Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 7
"NVnc rursus". In hoc capite continuat Aristoteles dicta dicendis, quia per Platonis opinionem ab instituto parum digressus est, dicit: redeamus iterato ad quaesitum bonum, scilicet ad felicitatem: & videaLmus quidnam secundum veritatem sit. Hoc caput trifatiam tractat. In prima parte felicitatem depingit per quasdam proprietates competentes ei, non exacte quaerendo eius propriam diffinitionem, verum monstrando eam esse summum bonum humanum. Secundo illud esse perfectissimum bonum ostendit & tandem quod est sufficiensissimum: quibus infertur quod felicitas est supremum bonum humanum omnium perfectissimum & sufficientissimum. Quantum ad primum sic argumentatur: finis omnium rerum agendarum est supremum bonum humanum: at felicitas est scopus & finis rerum agendarum: igitur. Porro plerique sunt fines atque diuersi in variis operationibus atque artibus, & vnus est propter alium quousque ad supremum peruentum est qui non est ob alium, sed alii fines sunt propter ipsum: & ille erit excellentissimum bonum humanum, quod potissimum expetitur: sin vero sunt multi fines huiusmodi, pleraque erunt summa bona. Quia nondum explicuit an sit vnum summum bonum, & vnus nouissimus finis & scopus an plures, ideo sub disiunctione praecedens in effectu ratiocinatur. In vnaquaque arte supremum bonum gratia cu ius alia fiunt est finis vltimus omnium quae sunt in ea: hoc exemplariter ostendit in medicina, et in re militari: Ita in operationibus humanis illa operatio gratia cuius alia fiunt est finis: & si sint plures subordinatae optima, cuiusmodi est felicitas, erit finis. Porro aliquid propter se tantum expetitur, vt felicitas: aliquid pro pter se, & aliud tertium propter aliud tantum: vt potio absynthii aut amarae pilulae sumptio, post primum noctis soporem. Exemplum secundi. vt virtutes quas propter ipsas expetimus: licet nihil aliud ex eis sequeretur, virtutum enim possessio est honesta, vt magister in prima distinctione primi sententiarum ex sanctis colligit: qui aristotelicam philosophiam imbiberant. & tamen ad alia bona conducunt, vt ad felicitatem. Insultas, felicitas propter nos expetitur: vt felicitate felices euadamus, sicut albedine albi. Respondetur, felicitas est nouissimus finis quem exquirimus. nam illo fine habito alium vlteriorem minime venamur: verun¬ tamen indefesse insudamus illum finem nobis acquirere: vt frigens hyberno tempore calorem quaerit qua tinus calefiat. Beatitudo est finis qui acquiritur, & homo cui acquiritur. Sequitur in litera. ldem & ex suflicientia. Postquam enucleauit felicitatem esse summum bonum atque perfectissimum, nunc explicat illius sufficientiam: & sic in valore ratiocinatur. Quicquid est perfectissimum est ex se sufficiens: at felicitas est huiusmodi, igitur. Vel si mauis hoc pacto discurre. Omne bonum per se sufficiens est simpliciter perfectum: sed felicitas est bonum per se sufficiens: igitur. Minorem probat per proprietates boni sufficientis, quae felicitati conueniunt: quarum prima est quod ipsa sufficit homini etiam ciuiliter non tantum solitarie viuenti. Et ostendit modum quo debet sufficere viuenti ciuiliter, quod sufficiat patentibus vxori & similibus si tales ha beat: sed est ponendus limes: alioqui suas vires transcendit nec erit felix. Cui quadrat illud quod Marcus Tullius primo officiorum recitat. Non solum nobis nati sumus, sed ortus nostri partem patria sibi vendicat, partem amici. Quandoquidem homo est animal ciuile primo politicae. Secunda est quia id sufficiens esse ponimus, quod solum a caeteris segregatum vitam expetibilem reddit. id autem est felicitas: igitur. Opes ad partem similiter & honorem aut voluptatem capias, & felicitatem ipsam separatim: qualibet earum immo omnibus illis ipsa est expetibilior. Imperfectiora autem ob perfectiora fiunt. primo politicorum. ob bruta enim haerbae, & ob homines bruta, creantur: & homines ob felicitatem. dicit tamen, si felicitas alteri bono vt diuitiis sanitati aut