Table of Contents
Commentarius in libros Ethicorum Aristotelis
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
"CVm autem tres sint dispositiones". In hoc capite ponit philosophus expositionem extremorum & medii ad extrema. Et tres conclusiones ponit: quarum Prima est. Et medium extremis & Cextrema inter se aliquo modo aduersantur: sunt enim, vt dictum est, tres dispositiones, hoc est qualitates ad bonum & malum disponentes, quarum duae vitia sunt, vnum in excessu, & alterum in defectione, & tertia virtus, quae & mediocritas quaedam est: sed media dispositio extremis contraria est: nam aequale quando confertur ad minus, maius esse videtur.
¶ Nota quod virtus bifariam consideratur, vt superius diximus: vno modo vt est quaedam mediocritas: alio modo vt est quoddam bonum: quomodo ex vna parte extremis simul sumptis tamquam pesti ac malo. Vt autem est mediocritas duobus extremis opponitur, quorum vnum est ex vna parte vt excessus, alterum ex altera parte, vt defectus. Et sic medium quandam relationem subit & comparatum ad maius, minus apparet: sic medii habitus respectu defectionum exuperant in habitudine excessuum, deficiunt tam in affectibus quam in operationibus. Exenplariter illud propalor fortis: cum ad timidum confertur audax, cum ad audacem formidolosus esse videtur. Item temperans respectu insensatitemperans: respectu autem intemperati insensatus putatur. Et si liberalis ad illiberalem & auarum conferatur prodigus apparebit: si vero ad prodigum illiberalis: & ita in similibus. At extrema illa vt audax, timidus, intemperans, insensibilis, palam inter se contrariantur. Igitur & medii illi habitus extremis contrariantur. Reiicit enim a se vnum extremorum ipsum medium, alterum extremum versus potius in alterum extremum & contra: & hoc non est nisi quia medium vtrique extremo aduersatur: hinc audax fortem, timidum: & timidus fortem, audacem appellat, & ita in reliquis. Medium propterea extremis & extrema inter se quodammodo opponuntur.
¶ Sequitur secunda conclusio quae dicit. Haec cum hoc pacto inter sese opponantur, maior est extremorum contrarietas inter se quam ad medium. Hanc conclusionem bifariam probat, primo sic. Illa contraria quae magis distant magis aduersantur: quemadmodum magnum & paruum magis inter se distantquam ab aequali, hoc est a medio rei inter illa. Secundo sic. Illa inter quae nulla est similitudo magis contrariantur, quam illa, inter quae est aliqua similitudo: sed medii ad extrema est aliqua similitudo, nam liberalitas aliquam affinitatem cum illiberalitate, aliquam cum prodigalitate habet: magis igitur inter se extrema distant. Nam diffiniantur contraria per plurimum distare: siquidem contraria sunt, quae sub eodem genere posita maxime a seinuicem distant: & eidem subiecto vicissim assunt a quo mutuo sese reiiciunt. Ex postpraedicamentis. Extrema igitur quae maxime distant maxime inter se sunt contraria. Ipsorum igitur maior est oppositio quam extremorum ad medium.
¶ Sequitur tertia conclusio. At vero medio in aliquibus excessus, in aliquibus defectus magis est ipsi medio oppositus, vnde timiditas magis fortitudini quam audacia contrariatur: & intemperantia magis temperantiae quam insensibilitas opponitur. Et istud ob duo contingit. primum ex parte rei, secundum ex nostra parte sumitur. Ex parte autem rei, nam quando vnum extremorum medio est similius & propinquius, tunc non ipsum sed eius oppositum est ipsi medio magis oppositum: vt quia audacia similior est sortitudini: timiditas autem quae est defectus dissimilior & remotior, propterea timiditas magis fortitudini opponitur. Secunda causa ex parte nostra est haec, extrema illa magis contraria videntur ad quae natura propensi & inclinati sumus: vt nos ad voluptatem proniores sumus quam ad voluptatum abstinentias: proinde intemperantia est magis contraria temperantiae quam insensibilitas: quia ab illo ad quod sumus naturaliter inclinati, cum maiori difficultate recedimus tendendo ad medium: & facilius a medio ad illud recedimus. Haec igitur magis contraria dicimus, inquit, ad quae magis sit accretio, hoc est augmentum, & ipsa hominis inclinatio. Modestiam in litera pro insensibilitate ponit.
⁋ Dvbitatur Primo, an extrema plus opponantur sibi mutuo quam ipsi virtuti. Et probatur quod non. virtus enim non opponitur vitio: ergo dubitatio falsum supponit. Antecedens patet. Non opponitur relatiue nec contradictorie, vt notum est: nec videtur quod ipsa priuatiue, aut contrarie opponantur cum non maxime distent: igitur. Secundo vitium vitio contrariatur: ergo non contrariatur virtuti: tenet consequentia, quia tantum vnum vni est contrarium. primo caeli. Tertio genere differentia maxime a seinuicem distant: sed extrema vitia sunt in eodem genere: virtus & vitium sunt in diuersis generibus. In oppositum est Aristoteles.
¶ Ad primum dicitur, quod virtus non est vitii virtus: ergo non opponuntur relatiue nec alter terminorum in priuatiuis: & non opponuntur contradictorie: relinquitur igitur quod contrarie opponuntur: non enim sunt plures species oppositionis incomplexe, ex postpraedicamentis. Quomodo voco hic incomplexionem ex artibus liquere reor. Et licet virtus maxime a vitio non distet: non tamen sequitur quin contrarientur: solum sequitur non contrariantur contrarietate propriissime sumpta. Album enim & puniceum contrariantur, sicut candidum & pullum in eodem genere contrarietatis.
¶ Ad secundum nego consequentiam. Probatio verum habet de contrarietate propriissime dicta & de contrarietate rerum.
¶ Ad tertium dicitur, quod aliquam affinitatem extrema habent quam medium non habet cum aliquo extremo, quia continentur sub eodem genere vitii: sed quantum ad bonum & malum virtus & vitium plus contrariantur: vnum enim sub genere boni, alterum sub genere mali includitur. Et quia est difficile attingere medium: forte facilior est transitus de extremo in extremnm quam de extremo in medium: tamen de extremo in medium rei prius quam in extremum transitur: quinto physicorum: sed de medio ratione dico id non oportere: sed aliam conuenientiam virtus habet cum extremo, sicut Aristoteles in litera dicit, vt sesquipedale plus cum bipedali & pedali conuenit quam bipedale cum pedali. De conuenientia secundum substantiam hinc & illinc nunc est maior, nunc vero minor. Duo actus eiusdem speciei, immo idem actus numero sensim sub virtute & vitio implicatur: vt volo dare decem minas huic, & volo dare decem minas huic: vnus actus potest esse liberalitas, alter vero pecuniae profusio, & prodigalitas.
On this page