Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

1

"CVm autem". In hoc capite Aristoteles de virtute loquitur: & eam in moralem & intellectualem scin dit: rationi posterior, appetitui prior attribuitur. Et gratia illius de anima & eius partibus non⁋nihil loquitur. ltaque ait de virtute loqui incumbit. Probatio, felicitatem dicimus virtutis operationem, ergo si virtutem nouerimus melius felicitatem cognoscemus: perinde acsi sic diceret. Si ad hanc scientiam de felicitate considerare spectat, ad eam de virtute loqui conuenit: sed ad hanc scientiam attinet de felicitate loqui, igitur. Maior patet. Quiam non cognoscitur diffinitum nisi cognoscatur eius diffinitio. Secundo, Ciuilis maxime circa virtutem insudat, proinde ad hanc scientiam spectat de virtute loqui. Consequentia tenet, quia haec scientia est ciuilis vel ad ciuilem ordinata. Saepius enim moralem philosophiam ciuilem facultatem appellat. Vult enim ciuilis facultas ciues efficere probos & legibus obsecundantes. Nobis exemplo sunt Cretensium & Lacedaemoniorum legumlatores, qui tales fuere. Cretensibus Minos, & Lacedaemoniis Lycurgus leges dedit. Fuit & Solon salaminius Atheniensibus legislator. Sub rudi minerua hoc etiam venabimur perinde vt ab initio proposuimus.

2

⁋ Sequitur in litera. De virtute autem humana. Vult dicere in hac arte solum determinandum esse de virtute humana, quia hic solum quaerimus bonum humanum & humanam felicitatem, deorum enim felicitatem non exploramus. Praeterea in hac arte determinandum est de virtute humana quae est animae, non autem corporis. Plerique sunt neruoso corpore & deiecti animi, & plerique debiles corpore animo fortissimi. vt martyres in suprema senecta pro fide interempti. Quia vero in bonis animae consi stit felicitas, ideo corollarie sequitur quod moralis disciplinae studiosus de anima considerare habet: namque curaturus oculum, etiam integrum corpus eo modo cognoscere debet. acsi diceret, sicut se habet medicus ad corpus & partes eius, ita moralis ad animam: & tanto magis, quanto ciuilis facultas medicina est prestabilior. Elegantes etiam medici multa circa corporis agnitionem tractant. ac non aequum est. Propterea moralem virum animam negligere. Ad eandem scientiam de subiecto & eius accidente spectat considerare. Propterea medicus qui scientiam corporis humani curat, corpus humanum cognoscere laborat: verum hactenus animam co gnoscere sufficit, quatenus satis fuerit ad ea quae hic quaerimus: Nam fusius & exactius hoc considerare inpraesentiarum onerosius esset qui hoc institutum exigat. In externis sermonibus, hoc est in libris de aia, locupletis super hoc loquuti sumus, qui libri sunt externi ad hanc artem, forte modum ita loquendi ab Aristotele mutuati sunt canonistae antiqui, cum enim ex legibus aut extra canones quicquam allegant, dicere solent extra. Partium animae quaedam prosus est irrationalis, quae scilicet poenitus ratione vacat alia rationem habet. Et hic non est discutiendum an partes illae re ipsa distinctae sint, quemadmodum corporis, & cuiuslibet diuisibilis partis, an sint sola ratione duae, quemadmodum circumferentia ratione duo est, convexum & concauum. Hoc ob Platonem ponit, siquidem ipse Plato potentias animae subiecto distinguit, iram in corde, concupiscibile in hepate ponens, vt Tullius in Tusculanis prodit. Elegantius loquitur philosophus. Nam re ipsa potentiae animae cum anima conspirant, vt ascensus & descensus in scala, vel sicut conuexum & concauum in circulo, imaginare lineam latitudinis & crassitudinis expertem. Sequitur.