etiam minimo aut paruo iungatur, totum est expetibilius. In minimo naturali, & in talibus cauillis non insudabis. tales quisquilias in hac arte negligas quas obuiis manibus in naturali philosophia leges. Insuper dicit quod excessus bonorum fit secundum id quod adiungitur. hoc est crementum tantum erit quantum additur, si paruum bonum felicitati iungas vt denarium vnum aggregatum est paulo maius felicitate: secus est si magnum bonum vt centum ducatos illi indigenti addideris. Loquitur Aristoteles in hoc libro, & in septimo libro, & fere vbique ante decimum de felicitate politica, in decimo autem de felicitate contemplatiua perbelle philosophatur. Ex hisque concludit quod felicitas est quid perfectum per se sufficiens & finis operatorum: tum sit rerum agendarum omnium finis. Sequitur in litera. Sed felicitatem. Dicit ab vniuersis conceditur hoc quod diximus de felicitate, quod est summum bo num & perfectissimum, & reliqua praetacta ei tribuendo: attamen per illa non explanatur essentia felicitatis. proinde eminentius a nobis, exquirendum est de ea: quod fiet si accipiamus operationem propriam homi nis qua homo est. In valore sic ait. felicitas est hominis operatio qua homo est: probatio quia cuiustibet cuius est aliquod opus summum bonum in opere consistit: at hominis est aliquod opus: ergo hominis summum bonum, quod est felicitas, in opere consistit. Maiorem probat inductiue sic: ille dicitur optimus tibicen qui optime in tibia canit: & ille optimus statuarius qui statuam optime facit: similiter optimus calcifex qui optime calceos facit: & sic de reliquis. Minorem probat: quia fabri & sutoris, qui sunt solum ab arte. est aliquod opus: proinde hominis quia natura est metrum animalium est aliquod opus. tenet consequentia: alioqui enim erit ociosus & inanis. Secundo oculi, & pedes & partium aliarum hominis est aliquod opus: vt videre, & ingredi: & hoc patet ad sensum. ltaque totius hominis praeter haec erit aliquod opus. tenet consequentia: inconueniens est hoc parti & non toti assignare. Hic argumentatur a notioribus, alioqui peteret principium. Manifestius enim est partium opus, qui totius opus. Sequitur in litera. Quid igitur id fuerit tandem. Nunc monstrat quod sit illud opus, & dicit: est opus animae secundum rationem. Hoc ipsum sufficienti diuisione roborat sic. Viuere non est propria operatio hominis: patet quia viuere non est homini peculiare: sed: caeteris animantibus commune. bruta enim pecora vitam nobiscum transigunt: modo hominis proprium opus indagatur, saltem proprium secundo modo, quia illud etiam angelis conuenit. Deo autem sua felicitas ad partem segregetur: ergo in vita nutritiua indiuiduum conseruare in esse, & augmentatiua ipsum quoad coalescat manutenente non est hominis propria operatio. huiusmodi etiam ope ratio non consistit in vita sensitiua quae vegetatiuam sequitur: sicut inferius suum superius, aut nobilius ignobilius: quia illa est omnibus animalibus communis. Illis membris diuisionis sufficientis repudiatis: su erest hominis felicitatem in vita rationali atque intellectiua locare. Nam neque in vegetatiua, nec in sensiti ua, ex praetactis rationibus consistit: & non est in alia quam in rationali, cum nulla alia sit vita. igitur. Et haec vita est homini peculiariter addicta, sic autem literam cape: Restat igitur actiua ferme operatiua quaedam vita, habentis rationem, hoc est animae rationalis: verum huius pars vna est rationi obsecundans: vt appetitus: altera pars est rationem in se habens, vt intellectus: voluntas cum intellectu reipsa coincidit. sed non habet rationem primo, aut ea ratione qua voluntas est: sed ratione qua intellectus est, non refert: loquimur semper de his perinde ac si essent potentiae inter se distinctae: licet haec consequentia sit bona: hic intellectus intelligit, & hic intellectus est voluntas: ergo voluntas intelligit: vt antecedens sit verum: & ex consequenti ipsum consequens: tamen non solemus in communi modo loquendi admittere consequens. loquendum