Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

"Raestat autem fortasse". Postquam Aristoteles probauit felicitatem non consistere in voluptatibus, hono re, diuitiis, & in bonis a nobis cognitis, hoc consequenter probat quod non consistit in bonis inco gnitis & in contemplatione idearum, dicens: Praestat autem de vniuersali bono, hoc est satius est de illo quam de opinionibus nuperrime reprobatis loqui. Addit quod haec materia absoluenda, est nobis per ardua & difficilis, quia illi qui ideas introduxerunt nobis perqui amici sunt, quia praeceptores: modo superis seu diis, parentibus & magistris nemo faciet satis vnquam. Verum satius esse videbitur etiam propria male dicta reglutiendo retractare quam vt veritas laedatur. ltaque decens est philosophos veri professores per veritatis inquisitionem etiam amicos reprobare. Quapropter librum retractationum diuus Au gustinus edidit, & plerique sapientes inconsiderate emissa dicta sua reuocant, proinde a fortiore amicorum opiniones pro veritate habenda refellere congruit. Consequentia tenet, quia nemo est sibi secundus. Perpende, dicit, pium & sanctum: veteri adagio tradunt quod amicitia ad aras solum durat. Sequitur in litera. Qui igitur. Hanc opinionem attulerunt &c. Hoc est, non est ponenda aliqua communis idea omnium bonorum. Hanc positionem multifatiam probat. Primo quia eorum quae se habent secundm prius & posterius non est ponenda vna communis idea: & id rationis est. Siquidem si posterioris esset idea, ipsa prioris ideam participaret, quamobrem non esset idea, verum potius illa prioris quae esset in participata, sed bona sunt huiusmodi, igitur. Maior est Platonis, proinde non ponebat aliquam communem ideam omnim numerorum. Variae enim sunt numerorum species, vt binarius, ternarius, quorum alius est alio prior, ob hanc prioritatem non posuit ipse Plato vnam ideam omnibus numeris conem. Et minorem probat in litera, quia bonum dicitur de bono quod est in substantia, & de bono quod est in ad aliquid, & in quali, & sic in aliis: sed bonum secudm seipsum, quod est substantia, est prius aliis secudm naturam, cum se habeant vt eius accidentia. Est autem hoc propagini & accidenti eius quid simile: quia sicut propago a vitae emanat & in ea fundatur, sic accidentia a substantia emergunt, & relatio respectu substantiae est accidens, secunde intentionaliter diceret nominalis. Hoc est clare dicere secundum omnes, tametsi aliqua relatio cum substantia identificatur, adaliquid tamen accidentaliter substantiae conuenit, quod satis est puro nostro instituto. Porro substantia est bonum, qualitas bonum, adaliquid bonum, & ita bonum reliquis praedicamentis inest. Primum autem est Socrates homo, deinde pater doctus, agens, & sic de silibus, & prius, natura saltem, est homo quam quantus: nam secundm corporis habitudinem & alimentum quantitas consectur. Praeterea (hoc est sedo) quorum est vna communis idea, est vnum commune praedicamentum? sed bonorum non est vnum commune praedicamentum, ergo nec vna communis idea. Si mauis sic dicito, Illa quam sunt in diuersis praedicamentis, non dicuntur secudm vnam rationem, neque eorum est vna communis idea: vel sic ducatur illa ratio ad literam, bonum dicitur tot modis quot dicitur ens, quia cum eo convertitur. on loquitur de bono secundm mores iam) sed ens in diuersis praedicamentis ponitur, nam in substantia dicitur bonum vt mens deus: tametsi autem termini proprie in praedicamento locantur more nominalium, res tamen ad extra ponitur in illo tanquam res significata: & certe ianis est aliorum ratio negantium deum in praedicamento. Spuns enim est genus respectu vocabuli deus. Nulla autem finitas nec aliud aliquod inconveniens propterea deo attribuitur. lstud Aristoteles in lta sequitur, & theologi plerique in prio sententiarum, sed quia hoc est alterius speculationis iam ipsum pertranseo. In quali virtus, in quanto mediocre, quod neque maius neque minus quam deceat est, in relatione vtile, & in tempore occasio, in loco naturali mora, ergo & bonum. Tertio, eorum quae vnam habent ideam vnicam scientiam faciunt. Patet, quoniam ipsi ponunt ideam esse causam scientiae, sed non omnium bonorum est eadem scientia (scientiam hic multum extendit ad artem prudentiam & similia) ergo non omnium bonorum est vna idea communis. Minor patet, nam non est vna scientia omnium bonorum quae ponuntur in vno praedicamento, & multo fortius non est vna scientia bonorum quae sunt in diuerlis praedicamentis. Antecedens patet, quia multae scientiae considerant tempus quod est vnius praedicamenti, temporis in bello scientia militaris est, temporis in aegritudine scientia medendi. Physicus enim inceptionem morbi venatur. Periodum tertianarum febrium a principio cognoscit, sic de ephimera & aliis morbis. In ali mento vnum est tempus curandi infirmum, aliud tempus de cibo & potu quo vtitur & sanitatem partam conseruant. Sic in laboribus est tempus corpus exercendi, vt in ludis gymnasticis, & ambulatio fortis antemeridiana, & lenta post pastum, ne cibi corrumpantur, nam stare erectum a coena & ambulatio lenta post pastum facit cibum ad stomachi fundum descendere. Sequitur litera.

