Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
"EVdoxus intaque voluptatem" &c. Hic recitat opinionem quam Eudoxi voluptatem summum bonum arbitrabatur, primo hac ratione persuasus quod vniuersa cernebat voluptatem affectare: tam ea quae rationis sunt capacia quae ea quae rationis sunt expertia. In omnibus autem quod est expetibile illud est bonum, & illa quod est maxime expe tibile illud est optimum. Qa igitur vniuersa ad voluptatem ferantur illud ostendit eam esse summum bonum. Aiebat etiam Eudoxus vnumquodque inuenire id quod est ipsi bonum: quemadmodum quodli bet animal quaerit & inuenit quod sibi bonum est alimentum, vt carduos & tribulos asini, lacertos ciconiae, vermiculos & herbas pisciculi. Panem homines & fere animalia domestica: vnde sunt qui putant sic dictum quod pan est totum, quia toti animantium generi expetitur: Omnia autem voluptatem quaerunt. Quod igitur est cunctis bo num & quod cuncta desiderant id aiebat esse summum bonum. Vis rationis iacet in hoc: Illud est summum bonum quod ab omnibus appetitur: si ab omnibus appetitur sua bonitate omnes ad se trahit. At voluptas est huiusmodi: igitur. Eudoxi rationi morum elegantia plus momenti tribuit quam ratio ipsa valeret, ne mo credebat Sardanapalo in alimento & venereis summum bonum ponenti: quia helluo & lubricus erat. Lurchones & intemperantes contemnimus cum eorum dictis. Valde enim modestus Eudoxus videbatur hoc est erat. Licet exteriora (vt in hypocritis) vix hominis probitatem concludant, in euidentibus tamen vtimur illo modo loquendi vt dicamus videtur. Non enim dicebat voluptatem esse summum bonum quia afficiebatur voluptatibus immo sua temperantia eas contempsit propterea plus ei credebatur. Deins de ponitur ratio secunda Eudoxi quae ex parte contrarietatis accipitur & est haec. Dolorem constat omnibus per se fugiendum esse: igitur doloris contrarium scilicet ipsam voluptatem ab omnibus expetendam. Momentum rationis in hoc stat. Cuius contrarium est malum & fugiendum, ipsum est bonum: at contrarium voluptatis scilicet dolor, est malum: igitur. Deinde ponit rationes Eudoxi quibus probare elaborat voluptatem esse summum bonum. Illud est summum bonum quod non ob aliud neque cuiusque alterius gratia expetimus: at voluptas est huiusmodi: igitur. Maior patet, quia per hoc vltimum finem in rebus humanis ostendimus. Minor patet, quia sine controuersia talis est voluptas. Neminem enim interrogas cu iusnam gratia indaget voluptatem: & id causae est, quia ipsa voluptas est per se ipsam, expetibilis. Si enim vo luptas ordinaretur ad finem altiorem, recte inquireres quare voluptatem optas: sicut recte quaeritur quare comedis, & rite respondetur vt viuam. Scholasticus petit campos vt ludat: ludit vt recreetur, recreatur vt melius agat ac studeat & illic est status. Ratio secunda Eudoxi ad probandam voluptatem esse summum bonum siue quarta in ordine est haec. Illud quod cuicunque bono appositum facit illud eligibilius, est summum bonum: at voluptas est huiusmodi: igitur. Minor patet ex litera: vt iustas operationes temperatas ve magis expetibiles & incrementa suscipere: vt bonum ipsum seipso bono splendescit, dulcis enim est mixtura bonorum vt produnt. Sequitur prima conclusio huius capitis ex mente philosophi, qui hactenus aliorum dicta recitauit. Verum haec ratio Eudoxi est flaccida, solum monstrans voluptatem esse bonum: sed non magis quam aliud bonum: cum omne bonum cum alio est expetibilius quam ipsum solum. Sed eadem ratione cui inni titur Eudoxus subtrahit Plato voluptatem summum bonum esse. Dicebat enim. Ad assumptum Eudoxi sequitur voluptatem non esse summum bonum. Ad antecedens Eudoxi sequebatur oppositum consequentis vt Platonici dixerunt: quoniam si voluptas alteri bono addita vtpote prudentiae congeriem bo norum meliorem facit quia vita iucunda cum prudentia, vitae iucundae soli praestat: sequitur voluptatem non esse optimum quia illa congeries voluptati praestat, dicebat enim Plato