Table of Contents
Capitulum 10
Vide autem verbo multorum nominum Deum, sicut omnipotentem, et sicut veterem dierum laudare. Hoc enim dicitur quidem propter hoc quod omnium ipse est omnipotens sessio, et continens, et circumiens tota, et collocans, et fundans, et circumstringens, et firmum in se ipsa esse omne perficiens, et ex se ipsa tota, quemadmodum ex radice omnitenente, producens, et ad se ipsam omnia, quemadmodum ad plantationem omnipotentem, convertens et constituens ipsa sicut omnium sessio omnitenens, contenta omnia secundum unam excedentem omnia continentiam firmans. Et non dimittens ipsa decidentia a se ipsa, sicut ex essentia perfecta mota destrui. Dicitur autem omnitenens. Thearchia, sicut et omnia tenens et inmixte gubernatis principans. Et sicut omnibus desiderabilis et interminabilis existens et supermittens omnibus voluntarias leges et ducoes partus divini et omnipotentis et indissolubilis amoris ipsius bonitatis.
Dierum autem antiquus Deus laudatur propter hoc quod omnium ipse est et evum et tempus et ante dies et ante evum et tempora. Et quidem et tempus et diem et quartam partem anni et evum, ut decet Deum, ipsum dicere convenit, sicut existentem secundum omnem motum intransmutabilem et inmobilem, et in hoc quod semper movetur manentem in ipso et sicut evi et temporis et dierum causam. Propter quod et sanctis misticarum visionum Dei apparitionibus et et canus et novus conponitur. Seniore autem significante antiquum et a principio existentem. Iuniore autem sine senectute aut ambobus docentibus ipsum a principio usque ad finem omnia procedere, aut sicut divinus noster sanctitatis perfector dicit divinam principalitatem utroque monstrante, seniore quidem primum in tempore, iuniore autem secundum numerum princippalius habente. Quoniam unitas et ea que sunt circa unitatem, sunt principaliora numeris qui multum processerunt. Oportet autem, sicut arbitror, et temporis et evi naturam ex eloquiis videre. Etenim non omnino et absolute ingenita et vere eterna, ubique dicit eterna set incorruptibilia et inmortalia et invariabilia et existentia eodem modo. Sicut quando dicit: Elevamini porte eternales, et similia.
Multotiens autem et antiquissima evi nominatione figurantur et tota rursus temporis appositio. Secundum nos est quoniam evum appellatur secundum quod et proprietas eius est antiquum et invariabile et totum secundum totum metiri. Tempus autem vocant aliquando in generatione et corruptione et variatione. Et aliquando aliter se habet. Propter quod et nos secundum tempus hic terminatos, evo participaturos theologia dicit, quando incorruptibile et semper eodem modo habens evum consequimur. Est autem quando in eloquiis et temporale evum glorificant et eternum tempus, quamvis scimus ipsis magis et magis proprie existentia evo et ea que sunt in generatione, tempore et dicta et monstrata. Oportet igitur non simpliciter coeterna Deo qui est ante eternum arbitrari eterna dicta. Sequentes autem venerandissima eloquia inconversibiliter eterna quidem et sine tempore secundum cognitos sibi subaudire modos, media autem existentium et factorum quecunque secundum aliquid quidem evo, secundum aliquid autem tempore participant. Deum autem et sicut evum et sicut tempus laudare convenit, sicut temporis omnis et evi causam. Et antiquum dierum sicut ante tempus et super tempus et varietatem, quatuor partes anni et tempora. Et rursus ante secula existente in quantum ante evum est et super evum et regnum ipsius regnum omnium seculorum. Amen.
On this page