2

⁋ Dubitauerit autem quispiam, si talis idea esset, ipsa non praestabit bonis ipsam participantibus aliquid: proinde est superflua. hoc probat, quia si sic, hoc ideo esset quia talis idea esset bona secundum se& aliter non, sed per participationem, aut quia esset bonum perpetuum, alia autem non. Non primum, quia in homine & in ipso homine est vna ratio, scilicet ratio hominis, ergo etiam in bono & in ipso bono est eadem ratio boni. Plato ideam hominis vocabat hunc hominem, & ideam equi hunc equum, & ita in caeteris eiusmodi.

3

¶ Sed circa literam dicit. Dubitauerit aliquis quid Platonici dicere velint cum ipsum, vnamquamque rem nuncupant, vt ipse homo est homommunis secundm platonicos, ipse equus, equus communis? Qanm hoc pronomem ipse alicui dictioni apponitur exprimit ideam rei significatae per talem dictionem. vne per ipsum hominem, ideam hominis intellexere, per ipsum equum ideam equi, & ita in caeteris. Eustatio & nonullis aliis placere video, Platonem per ideam bonorum primum opificem intellexisse: & si sic, incassum & non ad praeceptoris mentem Aristo. Platonem impugnat, quibus vix credidaerim. forte effinxerat Plato nonnullas naturas cones quas ideas somniabat. Nam quandoque bonus dormitat Homerus. Has ideas Diogenes ridebat, cum semel in academia Plato de ideis dissereret, & mensalitatem & scyphietatem in abstracto ideis attribuisset, tunc Diogenes vir nusquam satis lauda tus, qui forte tum aderat, OPlato, inquit, mensam & scyphum conspicio, mensalitate tuam cum scyphietate minime percipio. Et Speusippus, Platonis ex sorore nepos auunculo in lrario ludo successor, hasce ideas renuit. Difficile est hoc caput, cuius difficultas ex Platonis positione non intelligibili prouenit: quam Plato iplexe posuit: sic quod aegre ipsum Aristoteles intellexit. Sequitur in litra. Probabilius autem &c. lam comparat positionem ipsius Platonis positioni Pythagorae. dicitque Pythagoricos probabilius locutos, non quod illorum paradoxa sequatur: nam inter opiniones, etiam refutandas vna est alia magis extranea. Pythagoras duas coordinationes, quas prin cipia rerum dixit, ponebat, quarum seriem subnectimus. Bonorum coordinatio.

