Pars 2
Caput 1
De compositione instrumenti, quo scitur azimuth solis et lunae et cuiuslibet stellae in horizonte.
Visis operibus naturalibus magnetis manifestis accedamus ad ingenia quae ex cognitione operationis naturalis ipsius dependent
Sumatur magnes rotundus et inveniantur poli ut dictum est et elimetur inter duos polos in duabus partibus ut sit lapis sicut sphaera compressa inter polos ut minorem locum optineat Hic quidem lapis sic praeparatus inter duas capsulas in modum speculi recludatur in medio et capsula ad invincem sic iungatur quod ulterius non aperiatur et ut aqua non ingrediatur praeparentur capsulae cum cola ad hoc apta Et sint capsulae ex ligno levi Quo facto pone capsulas sic aptatas in vase magno pleno aqua in quo sint duae partes mundi scilicet meridionalis et 7trionalis inventae et signatae et designentur per filium extensum a parte 7li vasis usque ad partem meridionalem dimitte ergo capsulas fluctuare et sit super eas lignum gracile in modum diametri move ergo lignum illud super capsulas donec lineae meridionali prius inventae et per filum designatae sit aequidistans ac eadem cum ipsa quo facto secundum situm ipsius ligni sic situati signa lineam in capsulis et erit perpetuo linea meridionalis dividatur et erit linea orientis et occidentis et sic habebis 4 4as in capsulis actualiter signatas 4 mundi partes designantes quarum quaelibet in partes 90a dividatur ut sint in universo 360 in tota circumferentia capsularum et inscribe partes in ea sicud in dorso astrolabii consueverunt inscribi et insuper regula tenuis et levis supra capsulas sic inscriptas ad modum regulae in dorso astrolabii Loco tamen pinnularum erigantur orthogonaliter duo stili supra capita regulae
Si ergo habere volueris asimuth solis de die pone capsulas in aqua et dimitte eas moveri donec in suo situ quiescant ibique eas tene firmiter cum manu una et cum reliqua move regulam donec umbra stili cadat secundum longitudinem ipsius et tunc caput regulae ex parte solis ostendet azimuth solis si fuerit ventus cooperiantur capsulae cum aliquo vase donec suum situm habeant De nocte vero idem facies ad lunam et stellas per visum moveas enim regulam donec summitates stilorum et luna vel stella sint in eadem linea summitas enim regulae ostendet asimuth ipsius sicud prius Cognosces autem per azimuth horas et ascensiones et cuncta quae oportet secundum doctrinam astrolabii complete huius autem instrumenti formam praesens figura demonstrat
Caput 2
In hoc autem capitulo dicamus tibi modum compositionis alterius instrumenti melioris et certioris effectus fiat vas ligneum vel aeneum vel cuiuscumque volueris materiae solidae et sit ad modum pixidum corna pera?m parum profundum et sit competenter amplum et aptetur super illud cooperculum de materia transparenti sicud est vitrum vel cristallus Et si totum etiam vas fuerit materiae transparentis melius erit disponatur ergo in medio ipsius vasis axis gracilis de aere vel argento applicans extremitates suas duabus partes pixidis videlicet superius et inferius Sintque foramina duo in medio axis orthogonaliter se respicientia transeat unus stilus ferreus ad modum acus per alterum illorum foraminum et etiam per alium transeat alius stilus argenteus vel aeneus intersecans ferreum orthogonaliter Cooperculum vero dividatur in 4as primo et quaelibet quartarum in partes 90 ut docebatur in alio instrumento et signetur 7trio et meridies et oriens et occidens in eodem et addatur ei regula de materia transparenti cum stilis in summitatibus erectis tunc approximabis aliquam partem magnetis sive 7lem sive meridionalem cristallo donec acus ad ipsum moveatur et ab ipso virtutem recipiat Hoc facto pixidem volve donec una summitas acus steterit in directo 7trionis in instrumento Ex parte 7li caeli Quo peracto volve regulam ad solem de die et ad stellas de nocte modo supradicto
per hoc instrumentum diriges gressus tuos ad civitates et insulas et loca mundi quaecumque et ubicumque fueris in terra vel in mari dummodo longitudines et latitudines sint tibi notae Qualiter autem ferrum stet in aere per virtutem huius lapidis in libro de operibus speculorum narrabimus Et haec est instrumenti iam dicti descriptio
Caput 3
De artificio compositionis rotae perpetui motusIn hoc capitulo tibi revelabo modum componendi rotam continue mobilem mirabili ingenio in cuius inventione multos vidi vagos ac labore multiplici fatigatos Non enim advertebant per virtutem seu potentiam huius lapidis ad huiusmodi magisterium posse deveniri
Ad huius rotae constructionem componas capsulam argenteam ad modum capsulae speculi concavam subtili artificio extrinsecus laboratam cum sculpturis et perforaturis pulchritudinis mixtae causa allevationis ponderis Quanto enim levius erit tanto velocius movebitur Ita tamen perforabis quod oculus ignari infra capsulas non percipiat quod ibi subtiliter inseretur Interius sint claviculi vel denticuli ferrei unius ponderis limbo affixi declives propinqui ita ut distet unus non plus quam unius fabae vel ciceris erit spissitudo Sit autem rotula dicta in pondere suarum partium uniformis et tunc axem affigas per medium supra quam volvatur rotula axe omnino immobili existente Cui videlicet axi stilus addatur argenteus affixus eidem inter duas capsulas collocatus in cuius summitate magnes situetur in hunc modum praeparatus
rotundetur et inveniantur poli ut dictum est postea in modum ovi figuretur polis intactis et in duabus partibus intermediis oppositis aliquantulum elimetur ut sit compressus ad hoc quod minorem locum occupet ne parietes capsule in motu rotulae tangant Quo sic dispositio super stilum collocetur ut lapis in annulo Sit que polus 7is versus denticulos rotulae aliquantulum inclinatus ut virtus ipsius non diametraliter sed cum quadam inclinatione in ferreos denticulos influat ut cum quilibet denticulus ad polum 7lem venerit et modicum ex impetu rotulae illum transierit ad partem meridionalem accedat quae eam potius fugabit quam attrahet ut patet per regulam superius dictam sitque erit denticulus quilibet in tactu perpetuo fugaque perpetua
Et ut velocius rotula suum exerceat officium infra capsulas reclude calculum parvum rotundum aenum vel argenteum tantae quantitatis quod inter duos quoslibet denticolos capiatur ita quod cum rota elevabitur cadat denticulus in partem oppositam sive calculus Quare cum motus rotae in unam sit pereptuus etiam et casus calculi erit in partem oppositam receptus inter quoslibet duos denticulos perpetue qui sua ponderositate petens centrum terrae facit iuvamentum denticulos quae non sinet in directo lapidis quiescere Sint autem loca inter denticulos convenienter incurvata ut apte capiant calculum in parte sui casus ut praesens demonstrat descriptio Explicit sequitur fi?a