Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

"VNde & dubitatur". Superius philosophus felicitatis descriptionem inuestigauit. & sufficientiam descri ptionis ostendit: & tertio suam opinionem partim cum omnium opinatione conuenire monstra uit: modo tertium tractatum aggreditur qui tribus capitibus impletur. In primo subiectum & felicitatis causalitatem venatur: quaestionem trimembrem secundum tres opiniones ea de re mouens: falsa refellit, vera approbat roboratque. Materia aliorum duorum capitum suis locis explanabitur. Dicit itaque vn de, id est ex quo loco vel deinde dubitatur, siue quaeritur. an felicitas disciplina. i. per doctrinam sicut aliae scientiae, an consuetudine hoc est exercitio & sudore, vt virtutes procurantur, aut alio quopiam exercitio ac quiri potest: an potius sit diuina sorte: an fortunae sit munus secundum illorum viam qui eam in externis bonis ponunt. Si igitur scilicet pro quia) aliquid aliud deorum est munus hominibus concessum, vt esse, & viuere. cum deus sit prima causa ex qua dependet caelum & tota natura duodecimo metaph. & primo caeliab eo communicatum est omnibus esse & viuere. His quidem clarius, illis vero obscurius. Et nono ethicorum: diis, parentibus & magistris nemo potest ad condignum gratias referre: rationi est consentaneum & fe licitatem a diis ipsis dari: quia nobilissimus effectus, est a nobilissima causa. Et hoc tangit cum ait. Et eo ma gis quo caeteris bonis est praestabilius. Est argumentum a minori ad maius, quemadmodum diceres si fides infusa a deo creatur: valentiori ratione charitas illa superior: sed hoc ad aliam magis considerationem attinet scilicet primam philosophiam, vbi de prouidentia diuina tractatur. Subdi videtur tametsi felicitas hominibus superne non conceditur, hoc est totaliter a deo non demittitur, sed disciplina, & virtute, & quadam exercitatione paratur, diuinissimum esse. Hoc trifatiam probat. Nam praemium & finis virtutis optimum quiddam & beatum esse videtur: hoc autem est felicitas. hoc enim pacto felicitas erit multum communis. quia potest fieri, vt disciplina & diligentia ab vniuersis paretur. qui nullo principio labefactato idonei sunt ad virtutem consequendam. Quum quis desipiens siue delirus fuerit principium habet coinquinatum, & per consequens quum est rationis compos non habet principium maculatum: satius est hoc pacto dicere quam fortunam felicitatem posse vendicare. iam intendimus felicitatem a causa per se produci: rem ita sese habere est rationi consentaneum. Vult dicere quod aliqua in nos producuntur sine nobis: vt anima quae a deo creatur, ipsa est perennis, foris educitur tertio de anima. Nostra vita sicut & existentia prima a deo dependet felicitatem partialiter nobis cooperantibus producit. Stolidus cui sensus exteriores aut interi laeduntur, habet principium coinquinatum: quia intellectus in via citra ministerium sensuum suas operationes non exercet.

2

¶ Secundo argumentatur ad idem & rationis valor in hoc consistit. Ea quae secundum naturam aut artem fiunt optime fiunt. Cum ergo felicitas sit summum bonum, eius causa optime sese habebit: sed fortuna deterius se habet quam natura aut ars: igitur litera est perspicua.