autem est vt loquuntur plures, sentiendum vt pauci secundo de caelo. Sed cum etiam haec, scilicet vita rationalis bifariam dicatur vno modo vt potentia, cum prorsus nihil agit: altero modo ponitur cum actu: potius eius actus dicitur vita rationalis: & haec est vita hominis, & felicitas: est igitur totius hominis opus actus animae rationalis: quia illa est hominis potissima pars, & hoc innuit dicens. Est igitur opus hominis operatio animae per rationem, aut non sine ratione. Ecce tres potentiae homini tribuuntur, scilicet potentia vegetandi, sentiendi, & ratiocinandi. Cum brutis pecoribus in duabus prioribus conmunicamus: in tertia ab illis dispescimur. Et iterum pars rationalis scinditur, nam quaedam est rationalis per essentiam vt intellectus. illa primo ratione sui intelligit: altera pars, scilicet appetitus tam sensitiuus quam intellectiuus rationi paret. ltaque vita hominum propria est cum ratione intelligendo vel non sine ratione volendo atque nolendo. Per hoc ostendit vitam per rationem secundum essentiam, & vitam ipsius rationis participatiue hoc est non sine ratione. Sequitur litera philosophi. At vero opus huius ad studio¬ si huius idem esse genere dicimus. hoc est specie. Nam saepenumero extra dialecticam per genus speciem etiam specialissimam intelligunt. Vult dicere quod opus hominis & studiosi hominis specie non discrepant, sunt enim in eadem potentia, & habent idem obiectum interdum & eodem modo in ipsum tendunt. ldem est de opere citharoe di & periti citharoedi. Innuit autem felicitatem esse operationem hominis secundum virtutem: sicut opus citharistae est citharisare, & boni citharoedi bene citharisare, & peritissimi citharoedi sublimem harmoniam in chordis efficere, ita est in proposito. Operatio huiusmodi peculiaris est operatio secundum rationem: & operatio optimi hominis est excellenter operari secundum rationem. at homo felix est praestantissimus: & optima operatio secundum rationem est operatio virtutis. ltaque operatio hominis felicis, est operatio secundum virtutem: opus huius & studiosi huius, est idem in genere: nam solum difserunt secundum virtutem appositam, vel virtutis excellentiam. immo est idem actus in specie specialissima. Et si homo possit eundem actum diu continuare. idem actus a virtute emergit, qui primo sine virtute eliciebatur. sed pro quanto a virtute elicitur est felicitas, quia actus studiosi hominis: quapropter felicitas est opus animae virtutis, & hominis, sicut actus bonus a virtute emergens. ltaque studiosi hominis consummatum opus erit bene atque recte secundum rationem operari. Hoc autem ab habitu & virtute est. Porro singula secundum propriam virtutem perfiduntur. Est ergo felicitas vitae rationalis actus qui virtute operatur. Ex his colligitur diffinitio felicitatis quae est. Humana felicitas est hominis secundum virtutem operatio, & in vita perfecta. Et si plues sint virtutes, ponimus felicitatem esse operationem secundum optimam & perfectissimam virtutem. Et additur in vita perfecta: quod vno modo sic intelligitur, quod homo sit immaculatae vitae: eo pacto quo homo vitam secundum comminem cursum naturae bene agere quit. Alio modo per vitam perfectam, longaeuitatem bene operandi accipe, quia nemo repente fit summus, nam prouerbialiter dicitur: vna hirundo non facit ver: nec vnus calidus & pulcher dies aestatem. licet autem hirundo verno tempore ad frigi das regiones non aduolet: graeciam tamen regionem magis calidam in vere dum calet visitat: sub frigore in locis calidioribus victitat. ldentidem tempus exiguum non facit felicem, a vulgo felicitas in brei mora haud percipitur: verum cum quispiam diutino tempore virtute redimitus vitam agit, illius felicitatem ambigit nemo. semper de felicitate politica in hoc primo loquitur. Propterea theologi dicere solent, quod tametsi Paulus & Moyses raptim deum in vita viderint, non tamen erant beati. temporaria enim erat ea visio. Verum illa beatitudo, felicitatem philosophicam longissimo interuallo praecedit.
