Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

"VNDE & specie" &c. In hoc capite loquitur de voluptatum diuersitate ab operationum diuersita te accepta: & quatuor partes praecipuas caput continet. In prima ponit conclusionem & remouet dubium. In secunda probat aliquas voluptates esse laudabiles aliquas vero prauas. In tertia determinat de voluptatum varietate penes purum impurumque. In quarta hoc ipsum facit secundum subiectorum diuersitatem. Literam attingo. Vnde & specie &c. Prima conclusio. Voluptates inter se differunt specie. Probatur primo: quia perfectibilium specie differentium hoc est operationum, sunt perfectiones specie differentes: at operationes sunt per voluptatem perfectibiles, hoc est augmentabiles ex proxime enarratis: igitur. Maior patet explanatione exemplari tam in naturalibus quam artificialibus. Alia enim est perfectio animalium, alia arborum. harum enim perfectio est in fructuum vbertate, illorum vero in sensuum aut intellectus perspicacitate. Similiter in artificialibus: alia est enim perfectio picturae, statuae, domus & vasis. Ac operationes mentis ab operationibus sensus: & tursus operationes sensus inter se differunt. Intellectio a sensatione: & auditio a visione specie differt. & ita in aliis, vel sic desceptetur. In affectibus siue actibus sensus vel intellectus quorum causae specie differunt, etiam effectus specie differunt: Licet calores a sole & igne producti specie non differant: opinio tamen & scientia eiusdem obiecti. Item scientia propter quid & quia est, eiusdem obiecti propinqui specie differunt, & non nisi ob discrimen specificum causarum. Extra habitus hoc vbique teneo, si mente tenes: quare autem sic de habitu opinor in ethicorum secundum iam diximus. Secundo argumentatur ad eandem conclusionem: quia vnaquaeque voluptas & operatio in propria est quam perficicit: nam propriae voluptatis peculiare est operationem augere: at voluptas auget operationem, quod ex hoc deprehenditur quod qui cum delectatione operantur cuncta, magis discernunt & exactius singula cognoscunt. Colonus enim suauiter ore fistulando & sartor vestimentorum canendo optime operatur: vt geometrae fiunt qui geometrica speculatione gaudent, & po tius capiunt vniuersa: & cantores qui concentus amant & architecti qui in architectura & in aedificiorum extruendorum arte voluptatem capiunt. Et reliquorum singuli proprio in opere perficiuntur, hoc, ipso scilicet opere se oblectantes. delectationes proinde augere operationes, & quae operationes augent propria sunt: quae autem differentibus specie propria sunt, & ipsa diuersa specie erunt: vt esse risibile est homi ni proprium, & crocitare coruo. itaque crocitare & esse risibile specie distant: itaque delectationes inter se pecie distant, quod restabat ostendendum. Contra istud argumentor. Perfectibilium differentium specie non sunt perfectiones differentes specie: albedo enim est perfectio hominis & equi: illae duae perfectiones sunt eiusdem speciei & tamen perfectibilia specie differunt. Respondetur trifariam. Primo quia non est hic sermo de perfectione perfectibili inhaerente, quia voluptas operationi non inhaeret: nunquam enim acci dens accidenti inhaeret. In vltima proprietate substantiae Aristoteles dicit, maxime proprium est substam tiae cum sit vna & eadem numero vt sit susceptiua contrariorum: hoc est nulli alteri a substantia conuenit, vnum contrariorum aut aliquod accidens in se suscipere. Albedo in sacramento eucharistiae est sua quantitas & extra subiectum, sicut aduersarii ponunt de quantitate. Non lucteris de relatione aliqua acciden ti inhaerente quia illam non ponimus a fundamento distingui. Loquitur philosophus de perfectione propria & peculiari alicui conuenienti, & non de subiecti perfectione. Secundo, & si ponatur vnum accidens alteri inhaerere realium more, albedo est accidens commune: de proprio loquitur, vt patet per secundam probationem conclusionis. Tertio dicitur haec accidentia corporalia non habent totum compositum pro subiecto inhaesionis sed denominationis. Inhaerent hae albedines materiis hominum & equorum: quae in omnibus corruptibilibus sunt eiusdem speciei. Accidentia tamen vitaliter immutantia