Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

"ESt ne igitur". Istud est secundum caput huius tertii tractatus in quo duas dubitationes tangit. Prior est an quis potest dici felix dum viuit, & an quis potest dici felix post mortem. Occasionem istud inuestigandi ex dictis in fine capituli praecedentis accepit, vbi dicebatur, si quispiam in calamitates Priami incidat is non est felix. Posterior & quam secundo indagat, an amicorum viuentium infortunium & prosperitates in mortuos redundent. Quantum ad priorem dubitationem, perquirit an aliquis sit dicendus felix in vita. Dicit ergo in principio sic, Quaestio incidit an aliquis dum viuit dici potest felix, an iuxta Solonis atheniensis sententiam spectare oportet finem vitae. Hoc controuersiam & dubitationem habet & potest bifariam intelligi. Vno modo quod quando est mortuus, est felix, quia positus extra mala. Secundo me do, quia tunc verum est dicere certitudinaliter iste est aut fuit felix. Haec prior via est aliena a philosopho aut ponente felicitatem in humana operatione virtutis consistere: defunctus enim non operatur secundum virtutem. dicitque quod hunc modum conuellere non opus est: quia id non voluit legislator Solon, sed secundo modo: quem modum sic oppugnat, mortuus non est positus extra mala, quia mortuo accidunt mala & inhonorationes, honores: infortunia, & fortunia amicorum viuentium: nam viuenti etiam non sentienti haec contingunt: sicut saepius in vita contingit mihi in gallia commoranti, sic in effectu arguit, homini viuenti licet non sentienti potest bonum vei malum contingere, proinde & mortuo: tenet consequentia. quia non est discrimen, nisi sicut difsert non sentiens a sentiente, & per consequens si homo dum viuit ob infortunia contingentia non potest dici felix: sequitur etiam ob talia contingentia post mortem non erit felix. Quaestio nem praedictorum occasione interponit, ad qua vtrinque disputat. Potest enim fieri vt quispiam ad vitae periodum puer be vixerit fatisque concesserit humanis, & magnam circa natos varietatem contingere. perspicuum enim est filios loga post intercapedine multifatiam posse a parentum tramite & vita degredi: & absurdum est si felix modo miser modo felix fieret. quod tamen accideret si ipsum ponerent felicem. Post haec ad alteram partem dispu tat inquiens. Absonum etiam videtur si posteriorum res parentibus non essent curae, pro aliquo saltem pusillo tempore. Hanc quaestionem obiter incidentem in sequenti capite absoluit, nunc vero eam relinquens ait. Sed redeundum est ad id quod prius est dubitatum & ex hoc forte veritas elucebit. Porro & si exitum expectare oportet & tunc dicere quenquam beatum, non quod tunc beatus sit, sed tunc recte dicimus iste fuit beatus, quomodo absurdum non videtur tunc cum est felix, nos non posse vere felicem appellare? hoc autem est absurdum, igitur dum viuit dici potest esse felix. Vult dicere quod absonum est dicere de aliquo quod fuerit fe lix, de quo nunqui praesentialiter verum erat dicere iste est felix: cum quaelibet propositio de praeterito vera prius habuit vnam de praesenti veram, vel habuisset si fortuna fuisset: cum in morte socratis, hoc est in primo instanti non esse eius verum est dicere socrates fuit felix, prius verum erat dicere Socrates est felix & hoc non nisi in vita, igitur. Sequitur. Quia viuentes. dicere hic remouet motiuum Solonis, quod fuit, contingit fortunas saepius circulariter moueri circa quempiam, qui nunc est locuples, nunc inops: at felicitas est quoddam permanens & stabile. Probat, quod nemo est felix per respectum ad bona externa, quia bona & mala fortunae sunt saepicule variabilia instabilia & incerta: ergo si