⁋ Contra dicta instatur primo. Felicitas est accidens: homo est substantia: accidens autem est substantia im perfectius: qua de re felicitas non est finis hominis.
¶ Secundo, videre & ingredi est hominis opus. Si dicas est opus partis primo. Contra intelligere est actus animae intellectiuae, quamobrem hominis.
⁋ Tertio, eadem est in nomine anima intellectiua, sensitiua, & vegetatiua: ltaque si felicitas est in anima rationali, est etiam in sensitiua & vegetatiua.
¶ Quarto instatur de hoc quod dicit: paruum bonum felicitati annumeratum, reddit totum melius: quia bonum additum bono facit totum melius. Contra opes opibus additae non reddunt, summam viro magis expetibilemicum sapiens petat mediocriter bona fortunae, & non eorum excessum nec defectum.
¶ Quinto hoc modo, expeti propter aliud, non est malum nec actus indifferens, ergo est bonum: ergo quando additur alicui quod est expetibile propter se, totum est melius: & sic quod propter se expetitur non est optimum.
¶ Ad primam instantiam respondetur quod non inconuenit finem etiam gratia cuius, esse minus praestantem entitatiue ipso cuius est finis, si tamen est habenti melior: sicut panis est melior esurienti mure, primo caeli. Cuius est aliquod opus, ipsum est gratia illius operis. Si non esset equi vectura atque equitium, superuacaneus esset equus. Secundum regulam topicam: cuius vsus bonus, ipsum quoque bonum. Et per oppositum: cuius vsus malus ipsum quoque malum. Quamobrem venenum est exitiale, necromantia & caeterae malae & superstitiosae artes sunt perniciosae. Noli venari nobilitatem rei, sed honestam vtilitatem. Pulex est substantia: beatitudo formalis est accidens. Secundo dicitur quod homo felicitabilis est finis hominis.
¶ Ad secundam dicitur quod actus animae est actus supremae partis n homine proinde est actus hominis totalis eum studiosum denominans. Nam si bonam voluntatem habeat quispiam, is absolute est bonus. pariter si bonam sortitus est animam, dicinus illum bonum non tamen si videat vt Linceus, & currat vt Asael: aut vt Aiax Oilei, propterea est probus. Et videre est primo actus oculorum & consequenter actus hominis, nec eum bonum propterea denominans.
¶ Ad tertiam dicitur quod assumitur dubium multis: sed illud concedo tanquam rationi magis consentaneum: sufficit philosopho quod est actus intellectiuae inquantum huiusmodi: vel ipsam a ratione sensitiua separando: per intellectiuam enim & eius actus a pecoribus differimus.
¶ Ad quartam dicitur quod si b opes additae a opibus viro noceant, quia sunt occasio propinqua male agendi: iam non est bonum bono additum: illud enim quod vni est bonum, alteri est nociuum. Medicina etiam in excessu propina¬. ta nocet.
¶ Ad quintam respondetur, quod illud quod expetitur ob aliud bonum, bonitatem ab illo alio mendicat, & non habet ex se: propterea puritas mentis est temperantia melior: quia ob eam temperantia ordinatur. Quod solum propter se expetitur habet bonum ex se, & est purissimum bonum. Secundo dico quod licet illud aliud esset melius ob varias bonitates superadditas: potissima tamen illius bonitas est quia. est propter se.
