Text List

Quaestio 97

Quaestio 97

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

In articulis primo et secundo non occurrit aliud scribendum quam quod optime notentur causae mutationis legum, ut et quando oportet, mutentur; et quando non oportet, resistentia fiat mutationi. Necessitas vel utilitas pensanda est non ad praesens tantum. tempus, sed perpetuum, seu diuturnum, pro quo lex fit.

Articulus 3

Commentaria Cardinalis Caietani

IN articulo tertio, in responsione ad secundum, adverte quod, licet Auctor satisfaciat argumento, dum manifestat non oportere ab actu illicito inchoare consuetudinem derogantem legi; si tamen ab illicitis tunc actibus inchoasset, ex quo convaluit, et iam consuetudinis vim habet, legi scriptae derogat. Non oportet namque posteros sollicitos esse an licite vel illicite introducta sit consuetudo, quam sine dubio licite inveniunt observari, relicta lege scripta.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

In titulo articuli quarti adverte quod non de principe specialiter, sed de rectore multitudinis, sive princeps sit sive non, quaestio. est.

In corpore articuli eiusdem adverte duo. Primo, quid subiacet dispensationi rectoris. Exprimitur namque in littera quod hoc est defectus legis in persona vel casu. Quando enim nón est, nec apparet, nec dubitatur defectus legis, nulla est ratio licentiam. tribuendi quod non servetur legis praeceptum: ac per hoc, nulla est ratio dispensandi. Quando autem apparet quod lex in hoc casu impediret maius bonum, vel cederet in malum, et huiusmodi; tunc deficere dicitur lex in casu illo. Unde pro sola voluntate non fit dispensatio, sed dissipatio.

II. Secundo, quis rector in qua lege possit dispensare. In littera enim nihil aliud exprimitur nisi quod rector multitudinis abet potestatem dispensandi in lege humana quae suae auctoritati innititur. Et in responsione ad tertium, in lege humana publica non potest dispensare nisi ille a. quo lex. auctoritatem habet, vel is cui ipse commiserit, Videtur autem. mihi quod, seclusa consuetudine, quae auctoritatem dispensandi inferioribus rectoribus committit et adimit; ex hoc ipso quod aliquis constitutus est rector multitudinis, commissa quoque est sibi auctoritas dispensandi in lege superioris quoad tria: scilicet quoad levia, quoad frequentia, quoad propria.

Leve autem est quodcumque, ceteris paribus, non praecepto proprie dicto, sed simplici statuto positum est. Non enim est rationi consonum ut ad principem pro dispensatione in levi recurrendum sit.

Frequenter quoque occurrentibus, grave nimis esset ad. principem, saepe valde remotum loco vel commoditate, recurrere, ubi lex ipsa vindicanda tandem esset, non servanda. Ut patet in lege ieiunii ecclesiastici, quod crebro solvendum accidit ex rationabili, secundum existimationem saltem, causa; nec est rationi consonum ut semidebilis, aut volens quis equitare aut pedes ire sine necessitate cogente, et putans se non posse servare ieiunium, debeat ad Papam recurrere; sed sat videtur quod arbitrio episcopi in. aliud. pium opus commutetur, salvo legis fine.

Aequum etiam est ut ea quae sunt ita propria alicui multitudini quod non redundant in communitatem totius regni, vel reipublicae christianae, illius multitudinis rectori, qui notitiam specialem eius habet, moderanda relicta sint: nisi forte adeo notabilis casus sit ut merito superior consulendus occurrat. Unde si lex superioris de civitate sit, cum. esse civem munus sit ita proprium huic civitati quod nihil ad alias spectet, potest rector dispensare in lege illa. Secus autem est de communibus, quae scilicet, licet hic fiant, redundant in alios: ut si lex superioris sit de doctoratu aut de. matrimonio, cum doctor et coniux ubique, et non in ista tantum civitate munus suum exerceat, non spectat ad rectorem huius multitudinis, sed totius, dispensare.

In quibus autem Ecclesiae legibus possit episcopus did pensare, non est praesentis negotii, ubi in communi est sermo de legibus et rectoribus.

PrevBack to TopNext