Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

"REi autem publicae" &c. Hoc est quartum capuntur huius secundi tractatuns, in quo Aristoteles dictis dicen da assuit atque annectit. Nuperrime dixit quod amicitia in societate consistit. Insuper enodauit iustitiam atque amicitiam circa eandem versari materiam. Praeterea monstrauit singulas societates ad ciuilem attinere, tamquam partes ad totum, nunc vero societatem ciuilem in suos ramos distrahit, & similitudinem ipsarum enucleat ad societatem rei familiaris. Et hoc quia ad illas non solum iustitia extenditur, verumetiam amicitia. In geminas partes caput secat. In priore species rei ciuilis aperit. In posteriore vero societates rei familiaris. Dicit ergo primo. Rei autem publicae tres sunt species, & totidem transgressiones & quasi labes, hoc est corruptiones. Et illae quidem sunt, Regum, Optimorum potestas, hoc est Aristocratia, & tertia est ea quae & censibus fit, quam censupotestatem dicere accommodatum videtur, plurimi autem rempublicam appellare consueuere. Aliis vero Timocratia. Hodierno die in his extera subnectemus duorum secundorum. quia regia potestas est perspicua Aristocratia est. In Venetiis vbi patritii soli reipublicae habenas moderantur. Metis in confinio Lotharingiae, Florentiae, Senis, Lubeccae in Germania. Exemplum tertii est apud Heluetios: qui homines in illa politia sunt aequales, nec inter nobiles & ignobiles est discrimen: sed ciuium aequalitatem quaerunt. Sequitur. Atque harum politiarum optima est regnum, deiectissima censupotestas, & media optimorum potestas. Regnum est optima politia quia illic vnus prudens praeest. Ex hoc duodecimo Metaphysicae Aristoteles vnum rectorem vniuersi concludit. Et quia politia Timocratica ambitiosorum maxime ab vnitate recedit, illa est deterrima. Et quia paucorum potestas non ita late a politia regali distat illa est media. Transgressio regni tyrannis vocatur, hoc est ea labes quae politiae regali opponitur tyrannis appellatur. In vtraque enim politia vnus est monarcha, sed inter selate differunt. Tyrannus enim suum, rex vero eorum qui reguntur quaerit emolumentum. Non enim quispiam meretur dici rex nisi ad regendum ex se sufficiens fuerit & omnibus bonis antecellat. Non ergo suas ipse sed eorum quos regit vtilitates quaerit: qui autem talis non est forte potius est quidem princeps quam rex. Tyrannis est labes inter has tres transgressiones abiectissima. Probatio, quia opponitur optimae: quamobrem ipsa est pessima. Propterea eim odium dei est flagitium immane. quia virtuti optimae. i. dilectioni dei aduersatur. Ex optimatum vero potestate ad paucorum potentiam fit transgressio, & haec labes in antiqua translatione vocatur oligarchia, hoc est quoniam probi & pauci a principio habenas reipublicae bene moderantur, qui res ciuitatis praeter dignitatem distribuunt, & magistratus non aequa lance partiuntur, sed eosdem magistratus opulentis conferunt. Ex censupotestate ad popularem potestatem fit transgressio, hoc est ad Democratiam. Hae enim duae sunt finitimae. At minima transgressionum reipublicae est popularis potestas: quandoquidem parum reipublicae transgreditur speciem & patet ratione. Timocratica est politiarum infima, itaque lues ei opposita est infima. Item in politia Timocratica, est aequalis obtuitus ad locupletes & inopes: in Democratica inopibus plus fauoris datur quam locupletibus. Et licet id praeter dignitatem fiat, labes tamen non est maxima. Inopibus enim quia non est iniuria, sed locupletibus, parua est transgressio, qui illam melius quam pauperes sustinere possunt:, & hoc est totum peccatum quod in hac politia fit. De Democratica ad Timocraticam quia sunt multum finitimae facilis est transitus: quia in symbolizantibus facilior est transmutatio, secundo de generatione. Harum trium specierum reipublicae effigiem in oeconomicis & in re familiari accipere potes. Societas enim patris ad filium prae se fert specimen ipsius politiae regalis. Patri namque liberi sunt curae. Hinc & Homerus louem patrem appellat. Ipsum enim regnum imperium vult esse paternum. Patris tamen apud Persas imperium tyrannicum est: suis enim filiis vtuntur vt seruis. Non est hic sermo de seruis mercenariis sed legalibus. Heri dominium ad seruos tyrannicum est. Herus est dominus, Heros autem quasi diuinus & semideus: sicut aeneas a poeta maximus heros appellatur: & hinc heroica virtus, de qua in septimo Ethicorum dictum est. Et licet seruitus recta sit: tamen per se errant in hoc quod filiis tamquam seruis vtuntur. Nam diuersorum diuersa debent esse imperia. At viri & vxoris societas similis optimatum potestati videtur. Pro dignitate vir praesidet & in his quae virum decent: quae vero vxori accommodantur haec illi tribuit vir. Hoc est de exterioribus & de his quae sunt magnae molis vir prouidet, de minutioribus & his quae domi sunt, mulier prouidet. Qa si in omnibus vir dominetur in paucorum potestatem mutatur. Nonnunquam tamen vxores ob patrimonii amplitudinem dominantur, sed tunc non sunt imperia ob virtutem sed ob opes: perinde atque in paucorum fit potestate, fratrum vero societas similis est censupotestati: sunt enim pares praeter differentias aetatis, & si in aetate multum distent aegre inter eos seruatur fraterna amicitia. Popularis autem potestas in his maxime habitationibus est quae domino carent. Hic autem omnes sunt aequales, & in quibus princeps est imbecillis & vnicuique inest potestas, debilis est princeps inter eos. Vt Heluetii quando ad bellum proficiscuntur, ductores ordinant qui & magistratus in republica, sed parum authoritatis habent. Certe si in paruis labantur vltimo supplicio feriuntur, sic est de priore Sorbonico annuo & in collegiis in quibus est sociorum aequalitas, hoc dempto quod quidam cum parua authoritate aliquando magistratum gerit.