quemadmodum sunt cognitiones, toti subiecto primo insunt vt visio oculo, & sic de aliis sensationibus. Adhuc argumentor pro conclusionis roboratione: ostendendo voluptates specie differre, & hoc sic. Quaecunque officiunt aliquibus operationibus specie differunt ab his quae illas operationes iuuant. Nam si sint eiusdem speciei eundem specificum effectum sortiuntur: addo minorem. quaedam voluptates operationibus patrocinantur easque solidant quas aliae extenuant: alienae voluptates hoc est quae communicantur alias operationes officiunt operationibus illis quas propriae voluptates obstipant. Propria vo luptas a proprio actu enascitur, aliena voluptas ab alia operatione. Patet aliter haec maior quia per id quod est commune duobus neutrum illorum impeditur nec extenuatur: ac voluptas in vna operatione aliam praepedit, scilicet extraneam: igitur. Minor patet in litera, vt qui fistulis delectantur si fistularum sonum audiant nequeunt sermonibus qui eis in aure recitantur mentem adhibere, plus modulatione gaudentes quam praesenti sermonis occupatione. Voluptas proinde quae ex modulationis arte ema nat operationem quae loquutio est praepedit corrumpitque: & hoc in reliquis inuenitur. Cum occurrit cuipiam circa duo operari: operatio cum voluptate, sic quod si in vna operatione voluptatis exuperatio extiterit aliam extrudit operationem minus voluptuosam: & interdum adeo vt circa minorem non operetur. Vnde fit vt cum aliqua re vehementer gaudemus non multum aliud agere possumus: at alia facimus cum alia remisse nobis placentur, vt in gladiatorum spectaculis qui bellaria mandunt & simul agonizantes desides contemplantur et esitant: tum id potissimum faciunt cum viles & ingenerosi sunt illi qui digladiantur. Nam si agonisantes eminenter decertarent in gladiorum concertatione erit magna voluptas, ita quod famescens epulum postponet. Magna enim voluptas in vna operatione aliam omnem extrudit. ltaque beati minime dolere possunt: acsi in vna operatione parum voluptatis capiunt, possunt lin alia operatione vtcunque voluptatem capere: vt quando torpentes digladiantur, tunc contemplantes in theatris comedunt, etiam cum voluptate bellaria. Sunt autem bellaria secundae mensae dulciaria, vt tragemata & caetera ex sacharo & melle confecta. Erat autem apud priscos aedificium in formam hemicycli fabricatum ad videnda spectacula idoneum, hoc est theatrum: & illic & ludiones & gladiatores pugiles certare sueuerunt. Cum itaque voluptates propriae suas operationes ex quibus proficiscuntur perfectas reddant, & diuturniores melioresque faciant, alienae autem voluptates diminuant atque corrumpant, quid mirum est voluptates inter se plurimum distare, quia quanto vna voluptas coadiiuuat, tanto alia extenuat. Si vehementer distent non solo numero elongan tur quia illa intercapedo est minima: ergo specie differunt. Insuper alienae voluptates id ferme faciunt quod proprii dolores efficiunt: proprii enim dolores operationes extenuant, vt si huic scribere iniucun dum sit, illi vero rationem subducere: nec ille bene scribet, nec hic bene ratiocinabitur: quia eis dolorem talis operatio affert. ltaque fit vt circa operationes a propriis delectationibus & propriis doloribus contrarium contingat. Quia igitur voluptas & dolor proprius habent contrarios effectus, verisimile est voluptatem propriam & alienam etiam contrarios effectus habere: & per consequens specie differunt. Et ne credatur voluptatem alienam & dolorem proprium eandem vim vendicare, dicit quod voluptates alienae faciunt aliquod propinquum dolori proprio. Ab vtroque operatio extenuatur, sed magis per dolorem proprium, qui secundum se propriae voluptati aduerlatur. At voluptas aliena secundum aliud scilicet operationem contrariatur. Appetitus ob doloris fugam intellectum sensumve ab operatione auer tit. Aliena voluptas per accidens operationem extenuat quia appetitus in aliquo voluptatem vehemen tem capiens circa illud iniungitur, alia fastidiens illa relinquit, & sic intellectus parum circa alia intelligit. Nec circa illud circa quod appetitus operatur. Hinc in venereorum opere hominem non intelligen tem referunt, propterea non ab re tunc brutis & insipientibus confertur.