¶ Sexto dubitatur vtrum felicitas consistat in actu intellectus an voluntatis. Respondetur quod principaliter in actu voluntatis: licet enim multos alios actus intellectus importat & connotat, felicitas i tamen est hominis actus optimus. sed ille est actus voluntatis qui hominem bonum absolute denominat. Habens enim actus voluntatis requisitos & sufficientes est bonus simpliciter: sed per actus intellectus homo est bonus cum adiecto, vt bonus rhetor, bonus causidicus, bonus artista. qui hominem absolute bo I num non denominant.
¶ Epilogando circa hanc literae partem, dicimus si a finis ordinetur ad ba quo bonitatem suscepit, b finis est praestantior: Nam propter vnumquodque tale & illud magis. primo posteriorum, & v politicae: semper deterius est gratia melioris. Quare sanitas et puritas mentis est finis temperantiae: & non contra. Nec manducare est finis viuendi. Et est sermo de fine secundum primariam intentionem. vnde secundum commentatorem. secundo caeli commento. ix. finis primaria intentione est praestantior ordinatis in finem. Ex eius bonitate alia bona feruntur. finis autem secundum intentionem secundam est res inferioris ordinis ex largitate nobilioris procedens: quo pacto deus, intelligentiae, & corpora caelestia ob terrae nascen tia fiunt, quod est ob talem secundarium finem, bonitatem ab illo non sortitur. Caeterum scientia moralis est bo na & honesta propter se & propter opus: mathematicae artes pulchrae sunt a iunioribus addiscendae, demum ad defaecatos mores sese totos couertant, memores sint illius hieronymiani dicti, Scientiae mathematicae veritatis sunt, pietatis non sunt. Nunc ad literae explanationem reuertamur. Posita finitione felicitatis sine descriptionem, narrat philosophus qualiter post hac est insudandum non modo in praesenti diffinitione, sed & aliubi: & ordinem doctrinae, & procedendi ponit. ltaque primo dicit. Finitio data felicitatis est sufficiens. hoc sic probat. Primo quia felicitas debet primo sub rudi minerua discribi: postea oportet eam in singulas eius particulas depingere: sed ita factum est assignando praedictam diffinitionem felicitatis, igitur ipsa est conuenienter assignata. Maiorem probat: quia proprium est cuiustibet artificis suum artificium describentis de imperfecto ad perfectum procedere, & temporis interuallo descriptionis particulas explicare, quia cuiustibet artificis est apponere quod deficit. Nam artium crementa cum tempore coalsecunt: tempus enim talium inuentor & cooperator est bonus. Non est ergo festinandum, sed mature procedendum. lege omnes ethicorum libros vni ingenioso adulescenti vnahebdomada, vel duabus, & retinebit nihil in anni curricubo: iusto labore operam nauando non nihil proficiet: in angustum vasis orificium multum liquoris simul infundas, & parum liquoris vas ipsum recipiet: quod si totum sensim iniectum fuerit, vas ipsum implebitur. Quodam modo se excusat subindicans se plurimum in hac parte primo insudasse, et quod postea nonnihil superaddet: sicut facit in calce elenchorum de logica. Et si socrates moralem philosophiam e caelis vt produnt euocauerit, rudius eam primo tradidit: non parum enim adiumenti philosophus adiecit. Quando autem dicitur quod tempus est talium inuentor & adiutor bonus: non ideo dicitur non quod tempus id efficiat, quia tempus aut est caelum aut eius motus, secundum varias philosophantium positiones neutrum istorum scientiam confert, verum diuturnitate & perpetuo labore artes parantur. Nam vt maro dicit: labor omnia vincit improbus. Secundum documentum est: quod certitudo non in omnibus est pari modo efflagitanda, sed in singulis vt ipsa materies expostulat: sed sic factum est circa felicitatis diffi nitionem. Maiorem probat. Nam faber & geomaetra diuerso modo angulum rectum considerant: alter enim, puta faber, vt vtilis est ad aedificium: geometra vero vt suae speculationi subseruit: quis sit & qualis sit indagans: contemplator enim est geometra, speculatur enim ipse quomodo omnes anguli recti sunt aequales & quomodo angulus rectus inter obtusum & acutum est interstes, & ita de similibus theorematibus. Et ita in omnibus artibus seruandus est traditionis modus.
