Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 9
"VIrtutem igitur". Repetit quaedam dicta, inquiens dictum est virtutem moralem duorum vitio rum esse medium, vnius per excessum, alterius per defectum: idcirco virtutem esse coniectricem medii, sed tam in affectibus quam in actibus. iam super hoc diximus. Inde duas conclusiones cum quatuor documentis ponit. Prior conclusio est. Difficile est hominem esse studiosum. Probatio: quia qui libet studiosus habet tenere medium tam in actibus quam in affectibus, sed hoc tenere est difficile: igitur. Minorem similitudine probat, vt circuli medium capere non cuiustibet est, sed scientis tantum, hoc est geo metrae. Similiter irasci, pecuniam erogare, & sumptus facere cuiustibet est & facile est factu, sed cui, quantum, quando, quomodo, & gratia cuius, non amplius est cuiustibet, neque id est facile factu. Quod enim rectum est, hoc rarenter in vsu est, sed est laudabile & praeclarum. Rari quippe boni, numero vix sunt totidem quot Thebarum portae vel diuitis ostia nili.
⁋ Sequuntur tria documenta attingendi medii. Primum documentum. Volenti medium assequi summe elaborandum est magis euitare vitium quod ipsi medio magis opponitur. Perinde atque Circe vt in litera dicitur monebat inquiens Vlyssi. Extra vndam & fumum longe compelle carinam. Versus est Homericus, quo poeta perbelle comminiscitur Circen admonentem vlyssem post Troiae excidium variis nauigationibus nantem vt extra fiuctum & fumum carinam adigat. Hoc est extra Syllam & Charybdim, tradens indicia quibus ea discrimina notentur, scilicet quod ex fumo atque reciprocis fluctibus in nonnullis locis periculosis mare vndabundum vento agitatur & vicinum aera fumosum reddit, sicut nosipsi in Britannico oceano notauimus. Et cum vno contrariorum magis quam altero peccetur, vt in timore magis quam audacia, & cum medium consequi sit interdum summe difficile, in secunda nauigatione minima mala vt inquiunt sunt capienda. De duobus enim malis minus est eligendum: in malis quidem poenae non culpae, & a maiore malo est magis fugiendum. Hoc autem maxime erit per modum quem retulimus.
¶ Secundum documentum. Considerare oportet vitia ad quae natura procliuiores sumus: siquidem alii ad alia natura feruntur, & nos ad opposita retrahere, & demum remote ab his in quibus transgredi solebamus declinantes, medium inueniemus, more eorum qui flexa & obliqua ligna retorquent & rectificant. Vitia autem ad quae procliues sumus voluptate & dolore percipiemus. Nam plerumque in quibus est aliis voluptas aliis dolor adest.
¶ Tertium documentum. In vniuersis summo pere est a voluptate cauendum. Non enim incorrupti & incontaminati de illa iudicamus. Hoc est nos nondum de voluptate tentati rectam sententiam ferimus. Non enim putamus eam esse tantae difficultatis quantae est & apparet in obiecti praesentia: sicut senes Troianorum erga Helenam sese habuerunt, sic ad voluptatem nos esse affectos oportet, in omnibus illorum imitabimur vocem. Nolebant enim Helenam (quae omnes suo aspectu ad libidinem trahebat) videre. Dicere solemus de mediocriter for mosa muliere, haec non rapit videntes in sui amorem: acsi per locum a contrario sensu diceremus, ali quae sunt quarum aspectus signanter cum tempore fiunt periculose, in amorem sui trahunt. Sic autem a nobisipsis voluptatem repellentes minus peccabimus, & has praeceptiones obseruantes, medium vel maxime consequemur. Sequitur tertia pars principalis huius capitis. Id autem ipsum difficile fortas se &c. Hic ponitur secunda conclusio dicens pro omnibus his documentis est difficile attingere medi um in particulari. Probatur, Non enim est facile determinare quomodo, & quibus & pro quibus & quam to tempore irascendum sit. Nam nonnunquam eos qui deficiunt laudamus, & mites dicimus esse. Interdum ipsos infensos & excandescentes viriles dicimus. Sed animaduersione dignum est quod qui parum a recto exorbitat in alterutram partem, non carpitur: qui vero plurimum deuiat vituperatur, talis enim egressus non latet, attamen non est facile sermone consequi quousque & quantum a recto egressus vitu perandus est, nec aliud quicquam sensibilium prompte determinari potest. Nam talia in singularibus collocata sunt, quorum iudicium est in sensu. Nihil igitur mirum videatur, si difficile est esse studiosum. Illud duntaxat clarum est, quod medius habitus in cunctis laudatur, & quod declinare oportet nunc ad ex cessum nunc ad defectionem. Sic enim facillime medium adipiscemur.
⁋ Circa literam dubitatur. Primo an est bonum documentum, irretitum in vno vitio aliud intrare. vt demum in medium redeat. Videtur Aristoteles hoc velle per flexum lignum vel ensem, qui in opr positam partem flectitur vt tandem in medium redeat.
¶ Secundo an quilibet quamtumcunque paruus ingressus in extrema sit vitium. videtur Aristoteles dicere quod non, inquiens, qui parum a recto deuiat non carpitur. In oppositum argumentor. Is est extra rationem medii: ergo in extremis, & per con sequens in vitio.