3

¶ Tertio ex ratione quod quaeritur est manifestum. Hoc illud quod quaerimus, ex felicitatis diffinitione est perspicuum. Felicitas enim est operatio secundum virtutem: virtus autem disciplina & exercitatione paratur: igitur. Hac via felicitas acquiritur. Quomodo casus & fortuna non sunt causae per se sed per accidens: & quo modo inter sese dispescuntur, quia in quaestionibus secundi physicorum haec scripsimus: nolumus aliquid super hoc nunc commentari. Sequitur in litera. Caeterorum autem bonorum, necessum est reliqua praesto adesse felicitatis. Alia felicitatem stipant, & sunt felicitatis instrumenta. & hoc consentaneum dictis nostris superius in hoc primo. vbi detulimus summum bonum ciuilis facultatis esse scopum ac finem. Haec autem ciuilis facultas plurimum desudat vt ciues suos praeparet, probosque efficiat. vt honesta munia opportuno tempore obeant. Ex quo sequitur quod neque bos neque equus neque animantium quodcunque aliud felix est: quia nullum tale est particeps operationis a virtute emanantis. & propter eandem causam puer incapax rationis non est felix. Si ob spem puellus quando est bona indole, felix laxato vocabulo dicatur, non digladiabor: talis sperata felicitas non est felicitas in re. Ecce multa subiecta felicitatis incapacia. Belluae enim pronae terram spectantes summi boni sunt exortes. deest enim illis ratio licet appetitum habeant. Et a valentiore ratione plantae huius muneris non sunt participes. Neque pueri etiam prima lanugine in hac sorte ponuntur: innuit enim semper neminem felicem nisi annis maturum & vita perfecta. Quantum ad prouectos adhuc negatiua dicta prosequitur, de his qui calamitatibus obruuntur, quos beatos non existimat: Et caeteris praetermissis Priamum Troianorum regem florentissimum nominat. Propterea dicit in litera, felicitas potest impediri, nam crebrae mutationes in vita fieri possunt. Fieri enim potest vt pu tatus faustus in iuuenta, in magnas aduersitates incidat. vt in heroicis carminibus de Priamo dicitur. sunt autem heroica carmina quae heroum gesta canunt vt aeneis virgiliana, rapsodia homerica. achilleis & Thebais Statii. Priamus primo numerosa prole parens, gloria, opibus, & llio vrbe pene inexpugnabili gloriosus fuit, sed cum temerario consilio pacem bello praetulisset misere occubuit. De morte Maro se cundo aeneidos, vbi Pyrrhus eum interficiens ait. Nunc morere, haec dicens altaria ad ipsa trementem Traxit, & in multo lapsantem sanguine nati: Implicuitque comam laeua, dextraque coruscum Extulit: ac lateri capulo tenus abdidit ensem: Haec finis Priami fatorum: hic exitus illum Sorte tulit: Tromiam incensam, & prolapsa videntem Pergama: tot quondam populis, terrisque superbum Regnatorem Asiae, iacet iugens littore truncus Auulsumque humeris caput, & sine nomine corpus: In parua autem Asia regnabat. Asiatici cuncti hac tempestate assyriis obsecundauere. Nam maiorem & minorem Asiam babylonica arma subegerunt: & cum ipse Priamus misere obierit eum felicem dicit nemo. Dubitatur quomodo est felicitas bonum humanum & diuinum, & quomodo est ita mutabile. Respondeo est opus humanum. vt latius expositum est: est etiam opus diuinum. deus enim quaedam sine hominis ope confert: vt esse, viuere. quaedam cum hominis cooperatione, vt felicitatem: sicut enim theologi ponunt, nullum opus potest a creatura produci deo non concurrente ope generali, & in bonis operibus auxilio peculiari, sic philosophi est sententia, quod dei cooperatio praerequiritur ad opera eximia. Hoc ita ex Aristotelis litera est perspicuum vt qui id inficiatur eius literam tortuose exponat. Quantum ad mutabilitatem, felicitas contemplatiua quam ipse egregie actiuae in decimo libro praefert, est immutabilis, non enim mutatur nisi felicis ignauia & socordia: nam licet interdum foede labatur, potest contritione mendarum resurgere, & fortius operari quam antea. Summum autem bonum vitae actiuae quae est ad alios, in opinione populi partim consistens, facilius variatur. In vera felicitate priscis in aliquibus contradixit: noluit in principio in omnibus, eis refragari, ne inopinabilia scribere videretur, & sic sua doctrina sperneretur: Pedetentim autem ad re ctae felicitatis intelligentiam processit: quae humana via procurari valet. Fide autem nobis innotescit quod suauior verior & certior est beatitudo quam expectamus: quam nobis ab hoc exitu concedat, qui beatos in patria caelesti secundum proportionem meritorum & facit & conseruat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9