3

¶ Partis autem animae ratione vacantis alia quidem potentia communis est, vt vegetatiua: convenit enim plantis, embrioni & huiusmodi. Voco eam ve getatiuam quae est causa nutritionis & augmentationis, cum animalia crescant. Nihil enim perfectionum in animalibus perfectis est negandum, earum qua in impfectis ponuntur. Est etiam magis consonum rationi hanc eandem vegetatiuam quam aliquam aliam ponere. Vbicumque enim anima rationalis ponitur, illic sensitiua & vegetatiua ponitur: & animalia perfecta signanter crescere videmus, ergo citius hanc animam quam quancumque aliam in omnibus ponemus. Sequitur. Huius igitur virtus communis. hoc est virtus huius scilicet vegetatiuae est communis & non humana, hoc est non est homini propria. Hoc probat, quia talis virtus animae reperitur in embrionibus & in animalibus impefectis, & in omnibus quae nutriuntur, ergo illa assimilatur virtuti communi & plantatiuae. Secunda ratio est. Haec pars irrationalis maxime in somnis operatur: experimur enim digestiuam bene suam operationem in somno exercuisse, proinde eodem modo exercet nutritiua: sed bonus & malus per somnum non cognoscuntur, igitur. Quapropter inquiunt felices a miseris nihil in dimidio vitae distare, hoc est tempore somni, quo aliqui in media vita vituntur. Secundo sic. Dormiens aliquos actus vitae exercet, vt dictum est, & etiam per phantasiam tunc operatur, non enim habet actus liberos, nec actus sensuum exteriorum, ergo tempus somni est tempus dimidiatae vitae, quia somnus est quies sensuum interiorum & intellectus. Nec id irrationabiliter ponitur, nam somnus est quaedam ociositas animae tam studiosae quam vitiosae, nisi parumper motiuum praeueniant aliquando, sed modestorum visa praestantiora sunt quam reliquorum. Probus enim de virtute & probitate somniat, flagitia in somno incidentia a bono habitu mox repellit, sed aliquibus vitiis inquinatus in illorum materia somniat: secundum illud Catonis. Somnia ne cures &c. Et saepe a corporis habitu eueniunt. Nam ad phlegmata lapsus, se submersum aut aquarum marginibus haerentem somniat, cholericus de bello, atra bili percitus de laruis & atris visa habere solet. Etiam tempus anni, & influentiae caelestes, non parum momenti ad somnia habere consueuerunt, aliquo enim tempore anni nocturni somnii in crastino sumus immemores, aliquo autem somniorum sumus memoratiui, sed de his hactenus. Et nutriendi potentia cum humanae virtutis sit immunis, omittenda est. Sequitur in litera. Videtur autem & alia quaedam esse natura animae vacans ratione, aliqua tamen ex parte particeps rationis. Illa autem est sensitiua. Et tam in continente quam in incontinente rationem & animae partem rationalem laudamus, nec ab re quidem. Nam ratio ad optima semper hortatur & prouocat, tam autem continens quam incontinens habet rationem stimulantem eum ad rectum, & retrahentem a malo: verum illi rationi, appetitus reluctatur. Continens autem illicitum motum surgentem cohibet, & non vincitur, incontinens vero succumbit. Et in ipsis eisdem est aliud quiddam quod rationi aduersatur & reluctatur. Perinde enim & sicut cum paralyticas resolutasque seu luxas corporis partes in dextram mouere optamus, reluctantur & feruntur in laeuam: sic plane est in anima incontinentis, appetitiones enim eius in aduersa rapiuntur. Verum hoc interest quod in corporibus quae ad partem oppositam mouentur, motus cernimus, in animo abstrusos motus cernere non quimus. Fortasse autem non minus & in anima existimandum est, esse aliud prae ter rationem, quod huic reluctatur, vt appetitus sensitiuus, aut intellectiuus. Comparatio est idonea de incontinente & paralytico. Nempe sicut in corpore paralytico partes corporis non subduntur virtuti motiuae, quia dum quis vult eas ad vnam partem mouere, ex vehementia & motu morbi mouen tur in aliam contra impetum motus & appetitus: sic quod inibi est quoddam duellum inter appetitum intendentem mouere ad vnam partem, & impetum morbi mouentem ad contrariam. Sed dicere quo pacto sit diuersum, praesentis curae & contemplationis non est. Videtur autem & hoc rationis particeps esse vt patet in continente qui rationi paret, & temperante atque forti magis qui rationi obtemperat. Nam omnia in illis sunt rationi consentanea. Pars igitur animae altera quae irrationalis est, hoc est quae vacat ratione duplex est, quaedam est vegetatiua, nullo modo rationis particeps, vt dictum est: alia est vis cupiendi & omnino appetendi non hominis rationem in se inquantum est huiusmodi. verumtamem est quodam modo rationis capax & rationi obedit, quemadmodum & patris & amicorum rationem habere dicimur, quando patri & amicis morem gerimus, & non vt mathematicarum rerum dicimur habere rationem. Illae enim habent ronem speculatiuam de agibilibs non dictantem, sed nos rationem habemus patris imperantis, & amicorum suadentium, & dictantium, quid sit agendum. Hanc enim partem rartione vacantem rationi obtempare admonitiones ac increpationes & cohortationes indicant. Admonitiones sunt amicorum suasiones, maiorum sunt increpationes, cohortationes sunt inferiorum. Si hanc appetendi partem dixerimus habere rationem, duplex erit animae pars quae rationem habet, vna proprie & in seipsia scilicet intellectus, altera vero in se non gratia sui, vt quae obtemperat proinde atque filius patri, vt appetitus. Post haec quia partem itellectiuam animae & appetitiuam posuit, incidentaliter de eorum virtutibus loquitur. Virtutum autem quaedam est intellectualis: vt sapientia, prudentia, sagacitas: quae si intellectus ab appetitu distingueret, ei & non appetitui inhaererent. Aliae sunt morales quae sunt in parte rationem audiente. Habitus itellectus sunt laudabiles & pulchri, proinde sunt virtutes. Loquentes de moribus non vocamus sapientes aut intelligentes, sed mites aut liberales.

