Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

"AT qui neque si voluptas" &c. In hoc tertio capite philosophus opiniones voluptatem non esse bonam asserentes recitat, easque refellit. Dixerunt enim aliqui nullam voluptatem esse bonam: tum quia non est qualitas, tum quia suscipit magis & minus, tum quia est generatio, tum demum quia aliquae voluptates sunt foedae, vt in septimo libro capite vndecimo dictum est. Est igitur prima conclusio hu ius capitis, voluptas non est qualitas non sequitur iccirco quod non est bonum: hoc est non sequitur: voluptas non est qualitas, ergo non est bonum. Probatur haec conclusio quia neque virtutis operationes sunt qualitates, immo nec ipsa foelicitas, etiam forte secundum Platonicos, haec tamen sunt (vt liquet) bona, vnde non sequitur: voluptas non est qualitas ergo non est bonum.

2

⁋ Secunda conclusio, quod quia voluptas magis & minus, intensionem ac remissionem suscipit, & ideo quid determinatum non est, ea propter non est bonum: nulla est probatio. Patet, sic illud concludit falsum sicuti verum: ergo inepte illam conclusionem ponunt. Assumptum patet, & sic formatur ratio Omne bonum est definitum & determinatum: at voluptas non definita, quia non consistit in aliquo vno certo, pinde non est bonum. In quarto mo secundo figurae. Accedo ad literam, si censent voluptatem quid indefinitum & malum suscipit magis & minus: vel intelligunt de subiecto virtutis aut delectationis & tunc erit idem circa iustitiam & reliquas virtutes, quibus aperte dicunt eas habentes magis vel minus esse: vt magis iustos minus ve, & fortes. fit certe vt quid magis & minus agatur & iuste & temperate. Ex hoc passu trahitur argumentum quod subiectum formae intenditur. Et coloratur ratione: forma intensa discrepat ab ea quae pauciores gradus habet, proinde haud est eadem forma intensa & remissa, metaphysice loquendo: at subiectum formae est idem numero. ldem etiam concedit de forma. Sed haec sunt physicae perscrutationis & ab hoc instituto aliena. Sequitur litera. Sin in voluptatibus hoc inquiunt esse. In abstracto & non in subiecto quod voluptatis sunt: inde finitae quia suscipiunt magis & minus, videant ipsi ne causam vniuersaliter dicant: quoniam voluptatum aliae sunt impurae & mixtae: & quaedam est puta in summo: & ista non suscipit magis & minus. Caliditas est pura quae nihil contrarii habet: quae est in summo non amplius naturaliter intensibilis. Item quid prohibet de sanitate quae definita bonitate existit quod suscipiat magis & minus: non enim est in omnibus eadem temperatio siue mensura humorum, nec vna semper in eodem animali: sed cum sa nitas remittitur permanet ad aliquem limitem vsque sub quo erit aegritudo: quia sub illo limite erit humo rum disproportio: Et sic inter sanum aegrumque non est dare medium: & per consequens sunt contraria immediata. Qui neutralitatem ponunt, vt Galenus ab hoc solum verbaliter differunt. Latitudo proinde sanitatis est partibilis & vnus alio incolumior proinde & aegrior: & qui est in puncto sanitatis mathematico est sanissimus. Tale quid erit in ipsa voluptate. Carptim dicere intendit: no sequitur. Voluptas suscipit ma gis & minus: proinde non est quid determinatum & bonum sicut iam ostensum est de sanitate quae est determinate bona, licet remittatur intendatur ve.