4

⁋ Malorum coordinatio. Impar. Par. Finitum. Infinitum. Dextrum. Sinistrum. Masculinum. Foemininum. Quietum. Motum. Rectum. Curuum. Quadratum. Altera parte longius. Intellectus. Opinio. Vnum. Multa. Lumen. Tenebrae.

5

⁋ Hic ponitur vnum in eadem coordinatione cum bonoSatius est ponere bonitatem rei in vnitate per quam res est vna. In vnitate regnum conseruatur, in dissen sione vero perit. Concordia enim paruae res crescunt, discordia vero magnae dilabuntur. Numerus ternarius apud mathematicos est sacer, nam de tribus enim dicimus omne. primo de celo, & Maro in Bu colicis. Necte tribus nodis, numero deus impare gaudet. Binarius primus ab vnitate discedit, pinde vna glossa Geneseos prio haud iniuria reputat numerum binarium infamen. Propterea in coordinatione malorum ponitur. Nam quando partes vniuntur totum conpositum emergit, quando vero partes separantur, compositum euertitur. Masculus foeminam in corporis valetudine mente & viribus superat, hinc quando sunt duae haerbae affines, praestantiorem masculinam, deteriorem foemininam, appellamus. de dextrae corporis partis vigore in ordine ad sinistram liquet. Tetragono felix in hoc prio confertur. Nam vbicumque locorum ceciderit illic quiescit, & ita in reliquis. Quare Pythagoras tales coordinationes posuerit facile est rationes assignare, verum parum conducit: Pythagoras autem omnia bona in vnum bonum reduxit, quod est apud nos, & non ad vnum bonum a nobis separatum, vt est idea boni. Et quia Speusippus Platone relicto Pythagorae adhesit, ignoscendum est Aristoteli praeceptorem postponenti. In iis autem. Hic ponitur effugium Platonicorum qui ad praefatas rationes cauillum inducunt, dicentes enim quod dum ponitur vna communis idea bonorum non intelligitur idifferenter de omnibus, sed de bonis secundm vnam specie, e scilicet sunt appetibilia propter se. Nam bonorum quaedam sunt per se quae propter se amantur & quaeruntur, vt felicitas: quaedam sunt per se bona, quae quaeruntur propter se & propter aliud, vt sanitas: alia sunt proprie ob alid vt potiones amarae in medicina, & alimenti temperantia, ista sanitatem efficiunt vel conseruant vel cotraria remo uent, hoc est sanitatis praepedimenta.

6

¶ Diceret quispiam Platonis sectator, dmne Aristoteles tu loquaris de bono indistincte & indeterminate, & non distinguis bonum vti opportunum est: propterea philosophus bona diuidit & distinguit dicens, bifariam bona dicuntur, quaedam dicuntur per se, & quaedam propter alia, quae & vtilia dicuntur: circa hoc di cit philosophus, Non eim omnim bonorum seunm se est communis idea. Probatur sic, quia aut Plato ponit omnia quae propter se appetuntur vt scire, videre, & voluptates quaesdam, & quaesdam honores, esse bona seundm se, aut nihil dicit esse bonum secudm se, nisi ideam boni: si seundm, idea hominis inanis, quia non est exemplar alicuius, cum nihil ei assimiletur, & tamen ob illam causam a Platone ponebatur, vel sic. Si alia bona ob ideam boni quam participant appetuntur, & per seipsa appetuntur, tunc idea erit ociosa: quia praeter eius appetibilitatem quam haec bona habent, quia cum ea participant, habent proprias appetibilitates, quae eis ex ideis non insunt, sed ex eisipsis. Si primum, tunc in omnibus illis erit vna ratio speciuo ca, siue vna ratio boni secudm Platonem quemadmodum in cerussa & niue est vna ratio albedinis. Cerussa est fuci genus ad dealbandas facies ordinatum, mulieres enim quidam cerussatas vocant quando plus aequo viris placere student. Sed hoc non est verum in praedictis, quia honos, prudentia, & voluptas habent diuersas rones, non solum propri as, sed etiam inquantum sunt bona. Non enim est eadem ratio quaere sunt bona. Sed quia altera est obscura enodemus eam paucis. Seiunctis igitur per se bonis (hoc est seperatis) a bonis vtilibus: consideremus, si ea quae sunt per se, vna idea bona dicantur: aut quae sunt illa quae quis appellauerit per se bona, an sint illa quae sine aliis persequimur, quale est sapere vi dere & voluptates nonnullae. Et licet haec bona ob alia expetamus, nihilo tamen secius haec ob seipsa ap petimus: sunt enim per se bona. An nihil aliud praeter ideam est ponendum bonum, & si sic, idea erit inanis vti diximus. Sequitur litera.