ex bonis externis felicitas dependeret, ipsa esset instabilis & variabilis instar comeleontis. Cameleon autem circa phasin amnem atque in India crebriter gignitur, animal figura & magnitudine lacerti, tardi motus, ad cuiustibet circumstantis colorem mu tatur, & quia in paucis aliis id inuenitur eo mirabilius putatur: idem de cancro tradunt. aere pascitur, si Plinius est verus relator, quod & Quidius sensit sic canens, Id quoque quod ventis animal nutritur, & aura, Protinus assimulat tetigit quoscunque colores. Caeterum felicitas est bonum firmum & solidum. Nam est rationi dissentaneum felicitatem fortunam sequi, in qua probe aut improbe viuere non est situm quamuis opus sit in humana vita bonis externis, sed respectu felicitatis ipsa sunt accidentaria, Secundo, operationes secundum virtutem dominae sunt felicitatis, & contra riae contrarii, hoc est contrariae operationes, sunt dominae miseriaes per dominam hic causalitatem & rectricem accipito. Eam ob rem fortuna non dominatur felicitati. Attestatur huic sententiae & illud quod nunc ambigimus. Nulla est maior in rebus humanis constantia quam in operationibus quae ex virtute manant. Enimuero virtutes & earum operationes stabiliores ipsis scientiis esse videntur: & maxime eae quae caeteris antecellunt, hoc est felicitates. propterea quod in virtutum operationibus beati continuatissime & iugissime viuunt. Et illud est causae quare minus illarum obliuio fiat: Recte igitur id quod quaeritur ipsi felici competit. Etit igitur felix fixus & inconcussus per vitam. Nam semper aut maxime ea aget & contemplabitur quae a virtute emergunt. Fortunam etiam pulcherrime feret: & ex omni parte concinne, eleganter aut aequaliter (cum sit patiens) aequanimiter aduersa tolerabit, quoniam ipse est bonus atque quadratus. Quod dupliciter exponendum venit. primo de quadrato geometrico, quod est corpus cubicum habens sex superficies quadratas, vt alea seu tessera (quidam taxillum alii adhuc ineptius decium vocant) quod corpus quoquouersum in altum proiectum semper super costam stabilem a tanta al titudine cadit. Solemus prouerbialiter dicere cum sors futura non potest homini male contingere, is non potest nisi super pedes cadere. Possunt istae sex superficies moraliter assignari. vt superficies suprema sit in lege superioris obsequendo superiori: superficies inferior quod est in lege inferiori, quod homo rationabiliter suis quibus praeest praecipiat. anterior superficies est opus futurum. posterior, opus praeteritum. dextera prosperitas siue potiora bona. De Christo enim dicimus, sedet ad dexteram patris. hoc est in potioribus bonis: & cadent a latere tuo mille, a dextris tuis decem millia. vbi per latus aduersa intelliguntur: per dextram prospera. Felix positus in medio non conscendit super se, non ambulat in mirabilibus super sesed superioribus vbi ratio efflagitat patet, non praecipitanter irruit in sub se constitutos. sed humanitate in eos vtitur, non ante se improuide more stultorum temere aliquid tentat. prouidet futura ex praeteritis ex quorum collatione futura praesagit, non a dextris frangitur, sed tunc cautius incedit, sciens aduersas calamitates saepius rebus laetis incidere. Non in sinistris frangitur, sed patientia more patientissimi lob reluctatur. Secundo de quadrato arithmetico intelligitur: ponendo formulam quadratorum more Pythagorae. Numerus quadratus ex ductu alicuius numeri in seipsum oritur. vt & io: quaternarius in se in effectu denarium continet qui est numerorum limes, amplius ascendendo sunt numerorum multiplicationes. quaternarius seipso est quadratus. partes habet tria duo & vnum, quae quaternario iun ctae decem procreant. Sequitur