2

⁋ Quaeritur, quae politiarum est praestantissima. Respondetur, monarchia inter omnes politias est ( prima caeterisque anteponenda. In apibus est rex, cuius auspiciis bella cum hoste gerunt, defessum p subleuant: egredientem turmatim circumuolant. & cum apes rationis expertes id doceant, omnibus non est praetereundum. Et prima quia ante alias fluxit. Assyrii enim reges tempore Tharae patris Abrahae floruere. Abraham cum regibus bellabat, vt ex. ia. capite Geneseos edocemur. Ad haec vsque tempora perdurat vbiuis gentium diffusa. In Asia, Affrica, ac pene in tota Europa reges imperant. Secundo, pluralitas principum mala est.. Metaphysicae, vnusque est mundi rector scilicet deus. itaque vnus habenas regni moderabitur, in cuius argumentum Romulus & Remus simul regnare nequibant. Parricidium monarcham peperit, convenienti similitudine, nec in omnibus similitudinem quaerimus, in vniuerso praeest deus in variis regnis princeps. Ad hoc est Aristoteles in litera.

3

⁋ Contra istud argumentor. Optimorum potestas siue politia Aristocratica est pepetua, quando centum vel ducenti patricii reipublicae praesunt, vno moriente alius in illius locum sufficitur, extincto autem rege tenellus puer futurus rex relinquitur: sub interrege respublica nutat, vt nauis in procelloso mari sine nauarcha. Secundo, a politia regali tamquam labe in Aristocraticam correctricem regiae audaciae ascenditur quamobrem Aristocratica politia est praeferenda. Assumptum patet in Romana politia. vbi Tarquinio Superbo deiecto consules eligebantur. Pari modo Athenienses expulsis regibus a senatoribus regebantur, & illorum respublica creuit atque floruit. Tempore etiam Senatus Romanorum respublica in sua celsitudine extitit, quae postquam ad impetatores deuenit parum in suo robore stetit. Et patet hodierna tempestate in Italia in qua veneti late imperant ab erroribus quibus Romana politia pessundabatur cauentes Romani duces excercituum, vt Sylla. Marius, Caesar, Pompeius, Crassus & similes dissidia excitarunt & funesta bella populo. Insuper Aristoteles duodecimo capite tertii Politicorum Aristocraticam regali politiae praefert, librum autem Politicorum post Ethica edidit vt in calce Ethicorum constat.

4

⁋ Ad primum concedo politiam Aristocraticam aliqua proprietate nobili ornari, qua regia celsitudo vacat. ex opposito multa litigia & occulta odia in multorum regimine contingunt. Romanorum respublicae. Atheniensium atque Lacedaemoniorum hoc ipsum docuerunt: & nouissime apud Genuenses id patuit. Aristocraticam veneti illustrant quibus Creta, Cyprus & quaedam alia regna obediunt. Alapsibus enim Romanorum maximopere cauent. Florentini paucis imperant. Senensium fama regnandi vix Alpes transilit.