2

⁋ Alia conclusio. Voluptatum quaedam sunt bonae, aliae foedae & fugiendae. Trifatiam haec conclusio ostenditur. Primo quia operationes bonitate malitiaque differunt. Sunt enim operationes quaedam expetendae. quaedam fugiendae, aliae sunt neutrae. Parique forma se habent voluptates. Cuicunque operationi est sua vo luptas propria: ea voluptas quae operationi studiosae addicta est, proba est: quae vero operationi malae. praua. Secunda ratio a minori ad maius, Si illd quod minus videtur inesse iest, & illd quod ma gis videtur inesse inerit, at minus videtur quod cupiditates bonorum operum essent bonae & malorum malae, & tamen ita est: igitur. Minorem monstrat. Quia concupiscentiae honestarum operationum sunt laudabiles, & turpium illaudabiles: Nempe voluptates magis affines & indiuisae sunt operationibus quibus assunt quam cupiditates: sane ipsae cupiditates ab operationibus & tempore & natura seiunctae sunt: concupiscentiae opus & tempore & natura anteeunt. Concupiscentia enim est bo ni nondum habiti. Nonnunquam etiam sunt concupiscentiae, & tamen concupita non sequuntur. Voluptates autem semper comites sunt operationum, ita vt ambigatur an voluptas ab operatione sit indiuisa, tamen voluptas non videtur operatio mentis aut sensus. Inconuenit enim vt voluptas quae est in appetitu sicut concupiscentia, sit operatio sensus vel mentis. Sed quibusdam ipsa voluptas cum operatione iccirco idem esse videtur, quia ab operatione non separatur. Sed quicquid sit haec ratio non valet. vt patet de connexione virtutum inter se, & cum prudentia in sexto libro. Insuper vt operationes differunt ita & voluptates ipsae. Operatio visus a tactus operatione puritate differt. Pari forma operationes auditus & odoratus a gustus operatione puritate sunt discretae. Ita quoque voluptas visus a tactus voluptate: & voluptas auditus & odoratus a voluptate gustus puritate differt. Et voluptates mentis a sensuum voluptatibus, & iterum mentis voluptates sua discrimina inter se vendicant.

3

⁋ Hic scito quod voluptatis puritas operationis puritatem insequitur. Hunc ordinem puritatis capito. Operatio visus est purior tactus operatione: & operationes auditus & olfactus sunt puriores quam operationes gustus: & operatio intellectus est purior operatione sensus. Operatio enim vbique ea est purior quae est immaterialior & maxime seiuncta ab obiecto maxime materiali, scilicet a terra. proinde inter omnes operationes sensitiuas visus operatio est defaecatissima sincerissimaque: quia minus admistiomis habet dispositionis terrestris: quod ex parte obiecti liquet quod sit actu sensibile per lumem quod est plurimum secretum a terra & opa citate. Lumem enim est qualitas caelestis & multum spiritualis: vitrum, papirum, & caetera id genus diaphana in instanti penetrat: proinde licet sit corporale. Lumem magnam tamen affinitatem cum spirituali proprie dicto sortitur. & ob hanc causam immutatio tactus est maiorem in modum materialis: quia eius obiectum scilicet qualitates tangibiles, vt caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, sunt non parum materiales. Insuper gustus & tactus non senti¬ unt per speciem rei sensibilis siue rei sensibilis corporali applicatione super organum sensus. Alii vero tres sensus exteriores sentiunt per solam speciem rei sensibilis. Quia ergo operatio & ipsa voluptas corporeis adiungitur dicitur impura: sicut vinum aquae aut terrestrietatibus iunctum impurum dicitur. Et iterum ex parte animae voluptates differunt consequenter. Ad operationes enim nobilioris obiecti praestantior est operatio, & ex consequenti respondens voluptas.

