Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Igitur in Theologicis quidem Ypotiposibus maxime propria affirmative theologie laudavimus quomodo divina et bona natura singularis dicitur, quomodo trina, que secundum ipsam dicta paternitas et filiatio, quid vult monstrare spiritus theologia, quomodo ex inmateriali et simplici bono in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina et a mansione in ipso, et in se ipsis, et in se invicem coeterna pullulatione permanserunt inegressibilia, quomodo supersubstantialis Ihesus humane nature veritatibus substantia factus est. Et quecunque alia ab eloquiis expressa in Theologicis Ypotiposibus laudantur. — In libro autem De divinis Nominibus, quomodo bonus nominatur, quomodo existens, quomodo vita et sapientia et virtus et quecunque alia intelligibilis sunt Dei nominationis. — In Simbolica autem Theologia que sunt a sensibilibus ad divina Dei nominationes; que sunt divine forme; que divine figure; et partes; et instrumenta. Que divina loca; et qui ornatus. Qui furores. Que tristitie et insanie. Que ebrietates et crapule et iuramenta. Et que maledictiones. Qui sompni et que evigilationes, et quecunque alie sancte conposite formationes sunt simbolice deiformationis.

Et te arbitror conspexisse, quomodo plurium sermonum sunt ultima quam prima. Etenim oportebat Theologicas Ypotiposes et Divinorum Nominum reserationem pauciorum sermonum esse quam Simbolicam Theologiam. Quoniam quantum ad superius respicimus, tantum sermones conspectibus intelligibilium contrahuntur. Quemadmodum et nunc ad caliginem que est super mentem introeuntes, non sermonum brevitatem set irrationabilitatem perfectam et inprudentiam inveniemus. Et ibi quidem a superioribus ad extrema descendens sermo secundum quantitatem descensus ad proportionalem dilatabatur multitudinem. Nunc ab inferioribus ad supremum ascendens secundum mensuram ascensionis contrahitur. Et post omnem ascensionem totus sine voce erit, et totus unietur ineffabili. Dicis autem, quare totaliter a primo ponentes divinas positiones, ab ultimis inchoamus divinam ablationem. Quoniam hoc est super omnem positionem ponentes a magis ipsi cognato superpositivam affirmationem ponere oportebat. Illud est quod est super omnem ablationem auferentes, a magis distantibus ab ipso auferre. An non magis vita et bonitas, quam aer et lapis. Et magis non est crapula et non insania quam non dicitur nec intelligitur ?

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3