5

⁋ Ad secundum argumentum inficior assumptum. illic enim erat tyrannis. Tarquinius Superbus regium sceptrum in tyrannidem conuerterat. Regis prouincia est subditorum commodo studere: hoc illum aeternabit. Extolluntur reges ad astra qui propriis commodis neglectis populi salutem quaesiuere.

6

⁋ Ad Aristotelem tertio politicorum dicimus, quod illic disputatiue solum procedit, nec sibi in Ethica doctrina reluctatur: verum ponit aliqua praeconia quibus Aristocratia monarchiam antecellit, & hoc ingenue fatemur. Reges plerique adulatorum melle deliniti intumescunt, & saepe numero exorbitant, tali lue optimates reipublicae rectores minime corrumpuntur.

7

⁋ Dubitatiunculas duas incidentes carptim mouemus. Primo quod est regium munus. Secundo, an conducibilius est habere regem successione quam electione.

8

¶ Priorem dubitationem octo aut nouem documentis strictim absoluerimus. Primum documentum est. Rex deum timere (sub aliis verbis idem dicam) incontaminate viuere satagat vt non solum legibus subiectis imperet, verum etiam vitae exemplo. Nam qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Eccle. ix. Sedet in specula velut exemplar aliis. Ad morum primi mobilis spherae inferiores, perenni vertigine irrequiete circumtorquentur. Rex virtuti incumbat & studiosos honoribus praeficiat. omnesque summopere virtutibus innitentur, sin vitiis insudet hiatum singulis ad malum aperiet. Homines ad malitiam proni velamine superioris licentiosius peccant. Quicquid monarchae cum aulicis factitant ignobile vulgus protinus insequitur. Hoc experimento pluries didicimus. Deum timere est illibate vitam transigere. Propterea haec duo (vt retulimus) conspirant. Tametsi autem haec praeceptio vitium extrudat, nihilo tamen minus gratia maioris explanationis speciatim quaedam alia subdemus quae ad laudabilem eius vitam ancillantur: quorum primum secundum tamen in ordine est. Rex sit verax. Mendacium enim quarto Ethicorum est per se vituperabile, ac in rege foedissimum. In verbo regio (dicere solent) consulendum est. Quicquid promittat si cancellos honestatis haud transiliat obseruetur: alioqui fidefragus atque contemptibilis censebitur. Fides est hosti inuiolate seruanda, proinde valentiore ratione inter suos. Tertium. Carnis illecebras domet: alienas mulieres non sollicitet, nullam a sua coniuge carnaliter cognoscat, si secus fecerit hiatum illecebrosis voluptatibus patefaciet. Alii enim ad inconcessas libidines proni, illius vestigia sequentur, Venerem illicitam etiam alia crimina comitantur. Dauidis adulterium cum Bersabea, Vriae mariti eius homicidium attraxit, Salomonis infrenis libido ipsum iam annosum pene praecipitauit ita vt a nonnullis ambigatur, an sit damnatus. Talia scelera deus non sinit esse inulta. Secundus & tertius regum de praefatis regibus haec docent. Libidinosi sunt Martis nothi, quia ineptissime ad excercitum rite ductandum. Compti capilli, tripudia, atque escarum luxuria neruum bellicum attenuant, frangunt, potentatusque exterminant. Sardanapali exitus id edocet, qui inter greges meretricum pensa diuisit, ludibundisque oculis illas intuebatur, indignusque erat cui armipotentes parerent. Hamnibal poenus ducum vix vlli secundus, campana luxuria corruptus, fiorentissimas acies secum pessundedit. Quas paruo negocio Scipio Africanus attriuit. Nec mirum congressus fuit impar. Scipio militari disciplina inter milites proficiens seipso robustior quotidie euasit. Annibalis iam delicatus miles scortorum illecebras redolebat. In Cannarum exitu cum Alexandro Macedone bello tonitruante ambiguo Marte conflixisset. Nec Alexandrum sua laude fraudabo: qui Darium regem pugna superauit: in qua eius coniugem cum duabus filiabus viro maturis cepit. Erat regina incredibilis formae pariter & filiae, & Alexander in viridiaetate, eas tamen inuiolatas vt sorores custodiuit, strictissime vetans ne quispiam captiuarum corporibus illuderet, in qua castitate mirifice a scriptoribus laudatur. Quarto sit grassatorum & parricidarum seuerus (secundum iustitiam) vltor. Alicubi homicidas gentium homicidas magni faciunt animosos praedicant. Qui