summum bonum nullo addito meliorari posse. Subsequenter monstrat philosophus Platonem insufficienter respondere obiectui Eudoxi dicens si nihil alteri additum totum melius facit & est per se bonum: nullum bonum quo nos communicamus est per se bonum: & haec est secunda conclusio quam hic intendit. Si haec Platonis ratio vera esset & eius maior vera, clarum istud quoque esset: neque vllum quidem aliud esset summum bonum, quia nullum vnum est eligibilius per seipsum solum quam cum aliquo illorum bonorum quae sunt bona secundum seipsa. Nulla enim est virtutis bonitas quae sit eligibilior sine sapientia quam cum sapientia. Nec aliquod aliud bonum quo nos communicare possumus. Tale autem bonum inter morales philosophos indagatur: de bono sepa rato & diuino inter sapientes non contenditur. Neque solutio Platonicorum ad primam rationem Eudoxi valet. Haec est secunda conclusio huius capitis. Qui negant illud bonum esse quod omnia appetunt ii nihil omnino dicunt: & sic in valore argumentatur. Omne illud est bonum quod vniuersi bonum esse censent: & quod omnes morales expetunt illud esse bonum censent: ergo illud est bonum quod vniuersi expetunt. Secundo si solum ea animalia quae mentis & rationis expertia sunt vt belluae & amentes, voluptatem appeterent tunc cum colore platonici loquerentur: ad cum ea animalia quae prudentia praedita sunt voluptatem cupiant, qui fit vt aliquid apparenter dicant? Et si praui voluptatem appetant non sequitur voluptatem esse malam, quia in prauis naturale bonum valentius quam ipsa per se sunt bona: puta bonum diuinum quod proprium appetit bonum vt in septimo diximus capite penultimo, omnia nanque diuinum quid habent natura. Nec etiam Platonici eluunt rationem quae de contrario assumebatur. Hic ponitur quarta conclusio. Inquiunt non statim fieri: si dolor malum est voluptas est bonum: quia contrariatur malum malo & ambo mala scilicet extrema ei quod neutrum est: scilicet medio. Neque haec quidem inerudite dicunt quia reuera malum malo & medio aduersatur prodigalitas: illiberalitati & liberalitati aduersatur. Sed in proposito hic non soluit: quia ambo & dolor & voluptas mala non sunt. Si enim ambo essent mala oporteret ambo fugienda esse: quae enim in genere malo conueniunt ea ipsa in eius proprietate conuenient, fugiendum saltem nominaliter est malum: sin neutra neutrum, hoc est si neutra sint mala sed bona aut neutra neutrum est fugiendum: aut similiter de vtroque censeas, si sint mala quantum ad fugiendum prosequendum aut huiusmodi. At non est ita, nam constat eos dolorem vt malum fugere, voluptatem ceu bonum petere sic igitur, & opponuntur, sicque aduersantur vt bonum malo: proinde Plato haud sufficienter rationes Eudoxi diluit.
¶ Dubitatur de vno dicto probando: bonum bono superadditum non reddit totum praestabilius: deus & creatura non est praestabilior deo solo: opposito enim dato sequitur aliquid saltem congeriem esse deo perfectiorem quod est rationi dissentaneum. Respondetur quod dum vna pars totius est infinitae perfectionis a qua tota creaturae perfectio dependet, aggregatum non est illo infinito, si sit solo deo perfectius. vnde fit quod asinus ex ludaea in Agyptum fugiens non portauit nobilius pondus quam Christifera virgo Christum dum in vlnis portans: & licet binarius almae virginis & Christi specie differret a verbo incarnato, non est superior perfectio in toto quam in parte: cum aggregati nobilitas a partis perfectione proficiscatur: secus in omnibus creatis quare recte Aristoteles in Platonem ait: summum bonum cuicunque bono additum totum praestabilius reddit.
¶ Dubitatur secundo quisnam fuit iste Eudoxus. Respondetur quod erat schinis Demosthenis aemuli filius auditorque Socratis, Platonis sodalis, patria. Gnidius: est enim Gnidus Ciliciaeciuitas fuit hic mathematicus summus & medicus: legesque scripsit. Fuit & alter Eudoxus Rhodius historicus. Fuit & tertius Siculus de genere Agathoclis tyranni, poeta Comicus.
On this page