolentia reciproca & caetera id genus. Postrema enunciatio. Grauis annis cum iuuenibus iucunde viuit. luuenes enim sunt suopte ingenio alacres, iocunda sua sponte adducunt, mon senibus sint familiares, modo emolumentum a senibus recipiant in pecunia, doctrina, & huiusmodi, cum senibus conueniunt,

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5