7

¶ At quonam modo dicuntur. Diximus bonum non dici de omnibus secundum vnam ideam siue rationem, qualiter igitur de ipsis dicitur? Responsio, non simile videtur iis quibus tenere idem nomen obtigit, quae aequiuoca a casu dicuntur, an bona dicuntur, quia ab vno emergunt, an quia in vnum tendunt, an in analogia potius. Vt in analogia & proportione, quod est visus in corpore est mens in anima. Et sic per analogiam intellectus, aut mens est oculus animae. Et aliud item in alio: vt quemadmodum os est in animali, ita radix in arbore: quia sicut alimentum per os recipitur, ita per radicem arboris alimonia capitur, verum impraesentiarum forsitan haec relinquenda veniunt. Nam ipsa exacte discutere adaliam magis spectat philosophiam, hoc est ad metaphysicem & similiter de idea.

8

⁋ Sequitur litera. Constat enim. Si esset aliquod tale, aut esset commune bonum quod communiter praedicaretur, aut esset quid separatum per se quod de omnibus diceretur bonis. Palam autem est ipsum tale non esse, quod ab hominibus agi atque in hac vita possideri possit: tale autem in hoc loco quaerimus.

9

⁋ Sequitur in litera. Fortasse autem. Platoni fortasse dicent, licet idea non sit bonum possessum & operatum ab homine, est tamen exemplar operandi boni. proinde eius cognitio vtilis est. Nam si hoc tanquam exemplar nobis figamus, citius intelligemus quae bona a nobis agenda sunt: intelligentes vero meli us adipiscemur. Licet hoc effugium quandam probabilitatem habere videatur, tamen a scientia discrepar e videtur. ideo hoc confutat, inquiens, ldeae cognitio perparum conducit ad bonorum consequutionem. Vniuersae enim artes bonum quoddam affectant, & quod deest ipsis necessarium perquirunt, & ideo cognitionem praetermittunt. Tantam autem opem & praesidium vniuersos artifices ignorare, & non perquirere, non est rationi consentaneum. Ambiguum autem est quid textori, fabro, aut medico illud scire conducat. Medicus enim non per se sanitatem, sed hominis. Immo & huius hominis sanitatem inquirit, cum singulis medeatur, hoc est circa singularia est medicina.

10

⁋ Dubitatur primo quare dicit, particulares voluptates quaeruntur per se, similiter & honores.

11

⁋ Secundo, quare Aristoteles hic se excusat de praeceptoris impugnatione, cum saepius id faciat nec veniam petat.

12

¶ Tertio, bonum diuturnius est bono non diuturno nobilius secundm philosophum in topicis.

13

¶ Quarto dubitatur, an vbique veritas est amico praeferenda.

14

⁋ Ad primum dubium respondetur, quod aliqua voluptas, sed non omnis est honesta: quandocumque causa effectrix voluptatis est honesta, ipsa voluptas emergens est licita. ldentidem de honore.