4

⁋ Sequitur litera philosophi hanc conclusionem ponentis, Animalium specie differentium differentes sunt voluptates specie. Hanc bifariam monstrat. Primo ratiocinatione. Secundo: exemplo. Ratione sic, Omnia habentia operationes specie differentes habent voluptates proportionabiliter specie differentes: at omnia animalia habent operationes specie differentes: igitur. Maior patet, quia voluptates operationibus appropriantur. Et minor patet, quia operatio propria est a propria forma substantiali: ergo quot sunt formae substantiales animalium specie differentes, tot sunt operationes specie differentes. Secunda probatio quae est per exemplum est. Alia est enim voluptas equi, alia canis, alia hominis, quemadmodum Heraclitus dicit, asinus potius stramina quam aurum optat. Quaelibet enim animalis species habet quandam voluptatem sibi peculiarem ab aliis segregantam: licet aliquae species in aliquo generico conueniunt, & communi, vt mu la asinus & equus mandunt auenam & foenum: tamen carduos esitat auidius quam equus aut mula. Aliqua ha bent sibi appropriata: aliqua communia vt in voluptate coitus pro foetus continuatione: at fortasse hae voluptates sicut & operationes a formis specie differunt, licet in communi voluptatis denominatione conveniantur.

5

⁋ Alia conclusio de humanis voluptatibus est, quas dicit longo interstitio inter se distare. Eadem enim alios dolore afficiunt, alios delectant: & quae aliquibus sunt iucunda aliis molesta sunt. Quod in dulcibus reperitur quae aliquibus sunt amabilia, aliis odio habentur. Nec eadem sano & febricitanti dulcia videntur. Neque idem esse calidum infirmo & bonam valetudinem habenti.

6

⁋ Alia conclusio. In singulis hominum voluptatibus id sentiendum est tale, quale studiosus inudicat: sicut qualitatum motuumque difformitates siue vniformiter siue difformiter difformes regulantur per vniformes. Latitudines sic differentum hominum voluptates per studiosorum delectationes, qui sunt in hisce norma. In vno quoque genere est vnum primum, quod est metron & mensura omnium quae sunt in illo genere (decimo metaphysicae) sicut brutum quanto magis ad hominem in perfectionibus accedit, tanto est praestantius: & homo est regula, sic differentes hominum voluptates quanto magis accedunt ad studiosi oblectamenta tanto sunt praestantiores. Studioso enim omnia sunt committenda, si in adagio bene dicitur: quemadmodum studioso videtur esse ita plane est & virtutem ac bonum eoipso quo talis est omnium esse mensuram: quo sane recte dici dubium non est, proinde eae voluptates sunt verae quae ipsi videntur: & illa vere sunt iucunda quibus studiosus gaudet. Nec demirabere quod nonnulla quae studiosis sunt molesta, aliquibus iucunda videntur: quia non paucae hominum sunt corruptelae: & deprauati mores quibus illa quae re ipsa tristia sunt iucunda videntur. Patet ratione haec conclusio. Voluptatum differentium inter homines est contentio: nam luxus, illecebras incontinens: sicarius insontum necem cum oblectamento persequitur, quae vtraque auer satur studiosus, tunc sic, vel optimo vel deterrimo, vel mediocriter prauo praestanda est in hac digladiatione fides: non duo vltima quia de moribus censent sicut de epulis aegrotus corpere: ergo primum, & est propositum. Corollarium. Vt eae volu ptates quae sine controuersia foedae sunt, non sint dicendae voluptates nisi deprauatis: & non sequitur hoc est iucundum deprauato. ergo hoc est iucundum, nam a dicto secundum quid ad dictum simpliciter proceditur. At bene sequitur, hoc est studioso voluptati, ergo hoc est iucundum: a parte in modo ad suum totum: sine vllo errore, tramite rectissimo transitur. Postea dicit, earum voluptatum quae probae videntur esse, qualem & quam dicis hominis propriam esse, & ei peculiarem inquantum homo est non inquantum animal, an ex operibus constat. An dubitationem illic non importat saepius tali modo loquendi in problematibus sine vacillatione, & sic hic vtitur, & valet nonne. hoc est voluptates homini addictae ex operationibus hominibus peculiaribus proficiscuntur. hasce enim operationes voluptates sequuntur. Siue igitur sit vna operatio siue plures viri perfecti beatique hae voluptates quae has operationes perficiunt proprie loquendo sunt hominis voluptates: quemadmodum & ipsae operationes. Et haec de literali elucidatione primi tractatus huius decimi.