3

⁋ Sequitur in litera. Praeterea summum quidam bonum. Aliqui dixerunt voluptatem non esse bonum: quia est motio vel generatio contrariorum: neutrum autem est per se bonum. Probat autem voluptatem non esse motum. vnde est tertia conclusio. Voluptas non est motus. quod sic ostenditur. Omnis motio est celeris pigrave: At voluptas non est huiusmodi igitur. Maiorem explanat sic, Celeritas & tarditas non conueniunt motui secundum seipsum hoc est absolute sed per respectum ad aliud: sicut motus diurnus quo totum coelum torquetur dicitur per relationem ad alias motiones, impiger quia paruo tempore multum intercapedinis conficit, sexto physicorum: Pigrum vero tali temporis fluxu paruum interstitium metitur, vt punctus in minore vrsa tardius quam alter in aequatore mouetur licet aequaliter secum circumgiratur. At multum & paucum dicuntur ad aliquid, vt ex praedicamentis liquet. Verum neutrum horum competit voluptati hoc est. Neque celeritas neque tarditas voluptati conuenit: nec eius duratio breui tempestate aut longo mensuratur: fieri tamen potest vt quispiam subito voluptate sit constitutus: sicut & ita, non fit autem vt velociter delectetur neque ad se neque ad alium. Sed plane fit vt quis impigre ambulet atque adolescat: & caetera id genus. Non tamen inficiandum est quempiam posse disponi vt pigre impigre ve ad voluptatem perueniat. sed non fit vt voluptate celeriter operetur hoc est vt subito delectetur. Vult dicere quod motus quo ad voluptatem peruenitur potest esse volucer aut tardus, tamen non est dicendum aliquem velociter delectari quia delectari non est in fieri sed in facto esse. deinde probat voluptatem non esse generationem.

4

¶ Quarta conclusio volu ptas non est generatio. Bifariam haec ostenditur, Primo sic. Non quodlibet generatur ex quolibet, sed determinatum ex determinato. primo physicorum: & in illud resoluitur ex quo generatur, At hoc in volupta te non contingit, non enim est ex definito in definitum: quia non est motus. Secundo sic. Si voluptas sit generatio: dolor erit corruptio. VPer locum a contrariis) sed consequens est falsum: ergo & antecedens. Si enim dolor esset corruptio: quodcunque tristaretur corrumperetur. Sed quia Platonici hoc concesserunt dicentes voluptatem esse repletionem, & dolorem defectum.

5

¶ Contra hoc ponit conclusionem & est in ordine quinta quae talis est. Dolor non est indigentia eius quod est secundum naturam. Neque voluptas est repletio naturalis. Haec conclusio potest bifariam intelligi. Primo sic. Platonici dixerunt alimentum replens stomachum & venas esse voluptatem: & dum corpus est exinanitum indigentia alimenti est dolor. Hoc refellit inquiens. Hi autem affectus corporis sunt: ergo corpus vel anima sensitiua seclusa capit voluptatem. Repletio & vacuitas animatis & inanimatis mixta conuenit. Alimentum coniungitur arbori: ergo in ea est repletio: & per consequens voluptas: & dolor per substractionem alimenti necessarii. Consequens est falsum, ac non videtur: puta non est ita. Secundo sic. Dixerunt Platonici quando alimenti conuenientis est repletio efficitur voluptas corporea, & aliter non habetur: & quando corpus exhauritur generatur dolor: quia subtractio obiecti conuenientis dolorem generat: & eius applicatio voluptatem. Ordino literam. Dicant ergo platonici esse indigentiam eius quod est secundum naturam. hoc est esculenti poculentique aut alterius rei conuenientis: & aiunt voluptatem esse repletionem, hoc est quod quando est repletio generatur voluptas solum in corpore hoc est in aggregato corporis & animae. Insto, ex isto sequitur quod corpus captet voluptatem & non erit voluptas sine corporis repletione: nec repletio nisi supplendo defectum exinanitionis. At non videtur, id est non est ita. Non est ergo voluptas repletio corporis. Verum dum fit repletio voluptate quispiam afficitur. Hoc est ille affectus procreatur: & dum corpus secatur generatur dolor. Ex hoc intelligitur quod generatur voluptas & dolor in anima subiectiue: quia de voluptate & dolore spirituali hic loquitur. Non tamen est negandum quin voluptas corporalis & extensa generatur quando corpus fame affectum reficitur. Et rursus ex inedia dolor generatur corporalis: ego habetur voluptas aliqua non corporalis pariter & dolor. Alii volunt dicere voluptatem doloremque sic vniuersaliter generari, quod post hac lucide refellit. Deinde monstrat vnde haec opinio ortum duxit inquiens. Opinatio haec ex doloribus & vo luptatibus circa alimentum, originem traxit: quia inaniores statim & antea dolore partenti ipsa repletione voluptatem sumimus: at illud non contingit circa omnes voluptates. Mathematicae enim voluptates & speculatiuae sunt sine dolore praeuio. Mathematicae autem artes hoc versiculo deprehenduntur. Mu, canit. ar, munerat, ge pon derat, est colit astra. Et ea quae per olfactum capiuntur vt odorando flores, vnguentaque: per auditum audien do melodiam & cimbalum bene sonans videndo aulea, tapeta, flores, faciem humanam & species complures. Sperando consequi dignitates mundanas aut caelum. Et recordationes an actorum voluptate afficiunt. Sed cuius hae generationes & cuius repletiones erunt: nullius enim rei antecesserunt indigentiae: & cuius generatio est voluptas eius corruptio est dolor. Ex his colligitur quod voluptas non est vniuersaliter repletio, quia multae sunt voluptates absque defectu praeuio, at nulla repletio est absque defectu praecedenti.