in litera. Cum autem a fortuna multa eueniant. dicit quod nulla fortuna transmutat felicem. Enucleatur sic, aut illa fortuna est exilis aut magna, si exigua, siue fuerit secunda siue aduersa apud felicem non est magni momenti, nec eius vitam variabit: si magna extiterit & prospera, felicitatem auget & non attenuat, vsus talis eufortunii studioso est perbellus: sin leua fuerit, licet beatum laedat & dolores afferat, & aliquas eius operationes impediat, artamen in iis ipsis ipsius honestas perlucet. Quia tales aduersitates felix leniter & inuicto perfert animo. Non est Aristoteles huiusce sententiae cum stoicis quod in studiosum aut felicem non cadat tristitia, non enim fert aequanimiter ob insensibilitatem more agrestis: sed quia est generosi & magni animi vir. Qa si operationes dominae sunt (vt retulimus) nullus felix facile fiet miser aut contra. Hoc duplici ratione roborat. Prima, operationes secundum virtutem sunt dominae felicitatis: & contrariae operationes miseriae, vt dictum est: sed operans secundum virtutem nunquam odiosum aut improbum aget. Secunda, vere bonus & sapiens fortunam omnem genercse perferet: & pro rerum facultate optima aget. exemplum dat de principe militiae, qui castris optime vt bello con ducunt vtitur, sic bonus sutor siue alutarius ex optimis datis pellibus quam optimum potest calceum conficit: sic vestiarius: hoc est vestium opifex, & ita vestium resertor, & ita in aliis omnibus. Quae cum ita sint, miser quidem nunquam fuerit ipse felix. Patet, quia vnus actus felicitatis felicem non denominat, sed tem poris longitudo: felix est homo heroicus, proinde a vitiis abhorret, quare miser non fiet: beatus tamen non erit si in Priami calamitates incidat: hoc est perfecte felix, & cum splendore, etiam iudicio populari, nonpropterea sequitur, non erit felix. Primo apud sapientes si aequanimitatem teneat plurimum laudabitur, & perfecte felix iudicabitur: vt lob. opinione vulgarium in felicitate actiua Aristoteles aurem accommodat, natura duce eius principia tenendo. Non cum eo responderem, sed dicerem Socratem, lob, & viros alios qui masculino pectore cruciatus tulerunt, & non foemineo more eiularunt, fuisse perfecte felices, & sic beatos. Sed medium ponerem inter felicem & miserum, non ponens more multorum, quod Priamus ob diffortunia fuisset non felix, etiam si inuicto mansisset animo. Sed sic dico quod felix est vir heroicus in vita perfecti: miser vitiis sordet: mediocris vir inter hos est intermedius. Sequitur. Igitur obstat eum felicem dicere qui per virtutem operatur. Secundum virtutem emunctam & exactam & exteris bonis sufficienter est locuples, non in quantolibet tempore scilicet minuto, sed in vita perfecta, hoc est longa, potissimum circa exitum cum animam efflat. An alia cauda adiicienda est, ita victurus atque consentanee supremum diem clausurus: loquitur de facilitate ciuili: quippe cum futuritio sit nobis anceps: & felicitatem omnifariam perfectam dicimus. quare cum haec recta sint, quibus haec nuperrime tacta insunt & fi naliter inerunt, beatos illos diximus, beatos inquam homines, hoc est dicemus eos felices humana sorte. Qui superiorem beatitudinis sortem inter nos expiscatur, inaniter laborat: quasi diceret non possimus beatitudinem dei & supercaelestium intelligentiarum adipisci: satis itaque erit nobis posse venari beatitudinem, quam homines caduco corpore adipisci valent. Dubitatur primo an virtutes sint permanentiores scientiis. Secundo an positio haec Solonis sit susti E nibilis. Nemo est beatus in vita. Tertio an quaelibet propositio de praeterito vaera habuerit vnam de prae senti veram. Quarto an beatus aliquid mali patiatur.

