Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Mystica Theologia

Prologus

Capitulum 1

Capitulum 2

Capitulum 3

Capitulum 4

Capitulum 5

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 4

1

Dicimus igitur quod omnium causa et super omnia existens neque substantia est neque vita neque ratio neque mens neque corpus est neque figura neque forma; neque qualitatem neque quantitatem aut pondus habet; neque in loco est; neque videtur; neque tactum sensibilem habet; neque sentitur; neque sensibile est; neque inordinationem habet et terminationem a passionibus materialibus perturbatam, neque impotens est, sensibilibus subiecta casibus; neque indigentia est luminis; neque variationem, aut corruptionem, aut divisionem, aut passibilitatem, aut fluxum, aut aliud aliquid sensibilium, neque habet, neque est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4