¶ Tertio an possum aperire viam minoris peccati viro quem video in maius peccatum lapsurum quatenus eum a maiori peccato retraham. Respondetur ad primum negatiue. Aristoteles enim intelligit vt vno genere vitii coinquinatus, in extremum medii aliud extremum versus pergat, & sic sensim ad medium venire potest. Vt prodigus ad partem liberalitatis illiberalitati vicinam primo pergat, postea circa totam latitudinem liberalitatis insudabit. Liberalitas enim sicut & quae libet alia virtus non consistit in impertibili, sed quandam latitudinem sibi vendicat. Maior autem vni quam alteri latitudo medii temperantiae est. Minor siquidem debili quam robusto: & minor infirmo quam sano. Qui ab altero extremorum etiam peiori in minus malum prosilit inconsulto agit cum medium in manu habeat secundum illud Flacci in arte. In vitium ducit culpae fuga, si caret arte. Et in sermo. Non ego auarum Cum veto te fieri vappam iubeo ac nebulonem. Dum vitant stulti vitia in contraria cur runt.
¶ Ad secundum dicitur quod quilibet egressus extra latitudinem medii est peccatum & actus malus, sane opposito dato non esset latitudinis medii egressus. Cui quadrat Flaccus inquiens in sermonibus. Est modus in rebus, sunt certi denique fines. Quos vltra citraque nequit consistere rectum. Sed qui parum medii cancellos transgreditur is non carpitur, quia error est permodicus & non a quouis percipitur: Quando vero excessus est magnus, tunc non latet, sed vbi est praecisus limes non est facile cognitu, quemadmodum in aliqua intercapedine panem triticeum sacerdos consecrare potest & in aliqua ob grande interuallum nequit. Sed vbi sit adaequatum confinium, fortasse plerosque etiam sapientes fugit. Caeterum si tota latitudo medii quae deo est nota nonnihil extremorum ex ignoratione inuincibili includat, iam illud totum est operanti medium. Ego enim si ex praeteritis me posse tantum manducare & bibere probabiliter reor, & tamen ex tali comestione in morbum labor non feci intemperam tiae actum, sed temperantiae cum hac circunstantia notitiae qua comestionis tempore fungebar, vbi alius mihi omnino parilis, hoc dempto quod praecise limitem inter excessum & defectum nouit, ille intem peranter mecum tantundem manducabit potabitque non autem ego.
¶ Ad tertiam dubitationem ne gatiue respondetur. Nam consulere alicui perperam agere, malum est: veteri enim prouerbio dicitur, Malum consilium consultori pessimum est. Attamen possum sine peccato dare ei pecuniam in bursa aut in capsa inclusam vt me incolumem abire sinat, hoc enim est mihi licitum: ei tamen illicitum recipere, & haec extorta datio illi non praestat rei datae completum dominium, quare acceptum refundere astringitur.
¶ Pro affirmatiua responsione discepto sic. Possum consulere Socrati meam pecuniam quam habeo in antro conseruatam capere quatenus meum iugulum non abscindat quod scindere iam euidenter deliberat, obice non praestito: & tamen ipse peccat meam pecuniam sic capiendo cum eam non mea pura sponte erogen. Itidem do pecuniam Socrati ne Platonem occidat, aut vt Ciceronem simoniace ad dignitatem eligat: igitur horum telorum solutiones in fine primi sententiarum quaere.
¶ Dubitatur quarto vn est quod aliqui sunt propensiores ad vnum vitium quam ad aliud. Respondetur quod aut mores ac influentiae celestes ad hominium habitudines non parum momenti habent: natus enim in tali horoscopo est audax, ac in alio natus more leporis timidus propriam vmbram metuens, & nocturnas laruas in tenebris excogitans. Nonne vides ad oculum quod in tali vel tali aere nasci ad hunc affectum vel illum inclinat? A via solis remoti sunt aiosi & bellipotentes plerumque: apricis in locis editi astuti. Poeni erant astuti atque versipelles. Concauis oculis nati inuidi feruntur. Verumtamem vir circumspectus inclinationem corporis malam minime insequitur, rationem enim audit atque illi innititur. Nam sapiens dumabitur astris, inquit Ptolemaeus Alexandrinus gentilicio errore imbutus. Hoc experientia hausit. ldem innuit philosophus in Ethicis & vbique, & diuina eloquia. Sub te erit appetitus tuus & tu dominaberis illius. Stultior inclinationem citra reluctamen insequitur vel ex malis actibus se ad malum promptificat, quia ex malis actibus ingratissimae filiae oriuntur, scilicet habitus. Exempli gratia Adrianus Imperator Traiani Caesaris laudem adeo aegrae tulit, vt Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, ab illo acquisitas Alcmeon. Parthis concesserit. Pontem supra Danubium ab illo extructum diruerit. Asinius Pollio adeo infensus fuit Ciceroni vt eius laudes audire nequiret. Cum enim Sextilius poeta inciperet canere in mensa. Deflendus Cicero patriaeque silentia linguae: cunctis spectantibus adeo est commotus, vt silentium vati imperaret. Aliqui sunt in choleram pronissimi. Aliqui constantes atque patientes in diffortuniis vt lob, Socrates, Licurgus, Aristides. Et Stephanus aliique martyres ecclesiae. Breui in omnibus his, ratio & voluntas imperium tenent: quacunque calamitate opprimaris cladem in bonam partem accipe, patientiam per voluntatis imperium conserua: & omnia leuentur. Propterea de inclinatione siderum parum est curandum.
On this page