¶ Tertium documentum quod demonstratio propter quid non est similiter in omnibus quaerenda: nam in aliquibus sat est monstrare quoniam vera sunt: & hic modus cognoscendi primus est atque initium, vt in principiis, quorum quaedam inductione, quaedam sensu, quaedam consuetudine atque experientia cognoscuntur. Exempla seriatim subnectemus. Quaecumque sunt aequalia vni tertio, inter se sunt aequalia. Per discursum breuem & experientiam in particularibus hoc deducitur. Paradigma secundi. Calor est calefactiuus, & quia non perceperunt albedinem albefacere, sciebant quod albor non est albefactiuus: hoc etiam artificio medici profecerunt. Agaricum flegma purgare nouerunt experimento. Cassiam aluum soluere, & fabam, & quod vocant rizum vulgo ipsam stringere nouerunt. Et abstinetia insultus petulantis cat nis domari, assuetudo huic experientiae suppetias tulit: quare physicus iam annosus, si ratio in eo adhuc floreat, est eligendus: tempus vt philosophus prodit in hisce est adiutor: sed diffinitio felicitatis est vnum principium huius scientiae: quas ob res, eius non est quaerendum propter quid: & per consequens est sufficienter descripta. Enitendum autem est pertractare singula vt suapte natura percipi possunt: & diligentia est adhibenda vt solerter diffiniantur. Nam id ad sequentia magnum habet momentum. Principium enim (vt prouerbialiter dici solet) plusquam dimidium totius esse videtur. Consonat Flaccus, dimidium caepti qui caepit habet sapere aude. Ple rique lente ad extructionem ardui operis eriguntur: sed cum ipsum aggrediuntur viriliter sese accingunt. & ipsum consummant, vel posteris perficiendi viam aperiunt, & eorum quae quaeruntur complura per ipsos sunt per spicua: vt Dauid in structura templi, qui magnam materiae molem praeparauit quam Salomon peregit.
⁋ Dubitatur primo de veritate huius. Principium videtur plusquam dimidium totius. Et probo quod non, principium enim est forte vigesima pars domus aut alterius operis, quae, non est maior medietate totius operis. In oppositum est philosophus. Secundo quid sit vita.
¶ Ad priorem dubitationem respondetur quod principium diffinitiuum non parum momenti ad sequentia confert. In proposito per principium virtutem intelligit, quae est felicitatis effectrix, aut potius diffinitionem felicitatis. Diffinitio plurimum ad sequentia con ducit. Porro ait philosophus primo posteriorum: diffinitio subiecti tantum, praedicati tantum aut vtriusque. est tota demonstratio, positione differens. Hanc authoritatem horatiano more ad alia extraria opera concinne accommodabimus: In quibus dicimus principium non est maius quantitatiue quam dimidium totius: sed principiis appositis communiter multum materiae apponitur. prudens non incipit construere aedem quoad lapides, caementum & caetera id genus habeat parata. Etiam multitarde incipiunt extruere, sed cum inchoauerint celeriter secundum exigentiam negocii perficiunt. Verentur ne a vicinis structuram imperfectam videntibus irrideantur. Pulchrum enim operis imperfecti initium cernentes aiunt: imprudens erat huius structurae dominus, suas vires non considerans, nec cum opificibus gnaris conferens. hinc est hominibus fabula. In doctrinis ad propositum philosophi principia in quantitate sunt parua, secundo elenchorum. magna tamen in valore: quia ex eis multa facile inferuntur: & sic vtroque modo verum dicit.
¶ Ad secundam dubitationem respondetur quod vita bifariam capitur. Vno modo pro actu primo qui corpus viuificat: & illud est cum anima corpus informat: & dum informare est desitum, est mors. Et sic vita erit mors, licet vitam esse mortem est impossibile. Alio modo capitur pro actibus animae, & pro actu secundo, & sic sepius capimus dicentes Socratem esse probae & praeclarae vitae: Sardanapalem sordidae vitae, si coinquinamentis implicitus degat.
On this page