Text List

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 9

1

Quoniam autem et magnum et parvum attributum est omnium cause, et idem et alterum, et simile et dissimile, et status et motus, age, et horum insignium quibus Deus nominatur, quecunque nobis sunt manifesta, contemplemur. Igitur magnus quidem Deus eloquiis laudatus est et in magnitudine et in aura subtili divinam manifestatione parvitatem. Et idem quando dicunt eloquia. Tu autem idem ipse es. Et alter quando sicut multe figure et multe forme ab eisdem eloquiis conponitur et similis sicut similium et similitudinis substantificator. Et dissimilis omnibus sicut quod non sit ipsi simile. Et stans et inmobilis et sedens in secula et motus icut ambulans ad omnia. Et quecunque alie istis equipollentes Dei nominationes ab eloquiis laudantur.

2

Igitur magnus quidem Deus nominatur secundum magnitudinem ipsius que se ipsam tradidit omnibus eternaliter magnis et extra omnem magnitudinem est superfusa et superextenta omnem locum continens, omnem numerum supergrediens, omnem infinitatem transiens. Et secundum superplenum ipsius et magnificum et fontana ipsius dona in quantum ipsa ab omnibus participata secundum infiniti doni effusionem non minorata omnino sunt. Et eandem habent superplenitudinem et non minorantur participationibus set et magis supermanant. Magnitudo huius infinita est et sine quantitate et sine numero. Et hoc est excessus secundum absolutam et superextentam infinite accepte magnitudinis effusionem.

3

Parvum autem, idest subtile in ipso dicitur, quod omne pondus et distantiam excedit et quod per omnia sine prohibitione vadit, et omnium causa est parvum. Nunquam enim invenies parviformam non participatam. Ita igitur in Deo parvum est accipiendum sicut ad omnia et per omnia sine impedimento vadens et operans et parte pertingens, usque ad divisionem anime et corporis, conpagum quoque et medullarum et intentionum cordis, magis autem existentium universorum. Non enim est creatura occulta in conspectu eius. Hoc parvum sine quantitate et sine numero, non valens teneri, sine termino, sine diffinitione, conprehensivum omnium, ipsum autem inconprehensibile.

4

Idem autem est supersubstantialiter eternum inconversibile in se ipso manens semper secundum eadem et eodem modo habens, omnibus eodem presens, et ipsum secundum se ipsum in se ipso firme et incontaminate in optimis finibus habundantis idemptitatis collocatur, instransmutabile, in oppositum cadere non valens, forte, invariabile, mundum, inmateriale, simplicissimum, non indigens, non augmentabile, non minorabile, ingenitum, non sicut nondum genitum, aut inperfectum, aut sicut ad hoc, aut sicut non factum, nec sicut nunquam nullo modo existens, set sicut esse ingenitum, et absolute ingenitum, et semper existens, et semper per se perfectum existens et idem existens secundum se ipsum et a se ipso uniformiter et idemptitatis forma determinatum. Et idem ex eodem omnibus ad participandum convenientibus supersplendens. Et alia aliis coordinatis habentia et causa ydemptitatis in se ipso. Et contraria eodem modo prehabens secundum unam et singularem totius ydemptitatis excedentem causam.

5

Alterum autem, quoniam omnibus proxime Deus adest, et omnia in omnibus et propter omnium fit salvationem, manens in se ipso et propria ydemptitate et inegressibiliter secundum operationem unam et inpausibilem stans et se ipsum donans indeclinabili virtute ad deificationem conversorum et alteritatem variarum figurarum Dei secundum multiformes visiones altera quedam preter hec que apparent apparentibus significare putandum est. Sicut enim si animam ipsam sermo formaret corporaliter et partes corporales simplici circunponeret aliter intelligeremus in ipsa partes circunpositas simplicitati secundum proprietatem anime. Et caput quidem mentem, collum autem oppinionem sicut in medio rationis et irrationabilitatis, pectus autem furorem, ventrem autem concupis- centiam, crura autem et pedes naturam diceremus, partium autem nominibus signis potentiarum utentes. Multo magis alteritatem formarum et figurarum in eo quidem super omnia sanctis et Deo convenientibus et misticis reserationibus purgari convenit.