4

⁋ Dubitatur primo quare virtutes appetitus dicantur morales & non intellectuales. Secundo an virtus sit in anima vegetatiua, & argumentor quod sic. In hac anima intellectiua est virtus humana, & haec anima intellectiua est vegetatiua. ltaque in anima vegetatiua est virtus humana

5

⁋ Tertio an appetitus sensitiuus rationi aduersetur & obedit eidem, sicut dicit philosophus. Et probo quod non. Homo est minor mundus octauo physicorum: quamobrem assimilatur maiori mundo, sed in maiore mundo inferiora superioribus obtemperant. qua de re & in inferiori mundo.

6

⁋ Quarto dubitatur an virtutes sint ponendae in appetitu sensitiuo, & quomodo generentur in ipso virtutes.

7

¶ Quinto, an moralis philosophia medicinae praestat.

8

¶ Sexto quare felicitas speculatiua in fine decimi Athicorum post virtutum materiam ponitur, & felicitas politica in principio.

9

⁋ Septimo. An conuexum & concauum in perisphaeria solum ratione distinguantur sicut philosophus velle videtur. In oppositum enim argumentor sic. Superficies conuexa caeli lunae a superficie concaua lo co & situ distinguitur, igitur &c.

10

¶ Octauo an anima intellectiua sit in embrione.

11

⁋ Ad primam dubitationem respondetur quod ratione earum homines dicuntur simpliciter boni, ratione autem intellectualium dicuntur solum boni cum addito, vt bonus logicus, bonus grammaticus, assuetudine ambae acquiruntur, proinde morales a consuetudine non praecise dicuntur.

