Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
Dctis autem iis &c. In priori tractatu huius decimi philosophus de voluptate felicitati annexa loquutus, in hoc secundo tractatu de felicitate ipsa loquuturus est. Et quatuor capitibus hic tractatus absoluitur. In primo felicitatem monstrat non esse habitum, sed operationem, non circa ludum, sed a virtutis operatione: & dicenda dictis continuat, dicens dictis autem iis quae ad ipsas virtutes a secundo libro ad septimum vsque pertinent, & de his quae ad amicitiam in octauo & nono libris, & de voluptate circa finem septimi, & in priori tractatu huius decimi: Reliquum est rudi minerua de felicitate loqui. Si enim artificiose id prosequeretur non caperetur a multitudine. Humana rum rerum felicitatem ponimus finem & si strictim aliqua in primo libro dicta repetierimus sane omnia erunt breuiora, quia illa ad iam dicenda apprime conducunt. Proinde sermonem protractiorem quam par sit non faciunt, quia vt dicit ille. Non sunt longa, quibus nihil est quod demere posses, sine his autem materia non intelligatur. Deinde ponitur haec prima conclusio huius capitis in primo posita libro. i. Felicitas non est habitus, sed operatio. Prior pars trifatiam patet. Omnis habitus in dormiente manet, at felicitas in dormiente non manet, proinde non est habitus in quarto modo secundae. Secundo, quia opposito dato felicitas inesset illi qui vita plantae viuit, hoc est vita animae nutritiuae, hoc autem est absurdum. Felicitas enim est quoddam perfectum, sensus exteriores in somno clauduntur, nec in suas operationes exeunt. Imaginatiua & intellectus tunc imperfecte quandoque operantur, nonnunquam ab operationibus cessant, in cuius argumentum post completum somnum homo excrementum egerit. Tunc autem somnus est completus quando ab extrinseco non excitatur, sed ab ipsa natura, & hoc si pituita non laboret rheumaticus plus iusto somno indulgens ab extrinseco, statuto tempore est excitandus.
¶ Tertio calamitatum plenus habet habitum, at talis non est felix. Si haec tria illata non placent quia ratione sunt dissentanea, tunc ex hac partem secunda sequitur quod felicitas est operatio. Omnes enim apparenter loquentes felicitatem in operatione aut in habitu posuerunt. Mox operationum partitionem subdit philosophus inquiens. Operationum quaedam sunt ne cessariae & ob aliud, hoc est ob emolumentum vt sanitatem aut huiusmodi & non propter se, vt edifi catio aedium, potio amara dosis. Nullus enim enema nisi ob euacuationem putrium humorum sumeret. Aliae sunt operationes gratia sui expetibiles & non ob finem vlteriorem. Liquidum est ex primolibro felicitatem esse earum operationum aliquam quae gratia sui & non ob aliud sunt expetibiles. At felicitas nullius rei est indiga, est enim ex se sufficiens, quia est finis vltimus, aliaque propter ipsam quaerimus & in ea senescimus. Nos christicolae & verae pietatis cultorens ieiunamus, stipem inopi porrigimus, operamur sacris, ob aeternam vitam, quam propter seipsam expetimus, sic in puro lumine natu rali suo more philosophi ambulantes faciunt. Et rursus operationum secundum se intelligibilium quaedam est operatio secundum virtutem & quaedam est operatio secudm ludum. Statim ponitur.
¶ Alia conclusio. Licet ludi iucundi sint per se eligibiles, in eis tamen non consistit felicitas. Priorem partem aptam non probat. Sedam sic ostendit, primo quia ludis vacantes magis iacturae quam auxilii ab eis suscipiunt, at homines plurimum a felicitate iuuantur. Hoc supponit, damna ludorum ostendit. Lusores enim damnum corporis saepius incurrunt, ad lassitudinem enim ludunt vt in ludo pilae, & postea in calore frigidam aquam aut alium potum frigidum non sine sanitatis damno bibunt. Et sedentes longo tmpere qui taxillis ludunt excrementa primae & secundae digestionis non euacuant. Et psi atque alii patrimonium dissipant, quia suas opes fortunae exponunt. Deinde quasi in se obiicit. Multi qui felices putantur, vt principes ad voluptates ludorum confugiunt, & isti quaerunt praestantissima. cum semidei a vulgo censeantur, & ludiones qui dexteri in lusibus sunt apud eos in precio habentur, ergo in lusione consistit felicitas. Hanc obiectionem eluit, consequentiam negando. Nam potentes in talibus lusibus delectari non est argumentum sufficiens probandi felicitates in ludo consistere in potestatibus. Nee est virtus moralis nec intellectualis a quibus studiosae operationes proficiscuntur. Sinceram enim vo luptatem hi nondum olfecerunt, eapropter ad ludorum voluptates confugiunt. Vt anxietates animi deuitent. Tyranni sibi opes, subiectis neglectis procurant, quocirca conscientia malefactorum torti cum de malis perpetratis memorantur, recreationem curarum extinctiuam indagant. Patet istud per silePueri quae apud ipsos in precio sunt praestabilissima esse putant, vt crepundia, tintinabula, molendina in ruinoso pariete aut in torrente faciunt, cum papiro volubili in baculi extremo contra ventum cursitant, & caetera leuia quae viri se digna non existimant: igitur rationi est consentaneum vt quem adinodum & pueris & viris diuersa praeciosa esse videntur: ita quoque malis & studiosis contingat. Sane ea preciosa sunt quae studiosis talia videntur, ex superius saepe allegatis, & illis praestabilissima sunt qua a virtute emergunt. Cuilibet ea operatio maxime iucunda est & expetibilis, quae a proprio emanat habitu, siue is bonus siue malus fuerit. Assuetus ludere alea voluptatem in illa lusione capit. Studiosae operationes a virtutibus proficiscuntur. Felicitas ergo non in lusione ioco ve consistit. Ludus autem proprie in facto, iocus est in verbis.