7

⁋ Circa materiam voluptatis quaedam in capitibus praecedentibus & etiam in hoc capite sunt ambigua: ic¬i circo circa totam hanc materiam dubitationes cum quaestionibus formabimus. Primo dubitatur quomo do voluptas perficit operationem. Secundo quaeritur an principali intentione operatio est ob voluptatem an contra. Tertio an voluptas sit amor an effectus aliquis amorem consequens & ab eo distinctus.

8

⁋ Ad primam dubitationem respondetur quod voluptas nullam efficientiam habet respectu operationis cum naturaliter eam sequatur, & belluae & homines voluptatem quaerunt vt in septimo libro significatum est & primo rhetoricae dicit philosophus. Voluptatem omnia prosequuntur quam & appetunt. At velle ali quid inclinat & incitat ad omne illud sine quo illud haberi non potest aut durare: & voluptas sine operatione non est. Homo in campis equitans tristitiam extrudere volens occurrentem vel voluptatem habere volens contemplatur & discurrit in illo quod ei voluptatem adgenerabit: sicut ipse crebriter cum essem in Scotia cogitaui me Lutetiam rediturum, & more pristino publice lecturum disputationesque auditurum. voluptas tanquam acceptus finis causam eius promotiuam excitat continuatque, hominis anima more rotae molendini hincinde agitatur, si non insudet circa spiritualia & voluptatem consequentem, circa inutilia versabitur.

9

⁋ Ad quaestionem respondetur quod operatio est praestantior voluptate quae ob operationem est: & contra, probatur. Semper imperfectiora sunt ob perfectiora septimo politicorum: & patet ad oculum, gramina ob equos, equi & caeterae bestiae ob homines, & homines ob deum. At operatio est voluptate praestantior: igitur. Consequentia cum maiore liquet. Probare solum restat minorem: quae sic ostenditur. Faelicitas est in operatione secundum Aristotelem & theologos: sed nihil in accidentibus creatis est praestantius beatitudine: igitur. Secundo, operatio est voluptate melior & in natura potestate per quem & boni & mali & voluptates & bonae & prauae proficiscuntur. Nam ob illud quod naturaliter euenit, nec laudamur nec vituperamur ex tertio libro huius. Tertio cuius contrarium est peius, ipsum est melius: at odium dei quod dilectioni eius aduersatur est deterius dolore: igitur. Quarto, amor amicitiae est deo gratissimus & voluptate accedente acceptabilior: igitur.

10

⁋ Contra hanc conclusionem obiecto. Illud est optimum quod omnia expetunt, bonum est obiectum voluntatis, in volendo nihil per modum obiecti omnia ad se trahit & rapit nisi optimum. At voluptas est huiusmodi vt Eudoxus contendit, quam sententiam non refellit Aristoteles in hoc decimo sed crebriter eam in sei ptimo approbat. Secundo voluptas est operatione posterior, ergo est operatio praestantior: antecedens ex dictis dicendisque liquebit. Consequentia patet nono metaphysicae: quae autem generatione sunt posteriora, priora sunt perfectione. Tertio id est maxime eligibile quod ob seipsum eligitur & non alterius gratia: tale est voluptas, non enim quaerimus cuius rei gratia quis voluptatem capit. Quarto illud est praestantius quod melioribus convenit, quam illud quod his & illis tam ignobilibus quam perfectis conuenit: at huiusmodi est vo luptas, non autem operatio. Solis enim animalibus inest voluptas: omnibus autem animantibus & elemen tis inest operatio, vt descendere, ascendere calefacere frigefacere &c. Quinto in ludo operatio ob voluptatem quaeritur: longa fatigatio ad pedalem pilam manualem ve esset fugibilis, nisi ob voluptatem. Nec coitus ob operationem eligitur sed ob voluptatem. Mulier enim grauida appetit coitum non ob prolem sed voluptatem: igitur. Sexto illud est nobilius quod voluptatem quietat: voluptas est huiusmodi & non fruitio, cum post fruitionem expetatur voluptas. Ad haec obiecta eo ordine quo fuerunt illata respondebitur. Ad primum concedo quod meliorem operationem omnes prudentes appetunt hoc est felicitatem & illdm est appetibile, quod a studiosis appetitur: bene enim felicitatem scilicet contemplationem primae causae & eius dilectionem voluptas sequitur. Item etiam nonnumquam principalius ob minus perfectum expetimus, at non finaliter, vt diligo deum ad me finaliter ob deum sum¬ A me dilectum appreciatiue diligo. Ad secundum nego consequentiam. Accidentia animae ea posteriora sunt vel ipsa imperfectiora. Propositio philosophi habet verum ad intentionem eius: quandiu persistit motus generationis & ad complementum tenditur posterius est perfectius, vt sensitiua est praestantior vegetatiua, & intellectiua sensitiua. Ad tertium dicitur quod licet voluptas sit per seipsam eligibilis est tamen etiam ob operationem quam perficit eligibilis. Nec inconuenit aliquid per se & propter aliud esse eligibile. virtutes enim perseipsas sunt intelligibiles, licet ab eis circumscriberentur earum operationes, inquantum sunt quaedam animae perfectiones, vt in prima distinctione primi magister sententiarum autoritate patrum probat: & tamen virtutes sunt magis eligibiles propter operationes quam ob seipsas, quia operationes sunt fines virtutum & ipsis praestabiliores, vt in primum ethicorum retulimus.