12

⁋ Ad secundum dicitur ponendo vnam animam in homine, quod in aia vegetatiua est virtus humana, propterea illam de virtute sermonis concedo. Aristoteles autem loquitur perinde ac si illae aiae re ipsa distinguantur. Vel dic quod virtutes non sunt in aia vegetatiua, ea ratione qua vegetatiua est: quia tunc cuilibet vegetatiuae inhaereret, quod est falsum (licet enim sit in facultate viri cibum potentiae vegetatiuae applicare aut non applicare, tamen cum semel applicatur siue velit siue nolit dormiens aut vigilans illa anima suas operationes exercebit) sed ea ratione qua est rationalis per essentiam, aut rationalis participatione est libera.

13

¶ Ad tertium dicitur quod saepius continens & incontinens in se inuenit rebellionem. intellectus enim syllogisat abstinendum esse ab hoc nobili scorto & formoso: sed facultate habita appetitus aduersatur & quaerit coniungi obiecto delectabili: quamobrem rationi interdum temere reluctatur. primo politicae, voluntas & ratio principatu politico sensualitati dominatur, & se habet respectu appetitus sensi tiui sicut herus respectu subditi, quem tenere diligit, & cuius incommodis compatitur, & cuius delectationibus gratulatur. In homine est rebellio & contraluctamen, vt in mercatore preciosas merces tempore naufragii in mare eiiciente, merces familiae vtiles diligit, & inclinatur eas conseruare per se: accidentarie tamen ob circunstantiam periculi, illas fortunae applicare & eiicere inclinatur. ltaque cum tristitia, & taedio nauium exonerat. ldem vides in cane fame confecto ante quem carnes proiicis, mota enim cauda ad illarum assecutionem tendit, verum te in manu tenente baculum super eius caput, quo solitus es eum ferire, renititur, & sic quasi distrahitur, & a fortiore motiuo vincitur. Ita sensus per se delectabile ipsi aspi cit, & ad fugam gratia imperii superioris potentiae inclinatur. Certe si domina voluntas oppositum efficaci ter velit appetitum sensitiuum parere necessum est, & si appetitus non sit virtutibus fultus cum taedio & difficultate a per se delectabili abstinet. Si enim solida virtute ornetur cum voluptate rationi obsecum dat. Tantae efficaciae aut maioris est virtus trahendo ad bonum, quantae conatus appetitus ad malum impellens, dixi aut maioris, quia ipsa virtus potest esse pusilla, mediocris ingensve subiectum ad probitatem promptificans. Ab adami praeuaricatione hoc ciuile bellum in nobis insitum est, si enim ipse opifici deo suo & creatori obediuisset, originalis iustitia illum regulasset, ita quod caro siue lex membrorum, spiritui non insultasset. Nempe appetitus noster suapte natura obstinate atque irreuocabiliter (quantum est ex parte eius triste fugit & voluptates quaerit, nunquam seipsum a delectatione reuocat, quemadmodum bos famescens in plaustro caput in laetum gramen intorquet, verum a bubulci stimulo punctus a graminis esu reuocatur. Et quemadmodum nouem sphaere inferiores a decima (quae est primum mobile) ab ortu ad occasum quotidie rapiuntur: sit lex membrorum per rationem a malo reuocatur, licet in principio a recto refugiat, assue factione ad bonum promptificatur, cum ex continenti fit temperatus in gradu.

14

⁋ Contra hoc argumentor primo sic. Parere, & aduersari rationi sunt contraria, igitur non conveniunt eidem. Secundo sic. Appetitus non est capax rationis: proinde non obtemperat rationi. antecedens patet, quia ope posito dato appetitus syllogisaret & ratiocinaretur: quod non est dicendum. Tertio sic. Sensus exterior non paret rationi, quia non est in potestate nostra magis clare vel minus clare videre quantumcunque id ratio praecipiat: qua de re eodem mo, nec appetitus sensitiuus rationi obsecundabit, conuenienti similitudine

15

⁋ Ad primum dicitur quod non conueniunt eidem, eodem tempore.

16

¶ Ad secundum dicitur quod licet appetitus sensitiuus non est capax rationis intrinsice, poest tamen rationem audire, & sic est capax rationis.