6

⁋ Sexta conclusio. Facile respondebitur asserentibus voluptates obscoenas esse, & iccirco concludentibus voluptatem esse malum. Trifatiam autem his respondebitur. Primo dicemus voluptates obscoenas non esse voluptates simpliciter, quia non sunt voluptates foedae nisi prauis. Et non sequitur, sunt voluptates malae dispositis: ergo sunt voluptates. Proceditur enim a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Sicut in simili non sequitur: hoc videtur dulce amarum ve aegroto: igitur est vere tale. Nec sequitur: hoc videtur candidum lippo hallucinanti: ergo hoc est candidum, Qui habet opthalmiam ei humor putreus & subalbus circa pupillam oculi emittitur: iccirco lippus ophtalmia infectus non alba censet alba: Sic malus habet ocu lum mentis infectum & perperam de voluptate iudicat. Lippus oculos lachrymantes habet. dum frons ti bi prutit, timor lippitudinis est. Plinius in naturali historia libro vigesimoquarto negat eos lippire ac ocu lorum vitia contrahere, qui dum pedes lauant ex ea aqua ter oculos tangant. Ipse lotium recenter emissum oculis applico. Illa enim sunt absolute iucunda, quae probis videntur talia. Haec illatio est bona: hoc vide tur probis iucundum: ergo hoc est vere iucundum. Illic enim a parte in modo ad suum totum affirmatiue sine distributione proceditur. Secundo soluit inquiens vel hoc modo dicatur: voluptates indifferenter sunt bonae: non tamen quibuscunque. Voluptates venereae sunt bonae inter coniugatos, quando actus coniugii licite fit causa generandae prolis vel sanitatis corporis aut animae, aut causa reddendi debiti, aut causa con seruandae vxoris, & sui ab adulterio. Etiam non sunt vnquam malae belluis, quemadmodum in simili locupletem esse est bonum simpliciter sed non proditori patriae, quia per fortunas plus natiuo solo incommodare potest. Aliud exemplum. Incolumen esse est bonum, sed non quodcunque edendo, puta mandendo hominem vel eum occidendo vt sanus fias. Sicut dicitur de Constantino magno primo Romanorum Imperatorum qui verae pietatis cultum suscepit, Vel sic Socratem esse sanum est bonum, non tamen quocunque modo sanitatem acquirendo per fornicationem aut adulterium.

7

¶ Tertio soluit hoc pacto, omnes voluptates talis speciei sunt bonae: voluptates ab honestis & foedis prodeuntes specie differunt. Patet. Ab obiectis specie differentibus hae voluptates prodeunt: studiosus honestis solum gaudet, improbus obscoenis. Quatuor viis hoc probat prima. Musicus aliam voluptatem in melodia capit quam non musicus. Neque enim fit vt quis iusti voluptatem capiat qui idem iustus non sit: quemadmodum neque musici qui non est musicus & ita in talibus. Hoc videtur monstrare ipse amicus & assentator, cum amicus alius sit ab assentatore? Amicus enim ad bonum congreditur, quia ob pacem & tranquillitatem cum alio congreditur. Adulator autem ad volupta tem, hoc est quaerit placere: sed adulatorem criminantur, omnes amicum vero laudant, velut ad diuersum congredientem. Et per consequens hae voluptates in specie differunt. Secundo nullus optat ita viuere, vt integro vitae curriculo puerilem mentem habeat. Quuis enim pueri multis voluptatibus defluant, & ex his re bus capiant voluptatem quibus pueros maxime delectamina capere arbitrantur. Vis rationis iacet in hoc quod nullus quaerit voluptates puerorum licet illa delectamina fint magna, & plerique voluptatem quaerunt: proinde voluptates specie differunt. Pueri maxime oblectamenta habent, & tamen ille esset mentis inops qui pueri mentem tota in vita expeteret semper capiendo voluptatem in his quae pueri oblectamenta capiunt. Quarto nemo item appeteret foedissima agendo semper gaudere nullum vnquam dolorem habiturus: igitur voluptates specie differunt.