11

⁋ Ad quartum dicitur quod generalitas operationis non ignobilitat operationem cum perfectis quibus cognitio competit & operatio propria & voluptas consequitur. Ad quintum dicitur quod ludus ob voluptatem ordinatur, verum non finaliter. Illa enim vo luptas & quies ab itellectu est gra operationis, seu vt auidius literis dent operam. De muliere dicitur quod ipsa impregnata non recusat cointum ob duas cans. Vna est quia ob libidis foeditatem ipsa & masculus coitionem si voluptas non incideret auersaretur. Secundo coitus in animalibus est praecipue ob generationem, rarius est foetu grauida mulier quam bellua faeminina. multae enim sunt steriles & foecundae non in quolibet cum mare congressu concipiunt. hinc instituit deus natu ra hanc voluptatem tam in mari quam in foemina. Nulla foemina inter bruta praeter asinam & superfoetantes impraegnata coitum appetit: sed eum abhorret. Masculis pro omni tempore concessit rector vniuersi deus, vt non abominentur foeminas impraegnare tempore congruo, & gallis hanc foecunditatem generandi concessit vt tam inopum quam opulentorum esca non desit. Ruricolae & inopes oua saepe esitant, quorum gallinae pauca & quid parui precis conedunt & talia mendicantibus ob rei paruitatem in stipen conceduntur. Nihil in vniuerso supremus ille opifex inutile (si causam pensiculate indages) reliquit. Ad sextum respondetur quod bifariam aliquid potentiam quietat. vno mo quia est vltimum eligibile propter se non ob al d:& sic fruitio voluntatem quietat, & hoc est nobilissimum. Sedo mo aliquid quietat, quia post ipsum non est aliquid quietans, & tamen non est ob aliud: illud autem non arguit praestantiam, voluptas ob mentis actusfit & non contra, ipsa concomitatur actum & eum perficit vt saepicule asseruimus.

12

¶ Secunda erat quaestio an voluptas ab omni actu intellectus & voluntatis distinguitur. Hic geminae sunt positiones, quarum altera partem negatiuam tenet, & illa est gregoriana vt videre licet in prima distinctione primi sententiarum. Alia est via communior, & Aristoteli conformior, ac veritati vt reor, propterea conclusione affirmatiua ad quaestonis titulum respondebitur. Patet primo autoritate philosophi in litera tacite. Dicit enim voluptates & operationes adeo affines sunt vt con tentio sit inter sapientes an idem sit operatio & voluptas. Et sequitur ad propositum. Non tamen ipsa voluptas mentis vi detur operatio neque sensus. Per mentem & intellectum & voluntatem intelligit: & videtur vbique capit nisi specialissi me aliquid appareat de opposito) vt tantum valeat sicut est. In materia tamen fortitudinis de animae immortalitate per alios huius passus probamus eum aliter capere. Secundo argumentor ratione. Illa re ipsa distinguum tur quorum vnum manet altero non manente. Hac enim via primo physicorum: principia rei naturalis probat di stingui. Sed sic est impresentiarum: stat volitionem esse sine voluptate, daemon se diligit & multo vult & voluptate perpetuo caret: ergo aliqua dilectio & volitio non est voluptas. Tertio sic argumentor. Illa non idemtificantur quo rum contraria non coincidunt: at sic est in proposito: igitur. Maior est Aristotelis secundo topicorum. Si oppositum in opposito & propositum in proposito. Tantum vnum vni est contrarium decimo metaphysicae: & primo caeli. Minor patet: contrarium voluptatis est dolor, quod autem odium & dolor non identificentur, patet. Tum primo quia dolor violente naturaliter generatur, odium autem libere. Tum secundo quia deus odit malos & tamen continuo delectatur, duodecimo metaphysicae, ergo non dolet. Contra hanc conclusionem argumentor. Dilectio & odium sunt eiusdem potentiae & habent idem obiectum: ergo sunt idem duodecimo metaphysicae. Si agens idem & materia vna & potentia, vna necesse est actum esse vnum. Secundo, eundem habent effectum immediatum, scilicet perficere operationem: ergo sunt idem. Tertio immediate sequuntur eundem actum cognoscitiuum & non vnus mediante altero: igitur.

