Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

1

"INvnaquaque autem republica" &c. Postquam philosophus distinxit species politiae hic secundum illarum partitionem amicitiae species diuidit. Primo ergo intentum proponit dicens. In vnaquaque autem republica tantum amicitiae videtur, quantum & iusti, quod adaequate se habet ad iustitiam. Posthaec in toto capite aliquot ponit conclusiones, quarum Prima est, Regis ad eos qui ab ipso reguntur amicitia in excellentia est. Confert enim in eos beneficia qui ab ipso reguntur: alit inter eos pacem & etiam cum exteris, si expediat: insontes fouet, sontes vero vt par est plectit: siquidem cum sit bonus, curam ipsorum habet. Non modo est bonus vir sed & bonus rex: quod splendidius est, more pastores ouium gregem gubernantis: sic rex ipsi subiectos conseruat. Vnde Homerus Agamemnonem populorum nuncupauit pastorem.

2

⁋ Secunda conclusio. Talis autem (hoc est amicitia paterna) est similis regiae, sed ab ea beneficiorum amplitudine differt. Porro amicitia paterna vt & regia in excellentia consistit, sed in beneficiorum magnitudine amicitiam regiam transcendit. Est enim pater filiis essendi causa, quod maximum esse videtur: enutritionis & eruditionis. Enutrit filios & eos erudiri facit, tam in literis quam in moribus. Primum istorum bonorum quantum ad esse simpliciter attinet: secundum pro corporis sustentatione & manutenentia: tertium pro animae ornamento in virtutibus. Si nimis laboret pro illorum doctrina, in teneris annis, paternum munus violet. Rudiores ad artes mechanicas plebei mittant, quarum adminiculo inopem tueri vitam postea queant. Praestantes ingenio liberalibus artibus imbuere faciant. Locupletum omnium interest tam rudes quam celsa Minerua praeditos literis applicare donec literarum peritia & boni mores hausti sufficiant eis suppetias ferre cum adoleuerint.

3

¶ Sequitur in litera. Haec eadem & caeteris maioribus tribuuntur: hoc est auo, proauo, abauo, tritauo, & deinceps, quia primi erant causae essendi respectu posteriorum omnium propinque vel remote: & qui superstites sunt superiores nepotes & pronepo tes alunt & erudire faciunt more patrum.

4

¶ Sequitur in litera. Natura namque pater: filiorum, & aui nepotum, & rex eorum quibus praesidet imperium obtinet, hoc est naturaliter pater habet imperium filiorum: & rex natura imperium debet eorum quibus praeest. Sic est aui respectu & patris & nepotum & aliorum inferiorum.

5

⁋ Sequitur tertia conclusio. Amicitiae paternae atque regiae non est idem iustum: nam in vtraque id est iustum quod efflagitat: sic enim se habet amicitia.

6

¶ Quarta conclusio. Viri ad vxorem eadem est amicitia quae est in optimatum potestate. Praestabiliori plus tribuitur boni. Non omnes primores sunt aequaliter boni, sic nec vxor aequaliter bona cum viro. Amicitia fratrum similis est sodalitiae. Sunt enim pares aetate: tales autem eiusdem disciplinae & eorundem morum frequenter sunt, quia simul conuersantur, eodem modo imbuuntur, & inclinationes naturales parens habent. Similiter amicitia fratrum similis est censupotestati. Ciues enim pares esse solent ac boni: plurium bonitas alios ad bonitatem accendit: & quisque nunc dominatur. nunc parit: nam vicissim magistratus gerunt: sicut igitur in ipsis, sic & in fraterna amicitia est. In transgressionibus quemadmodum & iustum sicamicitia exigua est. Et minima amicitia est in tyrannide, quia illa est labes teterrima, quia nihil est in hac transgressione commune imperanti & parenti. Tyrannus lucrum subdito debitum colligit, & sic nihil est commune inter eos, sed tale est hic iustum quale est artifici ad instrumentum, animae ad corpus, hero ad seruum. Modo anima vtitur corpore pro lucro animae, quia in eo meretur & operationes bonas exercet, sed incudem faber & seruum herus ob seipsum diligit. Verum amicitia non est ad inanimata, ex principio huius octaui, sicut nec iustum. Et si iniustitiam facio bouem vicini ei subtrahendo & actum iustitiae ei bouem restituendo, hoc est in ordine ad bouis dominum, & non ad ipsum bouem. Non etiam est amicitia ad seruum ea ratione qua seruus est. Non est enim quicquam commune, seruo cum domino, dominus totum lucrum ad se trahit, tenuem victum seruo relinquendo cumsordido vestitu: & adhuc non pro bono serui, sed pro bono proprio, vt seruus ei continuo famuletur. Nam si ista ei non fierent seruus pessum iret. Seruus enim animatum est instrumentum. Instrumentum autem est inanimatus seruus. Prior pars patet: Seruus enim animam rationalem habet. Secunda pars verificatur de dolabro, ascia, & similibus instrumentis artis. Vel sic altius exponendo. Seruus est animatum instrumentum sicut dictum est, sed illud idem instrumentum est inanimatus seruus, hoc est vtitur seruiture ac si seruus ipse esset pecus. Et quia vtroque vtitur pro bono proprio, hoc ipso quo est seruus, non vtitur amicitia ad ipsum sed quo est homo. Cuiuslibet enim hominis ad quemlibet hominem ei occurrentem est iustum & amicitia. Hoc in primo capite huius octaui annotauit. In popularibus Potestatibus plurimum inter transgressiones amicitiae est: certe cum sunt pares plura sunt eis communia.

7

⁋ Dubitatur, an regen pater magnitudine beneficiorum excedit. Et argumentor quod non. Officium regis est magis arduum in tota republica & magis necessarium. Insuper Socrates tenetur regi succurrere patre neglecto, quando vni soli succurrere potest casu quo ad regis internetium res publica labaret.

8

¶ Respondetur, quod rex est vtilior toti reipublicae, sed pater suis natis vtilior. Obiectum regis est sublimius, quia tota res publica, quam conseruare pro virili debet. Pater autem ad solum suam familiam obtuitum flectit. Ad argumentum concedo antecedens, & nego consequentiam cum consequente.

9

¶ Contra aliud dictum in fine capitis argumentor sic. Ad hunc hominem ea ratione qua hic homo est amicitia est: & hic homo est hic seruus: ergo ad hunc seruum ea ratione qua seruus est amicitia est, expositorie.

10

¶ Respondetur, consequentia nihil valet. Appellatio rationis id manifestat. Ingenue tamen fatebor vbi herus fidelem seruum inuenerit, eius est officii illum vnice diligere. Considera seruum illum Hispanum qui Hasdrubalem Poenorum ducem intrepidus interemit, eo quod ipsius dominum truciter mactauit. Et cum ad supplicium raperetur exultauit quod in tanta honestate supremum ageret diem. Quando heros a famulis diligitur firmissima est illorum custodia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11