2

⁋ Ad primam dubitationem respondetur, quod scientia habitus, sicut & quilibet habitus animi, non corrumpitur nisi per applicationem contrarii, & stat illud nunquam applicari: sic erit de habitu virtutis. Lo¬¬ quitur enim de operatione & actu virtutis, quem dicit esse permanentiorem actu scientifico: quia enim semper materia circa quam est virtus, felici occurrit & est bene habituatus: iugiter in actus virtutum exibit: nunc inopibus stipem elargiendo, nunc frugaliter & caste viuendo, etiam inter dapes & foeminas. quia bene habituatus est in multis virtutum obiectis: quare non succumbit. Non ita communiter exit quis in actum scientificum. Dixi communiter,. regens enim & docentis officium tenens in geometria tota vita, veltin grammatica, saepius in actus scientificos geometricos aut grammaticos exit quam iste probus in actus virtutum.

3

¶ Ad secundam dubitationem potest dici quod nemo est beatus in hac vita certitudinaliter. Quidius enim Soloni tertio meta, subscribit inquiens. Sed scilicet vltima semper Expectanda dies homini est: dicique beatus Ante obitum nemo, supremaque funera debet. Haec Solonis sententia partim Croesum lydorum regem liberauit, Cyrumque Maiorem cautiorem reddidit. Croesus enim opibus exuberans se omnium beatissimum falso praedicabat: & quum Solon in regnum hospitaliter receptus circa thesauros eius ductus esset, petiit Croesus, quem omnium felicissimum censeret, & an quenquam ipso feliciorem nosset. Eo tempore Solon ab omni adulatione ( vt philosophum decet) sequestratus, Stellum Atheniensem beatum praedicat. deinde Cleobem Bythonemque exiguae fortunae homines faustissimos obiisse prodidit: & Croesum ne priuatis quidem aequiparauit, asseruitque neminem ante vitae exitum, dici debere beatum. Croesus autem postea a Cyro Persarum imperatore victus & iamiamque tradendus flammis, Solonis dictum expendens maximopere illud laudauit. Qua re quidem & ad Cyrum delata Croesum non exussit, humanam sortem miseratus, Solonisque sententiam trutinauit. Cui astipulatur luuenalis inquiens. Et Croesum quem vox iusti facunda Solonis Respicere extremae iussit spatia vltima vitae. Fidem sententiae alludit gregoriana sententia in homilia de confessore pontifice, qua dicitur, Lauda ergo post periculum, praedica securum, lauda nauigantis felicitatem, sed cum peruenerit ad portum: lauda ducis virtutem cum perductus est ad triumphum. Sicut est de hac Socrates perseuerat: vel de hac Socrates est martyr: tenendo quod de ratione martyrii est mortem pro veritate, aut honesto opere subire. Tales enim dependent ex propositionibus contingentibus de futuro: sic loquendo saluatur dictum Solonis, nec oppositum probat philosophus, licet ipse probet hanc veram: In vita Socrates est felix, supposito quod belle obeat. illa de futuro est anceps, ob illud quod in posterum contingit.

4

⁋ Ad tertium dubium dicitur, si deus in qualibet parte proportionali horae praeteritae crearet vnum an¬¬ gelum, minoribus nos versus terminatis. iam in instante horam finiente, verum est dicere quilibet istorum angelorum prius fuit. Etiam haec est vera, primo quilibet istorum angelorum primo est. Similiter. istae sunt simul verae, Socrates homo fuit: Socrates homo est. In aliis autem prius ita est in re sicut per illam de praesenti significatur, quod ita sit sicut per illam de praeterito importatur.

5

⁋ Ad quartam dubitationem respondetur quod duplex est felicitas, quaedam meritoria, de qua Matthaei. v. Christus loquitur, beati pauperes spiritu &c. Tales possunt aduersitates pati: propterea illic Christus dicit, beati qui lugent: beati qui persecutionem patiuntur. Et de tali beatitudine solum Philosophus loquitur. Alia est beatitudo praemiatoria de qua theosophi loquuntur, quae nullam aduersitatem aut culpam admittit, de hac dicit psalmographus regius. Beati qui habitant in domo tua domine: in secula seculorum laudabunt te. Sed quia haec modum Aristotelis transcendit, eam missam facio. Dubitatur quinto, an vnus felix sit alio felicior. Respondetur affirmatiue theologice loquendo Ioan¬ p nis. xiiii. In domo patris mei mansionens multae sunt: sic secundum Aristotelem vnus est altero prae¬ per stantior, licet vterque sit felix.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10