Quaestio 98
Quaestio 98
Articulus 3
IN quaestionis nonagesimaeoctavae primis tribus articulis Lui aliud scribendum occurrit nisi ut caute intelligas dicta in responsione ad secundum tertii articuli. Possunt siquidem dupliciter intelligi: primo, ut negent Moysen vidisse divinam essentiam; secundo, ut negent Moysen vidisse divinam essentiam in illa visione qua loquebatur facie ad faciem. Iste secundus sensus est intentus ab Auctore, et non primus; ut inferius in II I, qu. crxxrv, aperitur, ubi ex hoc quod Moyses palam et non per aenigmata Deum vidisse dicitur Num. xu, concluditur, interveniente Augustino, ipsum vidisse Deum per essentiam. Cum quo tamen stat quod legem per angelos accepit in. aliis visionibus; ut hic dicitur ex auctoritate sacrae Scripturae.
Articulus 4
In articulo quarto eiusdem quaestionis, in calce responsionis ad secundum,, accipe rationem Augustini, scilicet quod ex peccato primi parentis provenit quosdam non doceri a Deo, ut rationem particularem, scilicet post naturam lapsam. Simpliciter nulla reddi alia ratio potest nisi sicut reprobationis: de qua in Prima Parte diffuse tractatum est.
Articulus 6
In articulis quinto et sexto eiusdem nota quod, licet in sexto articulo quaestio sit de tempore Moysi, et in corpore articuli non concludatur determinate tempus Moysi, nec ratione durorum et superborum, nec ratione bonorum, sed tempus medium inter legem naturae et legem gratiae; in responsionibus tamen argumentorum determinatur illud tempus medium ad tempus Moysi, quando primo domus Israel fuit populus liber; ut patet in littera.