Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
"HIs autem determinatis". Hic quartum & nouissimum tractatum huius primi libri auspicatur: qui duobus capitibus completur. In priore capite tria facit. In prima parte proponit illud quod inuestigaturus est. In secunda parte monstrat felicitatem non esse laudabilem. In tertia eam esse honorabilem enucleat. ltaque primo quaerit An felicitas sit laudabilis & honorabilis. Et video plerosque multa verba inaniter hic effundentes, est enim solum verbalis difficultas: eapropter primum vocabulorum significantias ne de caprina lana fusius luctemur explicemus. Honor est quid sublimius quam laus secundum eum in litera. honor enim nonnunquam significat praemium. vnde Vergilius aenei. v. Ipsis praecipue ductoribus addit honores. Interdum pro obseruantia & cultusumitur vt apud eundem. Semper honore meo, semper celebrabere donis. Vtraque acceptio cum litera quadrat. Laus vero, vt eo philosophus vocabulo vtitur, est ratione al terius, atque minoribus bonis attribuitur, sunt enim tria, in quorum vno quispiam felicitatem collocauerit, scilicet potentia, tum bona laudabilia, postremo bona honorabilia. Perspicuum autem est quod non in potentia, quia operatio non est potentia: at felicitas ex praenarratis est operatio: igitur. Praeterea potentia & facultas nonnunquam ad malum diriguntur: felicitas nonnunquam non est bona: itaque non est de numero potentiarum vel facultatum. Nec est de numero laudabilium quod ostenditur sic. Omne laudabile alterius gratia est laudabile: & omne quod laudatur ob aliquid aliud effertur, quia est aliqua qualitate affectum, & aliquo modo se habet ad aliud hoc quia refertur ad aliquid alid: hoc est dicere, ex eo aliquid est laudabile, quia ex sua proprietate est natum se habere ad aliud bonum praestantius atque sublimius. at felicitas cum sit finis vltimus non laudatur ob aliud: igitur. Consequentia tenet cum minore. Et maior probatur dupliciter. primo inductione, & tam in corporis quam in animae bonis id exemplis ostendit: lustum enim & fortem & bonum omnino virum, atque virtutem ob ope ra & actiones laudamus, quia referuntur ad bonum aliquod & studiosum. Hoc ponitur licet virtutibus nemo male vtitur. Cursus & fortitudo non habent bonitatem nisi pro quanto ad bonum ordinantur. Secundo probat hoc ipsum: quia si dii laudentur per comparationem ad nos. i. his laudibus quibus nos laudamur, potius videbuntur rideri quam laudari: quia quod est laus respectu vnius, est ridiculum respectu alterius. Infert corollarium inquiens. Constat optimorum non esse laudem, sed aliquod maius & dignius, quandoquidem deos felices dicimus, & virorum eos qui maxime diuini sunt similiter beatos appellamus: & eodem modo de bonis. Nemo enim felicitatem vt quid iustum laudat: sed vt honorabilius quiddam. Secunda ratio probatur auctoritate Eudoxi, aut a signo. Non probat paradoxum Eudoxi ponentis volupta tem esse summum bonum: sed consequenter loquendo, proprietatem summo bono scilicet honorabile, & non laudabile bene applicuit. Fuit Eudoxus Cnidius Architae auditor, in mathematicis anxie eruditus: tenuis fortunae, frugalis vitae, Platoni singulari amicitia iunctus. Hunc commemorans Lucanus sub persona lulii Caesaris hoc modo cecinit. Nec meus Eudoxi videtur fastibus annus. Qui ponens voluptatem esse summum bonum ducebat ipsam non esse bonum laudabile: existimans eam esse bonum praestantius laudabilibus vniuersis: qualem deum & summum bonum esse dicebat: ad haec autem caetera omnia referri, non autem haec ad alia: laus tamen virtutis est, qua homines sunt idonei ad res honestas agendas, commendationes vero tam corporis quam animae existunt, sed hoc exacte discutere magis ad oratores & poetas (qui circa laudationes versantur) quam ad nos attinet. Felicitas igitur non est laudabilis. Sequitur tertia pars scilicet felicitas est honorabilis. Hoc ex aliis repudiatis & his quae diximus est perspicuum: & patet dupliciter. Felicitas enim aut est de numero laudabilium, aut potentiarum, aut honorabilium, non duo prima ex dictis: relinquitur igitur tertium. Secunda ratio. Principium & causa omnium bonorum est bo num honorabile & quid diuinum: sed felicitas est huiusmodi: igitur. Minor patet quia felicitas supremum fastigium in hac mortali peregrinatione tenet. Causa finalis hic est principium: nam gratia illius caetera diriguntur, estque primum in intentione, omnes enim alias causas ad agendum disponit. Et fnis dicitur, quia exequendo illius desiderium iam completur. Hinc Aristoteles ipsum in physicis causam causarum dicere assueuit. Dubitatur circa dicta primo, quia dicimus magnus dominus, & laudabilis nimis.
¶ Respondetur ad priorem dubitationem quod deus non est laudandus in significantia qua Aristoteles capit. quam fusius in litera explanat. Illum in praesentia laudamus qui a cupiditatibus non vincitur, sed bene operatur, se perficiens, vt dignior efficiatur. Hoc deo minime conuenit. & si esset vocabulum in latino ei appropriatum difficultas esset nulla. Satis est quod laudabile est quod effertur ob nobilius expetibile. Hoc enim modo deus non est laudabilis: laus tamen deo attribuitur, in alia significationequa ecclesia vtitur. Et sic capiendo ab honorabili hauquaqui dispescitur. Ad secundum dubium dicitur quod potentia est nobis insita: de qua Aristoteles in praedicamento qualitatis memorat: & est naturalis potentia vel impotentia quam pro qualitatis secunda specie ponit. Item non inepte per potentiam habitum intelligere po tes, quo facile possumus in actum exire. Aliter secundum Eustathium dicitur, quod bonorum quaedam sunt diuina, & illa sunt honorabilia: quaedam sunt determinata ad bonum. vt virtutes & earum actus: quaedam sunt indifferentia ad vtrumque oppositorum, vt artes quae dicuntur potentiae operatiuae.
On this page