17

⁋ Ad tertium dicitur quod sensus exterior obedit rationi quantum ad exercitium actus, dictante enim ratione possum videre aut non videre, non tamen quantum ad determinationem actus, quia ita intense & clare videt sicut potest, stante praesentia obiecti & medio disposito.

18

⁋ Quarto argumentor sic. Si appetitus est capax rationis, quia rationi obedit, sequeretur quod corpus ipsum esset rationis capax & participatiue liberum, quod morales non concedunt.

19

⁋ Quinto sic, vel hoc intelligitur de appetitu intellectiuo tantum, aut sensitiuo & intellectiuo simul. Non pri mum, quia tunc semper esset rebellio in temperato sicut in continenti. Si de vtroque, contra hoc dicitur sic, tunc plures essent animae partes rationis participes.

20

⁋ Ad quartum nego sequelam, appetitus enim sensitiuus potest rationem audire & ei reluctari, non autem corpus quo ad motum, si habeat musculos neruos & spiritus ad motum sufficientes. Propterea primo politicae dicit philosophus quod anima principatur corpori principatu despotico, & sensualitati principatu politico, modo in politia subiectisaepius superiori repugnant.

21

⁋ Ad quintum respondetur quod intelligitur de vtroque appetitu.

22

¶ Ad argumentum ante positum in dubitatione quod est sextum. Respondetur quod potest esse defectus ex parte materiae, vel medii, quod non semper in inferiori mundo superiori obediatur, sic hic.

23

¶ Ad quartum dubium respondetur primo quod est difficultas an idem sit appetitus intellectiuus, & sensitiuus: & sane si poneretur aia intellectiua esse vterque appetitus, hos habitus minime multiplicarem, sed appetitum sensitiuum aggregatum ex organo & aia credideri. & appetitum intellectiuum ipsam animam siue voluntatem. Intellectus qui est potentia cognitiua cum sit alterius generis ab appetitu, habet actum alterius rationis latum in idem obiectum cum appetitu. Hoc praesupposito, dico virtutes esse tam in appetitu sensitiuo quam intellectiuo. Nam in quacunque po tentia habituabili sunt actus, in eadem sunt habitus producibiles ab eis, sed in vtraque potentia sunt actus. Insuper in omni potentia assuefactione ducibili circa aliquam materiam, ponendus est habitus. sed sic est de vtroque appetitu igitur. Item speciatim de appetitu sensitiuo argumentor. Appetitus ille saepenumero rationi renititur, nam ad voluptates inconcessas inclinationem habet: in iuuenta enim delectationes effrenes insequuntur iuuenes, eapropter cum anxietate ratione parent: & hoc tam continens quam incontinens nouit. In studioso est tranquillitas, omnia enim rationi consonant: proinde aliquid ipsum promptificans bonum habet, quo vitiosus ipse vacat, & hoc non est nisi magnus habitus in appetitu sensitiuo inhaerens, ipsum rationem versus trahens. Eodem modo de voluntate deducere possum. Ipsa enim est nata sensualitati condescendere, nisi virtutum flosculis ornetur ad rationem con sentaneis. Itaque par est tam in hoc quam in illo habitum studiosum collocare. Verum est tamen quod appetitus intellectiuus potest habere suum actum, latum in aliquod obiectum, in quod non potest appetitus sensitiuus habere: quia enim appetitus sensitiuus est extensus, non potest habere suum actum latum in obiectum spirituale, sed solum in sensatum. Sed de aliquo actu & habitu, appetitus sensitiui nulla est difficultas, circa cibum, potum, & illa quae sunt appetitui sensitiuo conuenientia aut disconuenientia, quia potest habere actum potest habere habitum inclinantem eum conformiter ad inclinationem suam naturalem. Sed maior est difficultas quomodo ex imperio voluntatis, appetitus sensitiuus potest habere habitum contrarium suae inclinationi: quia naturaliter prosequitur obiectum sensatum conueniens, sicut bellua. Respondetur tamen quod suscipit habitum conformiter ad appetitum intellectiuum, qui potest impellere appetitum sensitiuum & elicere actum conformem appetitui intellectiuo & rationi. Ipsumque mouet sicut sphaera superior inferiorem. Tertio de anima. Et illud exemplo patet. Imprimitur enim quaedam qualitas in membris quae hominem non animaduertentem mouet: similique modo secundm Aristotelem intelligentia orbis motrix mediante voluntatis imperio & suo vigore motum producit in orbem, quo mobile perpetua vertigine mouetur, tenendo motum localem a mobili distingui. Certe non ambigitur quin voluntas potest virtute intranea habituari: quae quidem virtus cooperatur cum voluntate ad impetum appetitus refrenandum. Vnde solum extrinsece. hoc modo appetitus sensitiuus regularetur & non intrinsece per aliquid ei inhaerens quod ipsum ad oppositum impellit, cuius nos nec oppositum dicimus, & ad illud manutenendum insudamus. Et istud est voluntatem caeteras potentias mouere. Nec ambigitur, quin potentias inferiores mouere potest, eis illarum obiecta praesen tando, a quibus per se mouentur. Hac autem via omnia in temperato erunt tranquilla, qui in morem continentis non agonisat, habitus magis appetitum sensitiuum aut aequaliter conformiter ad ratio nem prouocabit, quam erit impulsus sensualitatis in oppositum, & sic sine rebellione & murmure rationi & voluntati obsecundabit. Et verificabitur illud Geneseos. iiii. Sub te erit appetitus tuus, & tu dominaberis illius. Nec in continente id solum cum nausea, quia ad culpam nunqui necessitatur homo: sed in temperato illud fit cum harmonia: immo pecus ipsum timore verberum & mortis habituatur ne prodeat in obiectum secundum inclinationem naturalem. Testimonium affert, canis in popina alitus qui lepore viso ad lebetem perniciter cucurrit. Et ex illo patet solutio ad quartum.