8

⁋ Vltima conclusio huius capitis est haec. Non omne ob voluptatem est eligibile. Hoc manifeste reuelat in litera quae perspicua est. Compluribus insudamus rebus etiam si nullam voluptatem afferunt. Damus enim operam vt videamus regem, mononachiam, meminerimus, sciamus, virtutesque nobis paremus. Neque refert quicquam quod his voluptas non est annexa: expetimus videre vt cum recolligamus: per exteriores sensus multa addiscimus. Cupimus etiam anteacta penosa reuocare in mentem, horum olim meminisse iuuabit. Haec expetimus etiam si ex eis nulla esset prouentura voluptas. Deinde epilogat inquiens. Ex praedictis perspicuum est quod voluptas non est per se bonum & summum: & non omnem voluptatem esse expetibilem: Sed aliquae sunt voluptates per se expetibiles: cum quo dicto alludit psalmographus inquiens, Torrente voluptatis tuae potabis eos, differentes specie ab aliis aut saltem ea specie differunt a quibus proueniunt. Verum de voluptate doloreque quae a praedecessoribus nostris traduntur tanta esse dicta sufficiat.

9

⁋ Circa hoc caput aliqua dubia occurrunt primo: in hac illatione, Voluptas non est qualitas ergo non est bonum, proceditur a superiore ad inferius negatiue cum superioris distributione. Secundo videtur voluptas esse qualitas, quia quaeritur in quo alio praedicamento ponatur. Item foelicitas est qualitas si enim quaeratur, qualis est Ioannes euangelista: apte respondetur felix in etherea sede. Respondetur primo: aliqui dicunt Aristotelem loqui secundum Platonis sententiam, & ad hominem argumentari, non ex sua opinione. Hoc autem mihi non placet. Secundum realium principia qui res multiplicant, quemadmodum multi priscorum fecerunt, duplex est delectatio: quaedam est de genere actionis. vt illa quae est productiua delectationis perfectae, quae consistit in perfecta operatione virtutis: & quaedam est de genere qualitatis, vt illa quae est tota perficiens perfectissimam virtutis operationem. Et ista est de genere qualitatis. Sic foe licitas, vno modo est finis vltimi aeductio humanorum actuum: & haec productio est de genere actionis. Alio mon est finis vltimus & sic est de genere qualitatis. Aliter dico res non multiplicando. Haec realium secta ab vrbe parisia exulat. Dico quod omnis res mundi est qualitas primae intentionaliter. De partibili patet: est enim suae partes, ergo paritas imparitas ve De impartibilibus ostenditur: deus est iustus & sua iustitia. Anima intelle ctiua & angelus est liberum & sua libertas: & sic qualitas. Item quaelibet res mundi est naturalis potentia aut impotentia: ergo & qualitas. Verum qualitas secundae intentionaliter solum supponit pro dicibilibus in praedicamento qualitatis ponibilibus. Capiatur loco vocabuli voluptas delectatio sicut vetus tralatio: aut actiua passiua ve vocabula modo illa sunt de praedicamento actionis aut passionis sicut alia verbalia in iotermi nata, vt calefactio est in praedicamento actionis vel passionis: calidum vel caliditas in praedicamento qualitatis: & sic operationes virtutum vt iustifico temperanter ago, & foelicitas in actione & non in habitu consistit: & si vocabula delectationem, consequenter ad graecum caperetur, ita foret: voluptas a voluo dicitur quae animum demulcet & actionem importat. Aliter dicitur quod licet notio bonum ponatur in praedicamento qualitatis sicut species eius, tamen diuiditur in hos ramos, bonum vtile, bonum voluptabile, & bonum honestum: non tanquam genus in suas species, sed tanquam totum in modo in suas partes. Sicut homo in hominem album & nigrum: quod patet quia dictio vtile est in praedicamento ad aliquid, & relatiue ad aliud dicitur: & sic non sequitur voluptas vel a non est qualitas, secundae intentionaliter capiendo vocabulum qualitas, ergo non est bonum capiendo bonum in toto suo ambitu. Vtile non est qualitas & tamen vtile est bo num. Et sic haec ratiocinatio est nulla in prima conclusione huius capitis Si loco notionis voluptas, vocabulum actionem passionem ve importans capiatur. Eius prior solutio est lucida, vt delectatio dictio latina qua Cicero libro quarto Tuscu. vtitur. Illic dicit delectatio est voluptas suauitate auditus animum leniens. Et qualis est haec aurium tales sunt oculorum & tactuum & odorationum & saporum quae sunt omnes vnius generis ad perfundendum animum tanquam illiquefactae voluptates.