¶ Vlterius eandem conclusionem sic probat. Omnia alia a felicitate gratia alterius expetimus, at non omnia gratia ludi expetimus, sed ludum ob aliud statuimus: igitur. Minorem monstrat. Absurdum enim esset humanum finem iocum existimare & multa negocia laboriosa per totam vitam gratia ioci suscipere. Studere & laborare gratia ioci stultum est & nimium puerile. Recte Anacharsis in hoc dicit, iocandum est vt studeas. hinc ludunt scholastici vt feruentius postea literis incumbant. locus requiei similis est, cum homines ob imbecillitatem continuo laborare nequeunt requie indigent & curarum intermissione. Requies tamen laborum humanorum finis non est, fit enim operationis gratia. Praeterea finis vltimus est optabilissimus pariter & optimus, & eius vita optima, haec autem est in virtutum operibus cum studio & seriis. proinde in ioco non consistit. Quae sunt studiosa & seria, ridiculis & iis quae ioco sunt semper praestabiliora.
¶ Finaliter ad hanc conclusionem argumentatur. Semper melioris partis & hominis operationem magis studiosam appellamus, praestabilioris enim partis operatio nobilior est & ad felicitatem plus mouenti habet.
¶ Alia conclusio. Felicitans non consistit in voluptatibus corperalibus. Probatur, quia in his quae non minus belluis quam hominib insunt non consistit felicitas, at voluptates corperales sunt hmodi: igitur. Minor patet quia quis, etiam qui vile mancipium est corperis voluptatibus non minus quam optimus frui poet. Agnus, vitulus, catellus, oblectamentum ludo capiunt, alias non luderent. at felicitatem dat mancipio nullus nisi & vitam det illi studiosam, quam ei dare nequimus. Post has conclusiones negatiuas vnam affirmatiuam tanquam corollariam infert, inquiens. Quia felicitas in iam repudiatis non consistit, in operationibus virtutis consistit. Et patet. Felicitas consistit in operatione secudm se expetibili vel in operationibus talibus, at omnis talis, aut est operatio in ludo, aut in virtutis operatione scilienon consistit in operatione ludi vt fusius probatum est, proinde est in operatione secundm virtutem. Vnm fit quod aliquid est proptu se solum eligibile, vt felicitas, aliquid propter se & aliud, vt ludus, nonnihil ob aliud tantum, vt potio amara ob cor poris valitudinem procreandam.
¶ Dubitatur hic primo, quare dicat. Ludorum ii qui sunt iucundi, cum omnes ludi esse iucundi videantur. Sedo quaere dicat, fere cuncta praeter felicitatem alterius gra expetimus. Tertio obiicitur dictis, quia aliqui non ludunt vt operentur postea, nam ferme continuo ludunt, vt nobiles nunc venando canibus lepores aut ceruos, nunc alitibus rapacibus mansuetiores capiendo, nunc spherulis & pilase exercendo. Quarto videtur dormiens felix, & etiam captus, quia quando qui felix est dormit non desinit esse felix. Nec ob calamitatem superuenientem qua non est in eius facultate sita desinit felix esse.
¶ Ad primum dicitur quod aliqui sunt ludi iniucundi, quando plurimum sollicitudinis & ingenii ad eorum applicationem requiritur vt in ludo illo quae regem, reginam, auratum equitem & hmoni artificiose collocant, & de suis sitibus extrahunt, alii sunt ludi in quibus parum ingenii requiritur vt in peruerilibus lu dis, in rusticorum tripudiis & aliis lusibus.
¶ Ad secundm rsmondetur quod dixit in praecedentis capitis fine, siue vna sit operatio in qua est felicitas siue plures, tunc non omnes operationes fiunt ob felicitatem. Item bonus actuair aut virtua liter ferme omnia in finem vltimum refert.
¶ Ad tertium dicitur quod stultorum infinitus est numerus, homines autem banmen in stituti & qui alios minores in ludo lrario erudiunt, ludunt, vt lris alacrius postea vacent. Homn enim natus est ad laborem sicut auis ad volandum. Et militia est vita hominis (authore lob) superterram. Et adamo protoplasto post lapsum dictum est. In sudore vultus tui pane tuo vesceris, licet aliqui plus aliqui vero minus laborent. Probi ludunt vt postea seriis commodius occupentur, inutiles ludunt vt tmpus transigant more mancipii ignani.
¶ Ad quaertum dicitur quod Aristoteles non vult inficiari dormientem esse felicem, sed vult dicere quod felicis opus non exercetur in somno, sed in vigilia. Si enim esset habitus alicui, inesset ei etiam si tota vita dormiret vt Endymion de quo postea fabimur. Quartum ad calamitates superuenientes non deperditur felicitas hominis si mente non deiiciatur, lsei fit felicior apud deum, Et sapientis, in solis bonis aiae est felicitas, & miseria in vitiis oppositis. Nec in bonis corporis & fortunae nisi secdnatio, illa enim sunt istrumenta bonae operationis, quando diffortunia & carentia necessariorum virum ab actibus aiae impediunt. tunc foelicitatem concutiunt. Per calamitates vitiorum sordes intelligito. Felicitas ab extrinseco non periclitatur. Dicit phius in litra. Felicitas enim nullius indiget rei, sed est ex sese sufficiens, hoc est in sua facultate bonas operationes virtutum habet, & ipsis virtutibus emicat, nec aliunde ab vllo mortalium potest a felicitate diuelli.
On this page