15

⁋ Ad secundm dicitur, quod more conditionatoris equi vitia in templo insectatur, Aristoteles hic loquitur. Quia enim nonnulli dicerent eum procaciter in praeceptorem inuehi, & ideo bonos mores transilire: propterea hic de moribus tractans se excusat. Et quia falsa opinatio potest multis esse causa male opi nandi, consulto praeceptoris positionem impugnat.

16

⁋ Ad tertium dicitur quod regula topica intelligitur in bonis diuersarum rationum. vt bona animae sunt praestantiora bonis corporis.

17

⁋ Ad quartum dicitur quod ob nullum amicum, falsum notum, aut putatum talem (extra reflexiua) est asserendum, quia hoc est mendacium. vt patet quarto Ethicorum. Possumus tamen conniuere nonnunque ob amicum de veritate. Veritas enim odium parit, obsequium amicos: teste comico. Dicere verum, est praeceptum affirmatiuum non semper & pro quolibet tempore obligans, sed quando tempus & locus efflagitant. Attamen veritas vitae ob nullam amicitiam est postferenda. Sed opinionum veritates suspectas cribrare ne caeteri fallantur non est inutile.

18

⁋ Propter ineruditos qui iuuenes ab Aristotelica doctrina auocant, eo quod asserunt eum damnatum, alienum non fuerit inquirere an Aristoteles sit de numero saluandorum: quaerimus hic hanc quaestionem tum ob eos qui Aristoteli plurimum afficiuntur, tum ob illos qui illum allatrant, eius succosam doctrinam ob eius damnationem reiicientes. Ioannes Buridanus ex variis passibus Aristotelis, nititur ostendere ipsum potentiam supernaturalem agnouisse, & se plurimum ex hoc gaudere. Talsus & de ceptus Ioannes rebatur neminem nisi supernaturalia ponentem saluari posse. Paucis hanc quaestionem absoluerimus. Ponamque propositionem hanc. Gentiles ante legemn euangelicam promulgatam non erant obnoxii ad Mosaicam legem seruandam. Ad Romanos. ii. Hoc sacer Paulus monstrat. Gentes quam legem non habent sibi sunt lex, si seruarunt legis naturae scita, hoc eis sufficiebat, & eis peccantibus sufficiebat perctorum detesta tio & non requirebatur ea tempestate perctorum denudatio sacerdoti. Hoc enim solum temporae euangelici discursus raequiritur, satis erat Aristoteli ponere vnitatem Dei, curam rerum humanarum habentis. Hoc autem. xii. Metaphysicae non obscure ponit: & decimo Athicorum. & cum hoc, boni post interitum praemiabuntur: mali vero torquabuntur, nec deuinciebatur scire de particulari loco praemii, aut de elysiis campis, nec de ditis antro punitiuo circa centrum terrae. deos autem cum vulgo nominat. Modus eius loquendi est loqui vt plures, extra materiam qua veritatem indagat. Etiam scriptura heroes deos appellat. In his autem libris Ethicorum diuinitus de moralibus virtutibus loquitur, consone ad orthodoxam fidem, nulloque modo ab ea discrepat. Non ignoro quidnam lacobus a voragine in quodam sermone de Aristotele dicat: quod videlicet cuidam discipulorum appuit dicens se nihil scire, pra ter poenam quam cogebatur cognoscere. Sed vide & ex qua officina id ille sumpsit: & an prima origo assertiest autentica, glosa super illos. Absorpti sunt iuncti Petrae iudices eorum Psalmo. exl. ait, Plato, Aristoteles, Pythagoras iuncti Petrae. i. Christo absorpti sunt, quaelibet enim creatura collata Christo modici est momenti, aut nullius. Ab ipso suam bonitatem capiunt. Verum Plato, Aristoteles, Seneca, Tullius & plerique philosopho rum visi sunt mihi viri in vitae bonitate celebres, naturam ducem optime secuti: propterea imprudentis est illos vituperare, sed quicquid sit de illorum salute frugiferum illorum dogma discutientes colligamus,