10

⁋ Secudo dubitatur an voluptas sit motus

11

¶ Tertio an omnis voluptas obscoena ab honesta specie discer nitur.

12

¶ Quarto an voluptas sit generatio.

13

¶ Ad secundum dicitur quod motus proprie dictus vt qualitati intensibili conuenit, est forma imperfecta ad perfectionem continuo tendens, vt caliditas cuius vna pars est acquisita & reliqua in continua accessione. Motus pro tali supponit connotando vnam partem existe re & reliquas in continua productione esse. Conformiter ad philosophum tertio physicorum dicentem. Mo tus est actus entis in potentia secundum quod in potentia. hoc supposito dicitur si voluptas subito fiat ipsa non est motus. At de eius volucri product one capite sequenti futurus est sermo.

14

¶ Ad tertium negatiue respondetur. Voluptas enim in venereis non distinguitur a voluptate tempore connubii, nec ipsae causae, vt volo cognoscere hanc demonstrando eam solutam & coniunctam: hic autem in causa non est distinctio in genere naturae est tamen distinctio in genere moris & vicii & hoc satis est pro philosopho.

15

⁋ Ad quartam dubitationem respondetur quod motus interdum est genus generationis vt patet in post praedicamentis: vbi generatio inter sex motionum species numeratur. Alio modo capitur motus vt est inter terminos positiuos. Generatio & corruptio sunt inter terminum positiuum & priuatiuum vt habe tur quinto physicorum. At dum voluptas potest fieri sine dolore praeuio, vt in literali expositione retuli mus: tunc voluptatis non est motus nec generatio: quia de ratione generationis proprie dictae est sicut philosophus saepe capit, idem cum motu quod successiue fiat vt calor partibiliter productus toto tempore productionis est caliditatis generatio. Transmutatio instantanea non est generatio: illa enim nihil aliud est quam res ipsa quae subito procreatur vt visio, lumen, anima intellectiua partis immunis: & quia voluptas instan tanee producitur non est generatio sicut nec motus

16

⁋ Quintodubitatur. Ego musicam diligo qui cantionis sum expers, & latro iustitiam diligit. Respondetur quod nemo hasce artes vehementer & flagranter diligit qui earum est immunis vt de philosopho aiutem: amator sapientiae conuertitur cum philosopho, ergo philosophiae inops non amat philosophiam vel non omnis philosophiam amans est philosophus.

17

¶ Dubitatur quare dicit nos expetere futura praeterita & cae tera. Aliqui de remotis oris hispaniae venerunt in Italiam videre Titum Liuium, vt Hieronymus ad Pau linum ex Plinio depromens dicit. Regem & monomachiam fortium videre expetimus vt meminerimus. Patet de peccatis nostris retroactis denudare confessatio & de laboribus a nobis exantlatis. Affectimus sci re futura vt mortem nostram & amicorum fortunam, licet nulla sequeretur voluptas, sed videtur quod volu ptates pueriles quaerimus, Socrates enim arundinem inter tibias ponens nter peruellos equitarat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3