24

⁋ Ad quintum dicitur quod sic. Et patet aliter. Nam qualis est proportio animae ad corpus, talis est proportio moralis philosophiae ad medicinam, quia per obiecta, nobilitatem scientiae nanciscuntur. Primo de anima. Verum moralis minus lucri & appreciationis apud vulgus quam medicus acquirit, quia vulgus corporis morbos & eius defectus, non autem animae nouit, & magis circa corporis caduca aestuat quam circa animae potissima bona ipsi incognita, sicut de theosophia & legibus contingit.

25

⁋ Ad sextam dubitationem respondetur quod felicitas speculatiua est vera felicitas, quae sine virtutibus non acquiritur: propterea de ea post virtutum determinationem loquutus est. De felicitate tamen politica quae non est vera felicitas, sed eius appellationem habens in principio vt homines ad virtutum culmina incenderet mentionem fecit.

26

⁋ Ad septimam dicitur, ponendo perisphaeriam latitudinis & profunditatis expertem, linea enim non habet vnam illarum superficierum, sed eas imaginari oportet: & hoc pacto non distinguntur nisi ratione. Item exemplorum non requiritur veritas. Superficies conuexa & concaua cuiuscunque realiter distinguntur.

27

⁋ Ad octauam dicit quidam quod si non esset anima intellectiua in embrione, sed solum vegetatiua, & postea sensitiua, & demum intellectiua, tunc indiuiduum de specie in speciem migraret, quod est falsum. Sed prorsus hoc nihil valet, sed est inconsiderate dictum. Esset quidem aliud & aliud indiuiduum specie distinctum. Tamen quadragesimo die vt physici perhibent in foetu est anima intellectiua, quae in principio, operationes animae intellectiuae non exercet, sed vegetatiuae, pro quanto in materno vtero embrio coalescit.

28

⁋ Hactenus de his quae tractantur in Ethicorum libro primo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13