19

⁋ Finaliter dubitatur an iuste Aristoteles Platonem in ideis oppugnauit. Sane a me ambigitur. Vterque enim scilicet & Plato & Aristoteles Minerua excellenti erat praeditus, vero simile est Platonem multa arcana habuisse quam Aristoteli & reliquis auditoribus ad vnguem haud explanauit. Et Platone Egyptum & alias oras petente eius ingenium non quieuit: aliquam interea concepit & scripto reliquit in quibus Arist. ambigere poterat. Sile in Cuilelmo Oclam & in doctore subtili eius praeceptore offendis, quaere recte dicit Oclam interdum, haec est opinio Ioannis si banen capio, & quod Arist. dubitauerit hoc est argumentum, quod inquisitiue cum Platone hic disceptat vti bacchalaureius in sorbona contra respondentem. Seneca in epsis ad Lucilliu, Epla. S. & Aug. lib. &, quaestionum, Pla tonem in mon loquendi sunt imitati. Vide Augustinum, qud &o. illius libri. Et magtur sententiarum dist. in. secdi lib. ait Platonem tria posuisse ab aeterno Deum exemplar siue ideam, & materiam. Veroque sile est Platonem velle ideam vo care exemplar creaturarum in mente diuia theologorum more. Nam de idea nonnihil Theosophi. digladiantur, Vtrum ideo sit creatura cognita a deo. an diuia cognitio. Secdam viam imitor quia Augin praeallegato loco & aliubi de ideis loquens, dicit eas stabiles & aeternas in mente diuina: sunt enim rationes atque exemplaria ad quae Deus respiciens omnia creata producit, omnemque creaturam praecedunt. Dico ergo quod mens diuina siue intellectus diuinus est eius cognitio, & est respectu omnim possibilium. Et quia producibilia sunt plura, & ordinate ac distincte dmns deus illa cognoscit, idcirco ideae plures dicuntur. ldea Socratis in deo est intellectus diuinus. Vocahulum autem connotat Deum habere notitiam Socratis. quocirca idaem est idea Socratis & Platonis: sed alia & alia ratione, siue alio & alio connotato. Quod factum est in ipso vita erat, Ioannis primo, sicut suo loco exposuimus. Et cum in lumine naturali duodecimo metaphysicae Aristoteles probat deum esse su am cognitionem, arguitur deus esse infinitae perfectionis per hasce ideas. Cognoscere enim Socratem distincte aliquam perfectionem arguit: cognoscere Platonem distincte non minorem perfectionem conprobat, & ita de innumeris cognoscibilibus distincte: quae omnia intellectus diuinus distinctissime in telligit: vnde sequitur eius notitiam esse infinite perfectam. Plures sunt ideae, sicut potentiae animae intellectiuae quae est impartibilis. Ob varia enim officia animae, in quae ipsa exit haec pluralitas emergit: sed quia ista hanc materiam transcendunt, nolo fusius haet discutere, conducunt tamen pro intelligentia Platonis in iis in quibus non generose philosophabatur.

20

¶ Concludendo caput dicimus. Ecce disiunctiuam cuius vtraque pars probabilitate haud vacat. Forte Plato positionem idearum quam in academia dogmatisare solebat, non plene intellexit: cuius argumentum est quod Aristoteles & Speusippus illam positionem reliquere, tanqui insipidam. Et quia insipida erat, inquisitiue & vmbratice illam Aristoteles oppugnauit. Et sic hoc caput est tediosum ex parte positionis: per quam Plato in extremis diebus ad ideas in diuina mente habitas ascendit, a creaturarum cognitione ad creatoris agnitionem assurgens: quam a principio positionem non plene intellexit: sicut in materia ancipiti intentata ab aliis facere solemus. Et sicut ipse ab exordio eam non plene intellexit: ita eam aliis demonstrare lucide nequibat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6