secundum iustitiam legalem extremo supplicio sunt reprimendi vt caeteri a tanta audacia cohibeantur. Interuentu magna¬ tum reges plerunque illis ignoscunt, a cuiusmodi remissione peccatoribus conrnua aperiuntur. Istud nullo modo ad clementiam, sed principis ignauiam referendum est. Si quispiamduos aut tres occiderit regem aut iudicem omnium homicidam praeter primum nostrates prodant eo quod impunitas audaciam parricidae contulit. Quando multae particulares caedes in eius regno fiunt, eius culpabilis omissio conuincitur. Quinto sit princeps iustitiae seruantissimus: neminem ipse laedat, cum enim patriae pater merito dicendus sit, absonum est illi quempiam iniuria afficerem. Nulliusque nummosi pecuniam sub sophistico velamine capiat. Dionysium Syracusanum merito culpant omnes quod opulentorum opes sub vmbra laesae maiestatis, aut proditionis diripuit. Adque eum metum improbus tyrannus deuenit, vt tonsorum nouaculas timens, filias tondendi artem doceret: quas tandem suspectas habens viuo carbone barbam exussisse traditur. Eccem quid ex tyrannide lucrefecerit. Plurimum peccauit propterea dignus vt vigorem & animi fortitudinem dominus ei tolleret. Meminerit rex quod rex est ob bonum commune multitudinis. Et ideo male meritos condigno supplicio mulctet: benemeritos laude & praemio prosequatur vt reliqui vitia execrentur atque ad virtutum nitorem anhelent. Regnatenim citra iustitiam in sua integritate stare nequeunt, nam sine ea non sunt nisi latrocinia. Sexto pacem inter suos nutriat, pacemque initam cum hoste inuiolate seruet. Fidefragi Poeni suis dolosis machinamentis Carthaginem euerterunt. Pace diuinus cultus fioret. Pace artes incrementa capiunt: mercator tuto mare sulcat, patrias merces in exteras defert oras: ac peregrinas affatim domum aduehit. Pace agricola sua munia nauiter obit. Agricolae autem mortalibus vitam suppeditant. Belli horror mortem ominatur. At agricolae diutino labore sub loue. i nudo caelo assueti tempore praelii durissimi milites repente euadunt. Pondus rei bellicae in agricolis post nobiles in vtroque Britanniae regno consistit: proinde sunt humane tractandi, quia tempore belli atque pacis sunt reipublicae maiorem in modum vtiles. Septimo, nihil ardui citra maturum consilium definiat. Multitudo enim sapientum sanitas est orbis terrarum, Sapientiae sexto. Sint consiliarii eius longa rerum experientia & immaculatae vitae splendore conspicui. Ne innitatur prudentiae suae: & ne sit sapiens apud semetipsum Prouerbiorum tertio. Rex etiam hebes prudentium consilio fretus, regi ingenioso & suopte ingenio confidenti anteponendus est. Octauo sit rex humanus, & sit ad illum accessus facilis. Non loquatur cum honestis viris per interpositos cubicularios more Sardanapali regis Assyriorum vel Annibalis, qui post victoriam Cannensem ita victoria intumuit vt nullum Carthaginensium suo colloquio dignaretur. Serena fronte superuenientes rex ipse suscipiat. lusta postulanti si ab alio non sit praeuentus hilariter concedat, vel spem concedendi porrecta fronte monstret. Nullum a se tristem abire permittat. In re dubia dilationem super hoc deliberandi petat. Interim consultando cum a secretis competitorum desiderio faciet, satis cauendo ne mendacio appropinquet. Demum sit verborum parcus, grauitatem gestu verboque teneat decentem, fastum euitet. In vulgus bene cultus ac clientibus secundum exigentiam dignitatis, comitatus prodeat. Meminerit se hominem communem cuius maiestas in omnes subditos deriuatur & cuius ignominiae illi omnes sint ab extraneis participes.

9

⁋ Pro secundo dubio respondemus, quod successio haereditaria, electioni in regno est praeferenda ob armatorum strepitum & dissidium pro futuro rege contingente. Rarissime enim in maxime idoneum coirent. Et nouus homo in regem electus, se & contribules in aliorum iacturam eueheret. Et patet istud a signo. Proximi haeredes in regium solium collocantur. Vetustus Taprobanensium mos est perrarus. Elegerant enim illi in Regem, virum probum, senem, liberisque orbum, cui pauci erant sanguinis nexu conglutinati.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10