Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

"SEd nos eo redeamus". In hoc capite secundo huius tractatus, philosophus carpit opinationes ponentium felicitatem consistere in aliquo bono manifesto & sensibili. Sed quia de modo procedendi a causa ad effectum & contra digressus est: dicit redeundum esse vnde digressi sumus. Et dicit quod qui dam felicitatem in voluptate collocant: & non sine colore, quia ex viuendi modo, ita existimant: & hi sunt vulgus, homines importunissimi atque abiectissimi. Vetus tralatio habet grauissimi, hoc est verum. Patet de Epicuro voluptuario & de Aristippo Cyrenaicae sectae principe. hoc ipsum Eudoxus astrolo giae consultissimus ac vir grauissimus pariterque modestus vt videre est decimo Ethicorum tenuit vt etiam nos superius meminimus: in hanc quoque sententiam turmatim pedibus eunt docti pariter & indocti. Haec secta haud dubie sectatores prope innumeros inuenit. hinc Xerxes Persarum imperator opulentissimus nouae voluptatis inuentori stipendium constituit. Quid memorem vitellianam intem periem aut Neronem humani generis faecem: Hic helluo inter caeteras sordes biduum epulando (vt idonei scriptores memorant) consumpsit. Si mihi ferrea esset vox, nequirem luxu diffluentum multitudinem verbis consequi, qui frugi homines suique dissimiles aspernantur & rident. Itaque tres sunt maxime ex felicitatis procedentibus opinionibus quae praecellunt. Prima in voluptatibus beatitudinem ponit: nec sine colore vt dictum est cum omnes bonum appetant, & agminatim voluptatem sequantur. Secunda in honoribus, & dicitur ciuilis vita. Tertia vero est idea. Sequitur in litera.

2

⁋ Vulgus igitur mancipii simile. Hic primam opinionem refutat, inquiens. In illo non est ponenda felicitas in quo cum pecoribus conuenimus: sed hoc est in voluptatibus: non igitur in ea consistit felicitas. Mancipium est penes nos quod emptum manu capi solet. Attamen haec positio probationem capit ex prin cipum voluptuaria & foeda vita, quia plurimi in magistratibus constituti hanc vitae mollitiem sequuntur.

3

¶ Verum elegantes & ad negocia publica idonei felicitatem in honoribus collocant: quorum motiuum ponit, iquiens. Ciuilis vitae finem honorem praestituunt. Hanc autem opinationem bifariam refellit, primo quia honos a felicitate quam quaerimus longe distat, felicitas enim est proprium bonum ipsius felicis, & est difficulter ab eo auferibilis, honor autem quiddam externum bonum est, & facile tolli potest: nam honor est magis in honorante quam honorato: quia a ptante honorantis honor dependet, siue capiatur honor puer magratu quo homines afficiuntur, siue puro reuerentia extrinsecus exhibita. Secda ratio, quia appetentes honorem ipsum, eum ob virtutem expetunt, vt probi existimentur, hinc a prudentibus vt ab iis qui eos norunt, honore affici maximi ducunt, proinde seudm hos ipsos virtus est honore praestabilior: cum virtutis gra honorari quaerant, at propter quod vnumquedque tale & illud magis. Prio posteriorum. Ac si sic argumentaretur. Felicitate melius est nihil. honore aliquid est melius: vt pote virtus, igitur. Maior ex nominis significato claret. Minorem in lra probat. Sed fortasse hac ratione motus quispiam existimabit virtutem esse summum bonum, & eam esse ciuilis vitae finem. Hoc soluens ait sic in valore roncinando. Felicitas non est communis vigilanti & dormienti, operanti & ocio so. Insuper (hoc est sedo) maximis aerunnis durissimisque calamitatibus, contigit eum qui virtutibus praeditus est esse val latum, at nullus talis est felix: igitur, nisi quis positionem obseruans dixerit. hoc e nisi ceruicose proteruiat: sed de his hactenus. Nam de his affati sumus loquuti in gymnasticis congressionibus vel in quibusdam carminibus circularibus uam Aristoteles de felicitate composuit, vt nonnullis placere video. De contemplatrice vita quam tertiam retulimus partim sequenti capite, partim in Ethicorum decimo loquendum est. Sequitur litera, Ea vero. i. In opibus fortuitis ac pecuniis non consistit felicitas: probatur, bona felicis non possunt per violentiam perdi: sed bona fortunae per violentiam perduntur: igitur. Minor iam millies practicatur.

4

⁋ Secundo probatur idem sic. Felicitas non est ad aliud vtilis, nec alterius gratia quaeritur: pecuniae sunt ob aliud vtiles, videlicet ob honores, potestatem, aut vitae necessitatem. igitur.

5

⁋ Tertio sic, si illud quod magis videtur inesse non inest, nec illud quod minus videtur inesse inhaere bit, sed magis videtur honos & voluptas quae propter se quaeruntur, esse felicitas quam pecunia, sed illa non sunt felicitas ex dictis, igitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5