13

¶ Ad primum nego consequentiam: intuitiua enim & abstractiua notitia habent idem obiectum nu mero, sic volitio & nolitio: & tamen specie distinguntur Aristoteles bene dicit si agens est aliud & materia alia effectus erit alius: non tamen oportet idem dici de idemtitate. Secundo illud assumptum est verum, vbi non probatur aliunde distinctio. multis enim aliis modis distinctionem rerum probamus. Per diuersum modum immutandi & in obiectum tendendi: & ab alietate causae productiuae, & sic de mille aliis viis. Con cedo ergo voluptatem esse in voluntate & habere idem obiectum cum actu voluntatis, sed quia ab operatione causatur non potest cum ea idemtificari.

14

⁋ Ad secundum nego antecedens: profecto quoniam secundum philosophum voluptas perficit operationem, non potest esse operatio ipsa. Nihil enim idem perficit se. ad tertium dicitur quod voluptas mentis sequitur actum voluntatis & voluptas corporalis sensationem.

15

⁋ Quarto argumentor sic. In septimo Aristoteles vocat voluptatem faelicitatem & dicit quod faelicitas est operatio.

16

⁋ Quinto, daemon diligit se & dilectio per te generat voluptatem: ergo daemon habet voluptatem: contra dicta.

17

¶ Sexto, omnis complacentia est actus voluntatis: at delectatio est complacentia: igitur. Minor est be ati Augustini. xi. de trinitate cap, v, sic scribentis. In omni delectatione appetitus quiescit. Ad quartum respondeturque bipartitum erat placitum inter philosophos de ipsa voluptate propter affinitatem quam delectatio cum actu voluntatis habet. Vtroque loquendi modo Aristoteles vtitur, vbi non ponit proprium paradoxum. Hoc in eo & reliquis sapientibus est peculiare. In hoc decimo non clam ponit illud quod sustinemus,

18

⁋ Quintum iaculum est pusillum. Daemon enim laetitiae est incapax ob vehementem dolorem quo merito torquetur: nam vehemens dolor nullum gaudium secum admittit.

19

⁋ Nouissima arundo est nulla. Tametsi enim delectatio non est actus voluntatis: eius tamen gratia voluntas saepe nectitur cum obiecto voluntatis: sicubi inueniatur dictum in autoribus quod delectatio est voluntas, illa propositio non erit idemtica & intransitiua: sed causalis, vt tristitia ingens est mors, hoc est mortem generat. Et si dicas? Aristoteles dicit operationes & voluptates sensuum mutuiter specie differe quod videtur non esse verum: auditus enim & visus habent eandem animam numero & corpus eiusdem rationis. Respondetur paucis agendo sine verborum prodigalitate. Operatio sensus & intellectus penes spiritua le corporaleque secernitur: & penes causas specie differentes. Et auditio & visio etiam differunt specie saltem specialissima, ponendo formas corporalitatis alterius speciei, in variis enim sensibus non est ambiguitas & difficultas nulla erit. Ad illud probatio haud floccipendenda. Et adhuc ponendo vnam animam in homi ne sine forma corporeitatis, aliae sunt organorum partes & longe aliter sitae: licet essent rationis entitatiuae adhuc faciunt discrimen specificum operationum. Differunt enim specie in ratione potentiae: vt omnes actus eiusdem potentiae specie idemtificantur ab obiectis sicut a potentia solum secernuntur. Viden quod notitiae eiusdem specieigenerant iudicia plurimum differentia. Ipse iudico aliquos colores in columbi collo ob vnum situm quos alter ex alio loco conspicatus simili cum notitia in specie non iudicat. Videtur propria voluptas intendere operationem effectiue contra dicta cum faciat eam intensiorem. Respondetur nunquam effectus ad suae causae productionem cooperatur: sed voluptas est causa quare potentia magis immergatunr circa obiectum sui actus: & sic est causa per accidens augmentationis suae causae. Et rursus ad crementum causae voluptas crescit: ergo quodammodo est causa quare apponitur nonnihil sibi: sed tota voluptas nihil efficit etiam occasionaliter respectu sui.