6

Et si vis triplices corporum figuras inpalpabili et infigurabili Deo circunponere, latitudo quidem divina est dicenda superlatus Dei ad omnia processus. Longitudo autem virtus super tota extenta. Profunditas autem omnibus existentibus inconprehensibile occultum et ignorantia. Set ne lateamus nosmet ipsos ex reseratione figurarum et formarum alteritatis, incorporales Dei nominationes hiis que sunt per signa sensibilia conmiscentes, propter quod de istis quidem in Simbolica Theologia. Nunc autem ipsam divinam alteritatem non variationem quandam superinconversibilis ydemptitatis suspicemus se- cundum unitivam ipsius multiplicem formationem et uniformes multe fecunditatis ad omnia processiones.

7

Similem autem Deum si dicat aliquis quidem ut eundem sicut totum per totum sibi ipsi singulariter et indivisibiliter existentem similem, non est improbanda nobis similis Dei nominatio. Theologi autem existentem super omnia Deum secundum quod ipse est, nulli dicunt esse similem. Ipsum autem similitudinem divinam dare hiis que ad ipsum existentem super omnem et diffinitionem et rationem convertuntur secundum virtutem inmitatione. Et est divine similitudinis virtus que venientia omnia ad causam convertit. Ista igitur convenit dicere similia Deo et ea secundum divinam ymaginem et assimilationem. Neque enim ipsis Deum esse similem, quoniam nec homo proprie ymagini est similis. Etenim in coordinatis quidem possibile est et similia ipsa sibi invicem esse et convertere alterutram similitudinem et esse ambo sibi invicem similia secundum precedentem similis speciem. In causa autem et causatis non recipiemus conversionem. Non enim solis istis aut istis esse similem datum est. Omnibus autem similitudine participantibus Deus fit causa, quod sint similia. Set et ipsius substantificator similitudinis. Et quod est in omnibus simile, vestigio quodam divine similitudinis est simile, et unitionem ipsarum conplet. Et quid oportet de isto dicere? Ipsa enim Theologia dissimilem ipsum esse predicat et omnibus non ordinatum sicut ab omnibus alterum. Et hoc quidem est inopinabilius quod nec omne aliquid simile ipse dicit. Et quidem non est contrarius sermo assimilandi ad ipsum. Etenim eadem, et similia sunt Deo et dissimilia. Hec quidem secundum contingentem non inmitabilis inmitationem; hec autem secundum hoc quod causata minus habent causa et mensuris infinitis et inconparabilibus deficientia.

8

Quid autem et de divina statione aut sessione dicimus? quid autem aliud quidem preter hoc quod manet in se ipso ipse Deus et inmobili idemptitate singulariter est fixus et supercollocatus et quod secundum eadem et circa idem et eodem modo operatur? Et secundum hoc quod ipse intransmutabilis est ex se ipso omnino et non potest ipse in contrarium moveri et totaliter est inmobilis et hoc supersubstantialiter. Ipse enim est omnium stationis et sedis causa qui est super omnem sedem et stationem et in ipso cuncta consistunt ex propriorum bonorum statione incommota custodia.

9

Quid autem et quando rursus theologi et ad omnia procedentem et motum dicunt inmobilem? Num, ut decet Deum, et hoc est intelligendum. Moveri autem ipsum religiose extimandum est non secundum portationem aut mutationem aut alterationem aut modalem aut localem motum, non in directum, nec circularem, non ex ambobus, non intelligibilem, non animalem, non naturalem, set ex eo quod ad substantiam agat Deus et contineat omnia et totaliter omnia provideat et eo quod adsit omnibus omnium circumitu inmensurabili et ad existentia omnia provisivis processibus et operationibus.

10

Set et motus Dei inmobilis, ut decet Deum, laudari sermone permittitur. Et rectum quidem intelligere convenit indeclinabilem et inflexibilem processum operationum et ex ipso totorum generationem. Obliquum autem stabilem processum et generativum statum. Secundum circulum autem idemptitatem et media et extrema circumdantia et circumdata continere et conversionem ad ipsum eorum que ab ipso proceesserunt Si autem aliquis in eloquiis Dei nominationem, eiusdem autem iustitie, in equali sumat, dicendum est equalem esse Deum, nec solum sicut simplicem et indeclinabilem set et sicut ad omnia et per omnia equaliter procedentem et sicut ipsius per se equalitatis substantificatorem, secundum quam equaliter operatur per omnia similem illorum invicem ambulationem et suscipientium equalem participationem secundum singulorum opportunitatem et equalem secundum dignitatem ad omnia distributam donationem et secundum quod omnem preaccepit equalitatem intelligibilem, intellectualem, rationalem, sensibilem, substantialem, naturalem, voluntariam segregate et unitive in se ipso secundum virtutem omnis equalitatis effectivam super omnia existentem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9