20

⁋ Dubitatur, an sit aliqua operatio indifferens. Videtur philosophus id velle inquiens operationum aliae sunt expetendae, aliae vero fugiendae, & aliae neutrae. Respondetur affirmatiue. Primo enim hoc est verum in operationibus indeliberatis. Secundo, probabilitate haud vacat in deliberatis. Pro cuius vberiore intelligentia notato quod ad actum moraliter bonum non requiritur relatio actualis in finem vltimum, nisi quando quispiam in eum ferre actualiter est obnoxius, vt de aliquo actu fidei & charitatis. Satis est ad actum bonum habere finem creatum bonum: & nihil mali in circumstantia cadente in rationem obiecti inuolui. Aliquis actus est malus ex parte finis obiecti, vel talis circumstantiae. Tertius est actus etiam deliberatus habens finem neque rationi dissentaneum neque vtile vt fricando indeliberate in casu barbam, vel leuando stramen sine vlteriore fine, & ita de talibus. Si enim stramen ad purgandos dentes leuarem vel ob alium bonum finem actus ille non esset indifferens. Nihilo tamen minus probabile est nullum actum esse indifferentem inter bonum & malum loquendo de actu deliberato.

21

¶ Dubitatur, an dolor magis corpori, officit quam aliquis alius affectus. Respondetur affirmatiue. Atristitia enim festina est mors, & cooperit virtutem. Eccle.. & Prouerb. r. Spiritus tristis exsiccat ossa. Vitalis meatus qui a corde in reliquas partes diffunditur per dolorem impeditur.

22

¶ Contra, in voluptate immensa citius generatur mors quam in dolore. Secundo, ratio perditur in magna voluptate, vt in venereis. 5. Ethicorum. Respondetur, quod antecedens est verum de gaudio immenso & repentino, intollerabilem enim calorem naturalem in membra diffundit, & interficit. Voluptas autem mediocris calorem mediocrem diffundit & optime valet. Prouerbiorum. rx. Animus gaudens aetatem floridam facit, tristitia dementiam si vehemens fuerit, inducit, Ira, & desperatio, & huiusmodi affectus maximopere fugiendi sunt. Tolle causam doloris generatiuam & procura voluptatis causam, & sic dolor corrumpetur. Potatio & communicatio cum amicis dolorem attenuant. Amici enim mutuo amore dolorem partiuntur, nono Ethicorum.

23

⁋ Dubitatur quomodo voluptas actus & habitus distinguuntur. Respondetur quod conveniunt, habent enim idem obie ctum numero. Diligo A.ad quam dilectionem innascitur voluptas & scatet habitus. Haec tria habent. A puer obuecto. Discrimen etiam habent, quia habitus remanet abeunte actu, & effectus eius ipsa voluptas sine actu non remanet in rerum natura. proinde est actui affinior quam habitus ipse, & est affectus actus, sicut ipse habitus aliter actum perficit quam habitus. Habitus similem actum in specie actui a quo emanauit procreat, hoc non facit ipsa voluptas fortasse, sed facit potentiam in suum obiectum immergi & auget suam causam. Di xi fortasse, diceret enim quispiam voluptatem habere posse respectu alterius actus similis actui a quo proficiscitur & sicut habitus ab actu bonitatem malitiam ve vulgo accipit, sic & ipsa voluptas, si ex se reno fonte voluptas prodeat ea sit pura, sin ex turbido & infecto & ipsa insincera fuerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5